IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 2, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 2, C. 3
UTRUM OMNE MENDACIUM SIT PECCATUM ET E CONVERSO.
Quod videtur. a. Dicit enim Augustinus, in libro De mendacio: "Qui aliquod genus mendacii peccatum non esse putaverit, se ipsum decipit".
b. Item, inter omnia mendacia minima sunt officiosum et iocosum; sed "haec duo genera mendaciorum non sunt sine culpa", sicut habetur in Glossa super illud Psalmi: "Perdes omnes qui loquuntur mendacium" ; ergo omne mendacium est peccatum.
c. Praeterea, ex ipsa ratione mendacii elicitur: ubi enim est intentio fallendi, est peccatum; sed ubi est mendacium, ibi est intentio fallendi; ergo ubi est mendacium, ibi erit peccatum.
d. Item, Augustinus, in Enchiridion: "Verbis uti ad fallaciam, non ad id ad quod instituta sunt, peccatum est". Sed in omni mendacio hoc agitur; ergo omne mendacium est peccatum.
2. Item, Augustinus, in libro De doctrina christiana: "Omne mendacium est iniquitas". Sed omnis iniquitas est peccatum; ergo omne mendacium est peccatum.
Contra. 1. Verum et mendacium opponuntur, bonitas et peccatum opponuntur similiter; sed veritas distinguitur a bonitate; ergo mendacium distinguetur a peccato; ergo mendacium non erit peccatum essentialiter.
2. Item, Augustinus, in libro Contra mendacium: Sicut lux opponitur tenebris et e converso, ita veritas opponitur mendacio et e converso; sed lux et tenebrae opponuntur circa cognitivam exteriorem; ergo veritas et mendacium circa cognitivam interiorem ; sed in illa non est peccatum sicut nec virtus; ergo mendacium non est peccatum.
3. Item, Ambrosius: "Non solum in verbis falsis, sed etiam in simulatis operibus est mendacium". Sed in operibus simulatio potest esse sine peccato: simulatio enim aliquando bona est et pro tempore assumenda, sicut dicit Hieronymus — exemplum est de Iehu, IV Reg. 10, 18-25, et de David, I Reg. 21, 13 — ergo non omne mendacium est peccatum.
Quod non, videtur. a. Peccatum enim universalius est, eo quod est dictum vel factum vel concupitumM, mendacium autem est dictum proprie; ergo non omne peccatum est mendacium.
Contra. 1. Super illud Psalmi: "Quia delectasti me", Glossa: "Omne peccatum mendacium est, quia contra legem et veritatem est".
2. Similiter super illud Ioan. 8, 44: "Diabolus estmendax, et pater eius", "id est mendacii" ; ibi enim peccatum dicitur esse mendacium.
[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur in contrarium, dicendum quod mendacium duo importat in se: falsam vocis significationem et fallendi intentionem. Quantum ad falsam vocis significationem opponitur veritati, secundum quod veritas distinguitur a bonitate. Prout autem ponit intentionem fallendi, opponitur veritati, prout veritas est sub bonitate: quia enim habet intentionem fallendi, fallax est; fallax autem non est verax, veracitas autem species est bonitatis.
2. Ad secundum vero dicendum quod lux et tenebrae possunt dici ex parte intellectus cognitivi vel ex parte intellectus practici. Si ex parte intellectus cognitivi, secundum hoc si veritas et mendacium sic opponuntur, non erit mendacium sic sub peccato. Si vero se habeat circa intellectum practicum, tunc veritas et mendacium, si sic opponuntur, erit mendacium peccatum.
3. Ad tertium dicendum per hoc quod supra dictum est, quod mendacium non proprie dicitur in operibus simulatis. Si vero dicatur in operibus simulatis, distinguendum est, quia est simulatio laudabilis et est simulatio vituperabilis. Simulatio autem vituperabilis est peccatum, simulatio autem laudabilis non est peccatum. Simulatio autem vituperabilis proprie dicitur mendacium in operibus, sicut si aliquis simulat se esse christianum et non facit opera Christi.
II. Ad id vero quod quaeritur utrum omne peccatum sit mendacium: dicendum quod mendacium accipitur proprie et extenso vocabulo. Proprie, secundum quod est "falsa vocis significatio" etc., et sic non omne peccatum est mendacium. Extenso vero vocabulo accipitur, cum dicitur quod omne peccatum est mendacium, quia declinat a veritate boni vel quia promittit quamdam veritatem delectationis, quam non adimplet.
On this page