IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 10, C. 8
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 10, C. 8
UTRUM AEQUE CONVENIANT MALEDICTIONES IN NOVO TESTAMENTO SICUT IN VETERI.
Quod non, videtur. a. Novum enim Testamentum est lex gratiae et misericordiae; legi autem gratiae et misericordiae non competit imprecatio poenae; ergo in eo non competunt maledictiones; in Veteri vero Testamento est lex timoris et iustitiae; iis autem convenit poena; maledictio ergo competit in Veteri Testamento.
Contra. I. In utroque Testamento est iudicium spirituale; iudicium vero spirituale utitur maledictione in delinquentes incorrigibiles ; ergo, cum aeque sit iudicium in Novo sicut in Veteri vel magis, erit aeque maledictio in Novo sicut in Veteri. — Quod etiam magis sit iudicium in Novo quam in Veteri, ostenditur per hoc quod in Veteri auctoritas iudicandi data est per servum, in Novo vero data est per Filium. Potestas autem dominii plus competit Filio quam servo; in Novo enim Testamento legitur: "Pater omne iudicium dedit Filio" ; nusquam autem in Veteri legitur quod dederit omne iudicium servo. Cum ergo maledictio sit coercio consequens iudicium, magis competit maledictio in Novo Testamento quam in Veteri.
II. Praeterea, quaeritur propter quid prohibetur homo maledicere, cum Domini sit maledictio multotiens in Veteri Testamento. "Cum autem exemplum vitae hominibus ponat, non facit in huiusmodi quod non vult ab hominibus fieri", sicut habetur Num. 23, 8, super illud: "Quo modo maledicam" ?
[Solutio]: I. Ad quod dicendum quod maledictiones communes sunt Veteri Testamento et Novo, magis tamen competebant Veteri. Populus enim sub lege Moysi constitutus plus serviebat timore poenae; praeterea, populus durae cervicis erat, sicut habetur Act. 7, 51 et Isai. 48,4: "Scio quia durus es tu et nervus ferreus cervix tua" ; ideo positae sunt maledictiones plures in Deuteronomio non observantibus mandatum, sicut habetur Deuter. 28, 15—68. Populus autem sub lege gratiae constitutus plus serviebat amore patriae, et ideo plus est ibi de benedictione, minus de maledictione. Unde Matth. 5, 3-11 proponuntur beatitudines sine vae; in Luc. 6, 20-26 tamen ponuntur cum "vae", id est maledictionibus, ad ostendendum quod filii Israel servire debent ex caritate simpliciter vel habere duplicem respectum, unum ad praemium, et hoc maius, et alterum ad poenam, et hoc minus.
[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem respondendum quod, licet iudicium nobilius et potentius sit in Novo Testamento quam in Veteri, tamen non ita competit ei maledictio. Regis enim, cuius est iudicium, est cum misericordia iudicare, dum est tempus misericordiae; servis vero, qui iuratus est legibus, est cum severitate iudicare. Ideo Christus, qui constitutus est rex et iudex in Novo Testamento, cum misericordia iudicat in praesenti; in futuro vero cum severitate iudicabit, ubi nullum relinquetur iudicium servo. Servus vero, qui iuratus est legibus, in praesenti cum severitate iudicat; ideo in Veteri Testamento tam graves poenae erant constitutae.
II. Ad id vero quod quaeritur propter quid homini prohibetur maledicere, cum ipse Dominus maledicat, qui exemplum agendi hominibus dat, dicendum quod est duplex maledicere: unum, quod est ex malitia vindictae, et aliud, quod est ex amore iustitiae. Prohibetur ergo homini maledicere zelo vindictae, sed non prohibetur maledicere ex amore iustitiae, cum ad eum pertinet ius auctoritatis divinae, et hoc modo accipit exemplum a Deo, qui non maledicit nisi virtute iustitiae.
On this page