Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 2, C. 4

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 2, C. 4

UTRUM OMNE MENDACIUM SIT PECCATUM MORTALE.

Quarto quaeritur utrum omne mendacium sit peccatum mortale.

Quod videtur. 1. Augustinus, in libro Contra mendacium: "Sicut pietas et impietas, iustitia et iniustitia differunt, sic veritas et mendacium". Sed sic differt pietas ab impietate et iniquitas a iustitia quod sunt semper mortalia; ergo mendacium sic differt a veritate quod semper est mortale.

2. Item, super illud Psalmi: "Odisti omnes qui operantur iniquitatem; perdes" etc.: "Plus est perdere quam odire". Si ergo odium Domini non est nisi propter mortale peccatum, perdere non est nisi respectu eorum qui mortaliter peccant.

3. Item, Augustinus, in libro De conflictu vitiorum et virtutum: "Nec officioso mendacio nec simplici verbo oportet quemquam decipere, quia, quomodolibet mentitur quis, occidit animam". Sed non occiditur anima nisi per mortale peccatum; et omne mendacium fit cum intentione fallendi; ergo omne mendacium est mortale peccatum.

4. Item, super illud: "Perdes omnes" etc.: "Si quis non vult hominem ad mortem perdere, verum taceat, sed non falsum dicat, ne pro corpore alterius animam suam occidat". Ergo non est perpetrandum mendacium pro vita alterius servanda, quia occideret animam suam: quod non esset nisi per mortale peccatum. Si ergo non est perpetrandum mendacium benignitatis, quod est minus in genere mendacii, eo quod esset mortale peccatum, multo fortius nec alia genera mendaciorum; cum ergo illud esset mortale peccatum, et reliqua essent mortalia peccata.

Contra. a. Exod. 1, 19, ubi loquitur de obstetricibus et mendacio earum, dicit Glossa quae est Augustini: "Quorumdam vita longe inferior est a perfectione sanctorum, si habeat ista mendaciorum peccata, provectu ipso et indolesustinentur". Et dicitur ibi quod infirmis mentiri conceditur; sed nullum mortale alicui conceditur; ergo hoc non fuit mortale.

b. Item, Gregorius: "Hoc peccati genus facile credimus relaxari" — et loquitur de mendacio benignitatis "nam si quaelibet culpa sequenti pia operatione purgatur, quanto magis haec facile abstergitur, quam mater boni operis pietas comitatur!"

c. Item, super illud Psalmi: "Perdes omnes", etc., Glossa: "Haec duo genera mendacii non sunt sine culpa, sed non cum magna". Sed omne mortale est cum magna culpa; ergo non omne mendacium est mortale.

d. Item, Isidorus: "Interdum quisque incautus solet ex praecipitatione loqui mendacium". Sed loqui ex praecipitatione, dummodo non aggravetur ex parte materiae, potest esse veniale; ergo non omne mendacium est mortale peccatum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod non omne mendacium est peccatum mortale.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud vero quod primo obicitur, dicendum quod non attenditur similitudo illa quoad genus peccati, sed quoad modum oppositionis: pietati enim opponitur impietas et iustitiae iniustitia et veritati mendacium. — Vel potest dici quod intelligitur ibi de mendacio circa tidem pro corporali vita servanda: et hoc modo mendacium habet similitudinem cum aliis in genere mortalis peccati, secundum quod contrahitur ad talem materiam.

2. Ad secundum dicendum quod, cum dicitur: Perdes omnes etc., non extenditur ad omnes loquentes mendacium, sed, sicut vult Cassiodorus, hoc intelligitur de omnibus qui loquuntur mendacium contra religionem fidei vel bonorum morum, et tale maius est quam operari iniquitatem, et ideo ordinatur post ipsum.

3. Ad tertium dicendum quod intelligendum est illud Augustini, De conflictu vitiorum, de mendacio mortali, cum praeponitur commutabile bonum incommutabili, nec extenditur ad omne mendacium officiosum. Et hoc patet per hoc quod sequitur ibidem: " "Omnibus mendacibus pars erit in stagno ignis ardentis sulphure"".

4. Ad quartum dicendum quod illud quod dicitur de mortali peccato mendacii pro vita alterius servanda, intelligitur de perfecto et spirituali viro, sicut habetur in Glossa. Quis autem dicatur perfectus et spiritualis, dicetur post. Aliud est etiam mentiri et falsum dicere. Mentiri enim est contra mentem sive contra conscientiam ire: et quoad hanc circumstantiam, ubi invenitur, potest esse mortale peccatum; dicitur enim Sap. 1, 11: "Os, quod mentitur, occidit animam".

PrevBack to TopNext