IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 2, C. 5
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 2, C. 5
UTRUM PERFECTIS LICEAT MENTIRI.
Quod non, videtur, a. per verba Augustini, qui dicit quod perfectis omnino mentiri non convenit. Et alibi dicit: "Ne quis arbitretur perfectum et spiritualem hominem pro ista temporali vita, morte cuius sua vel alterius non occiditur anima, debere mentiri". Et potest esse ratio ad hoc dicendum. Si enim perfectis liceret mentiri vel mendacium dicere, quibus crederetur? Iam igitur nulli posset credi, quia nec perfectis, si non praesumeretur quod ipsi non deberent mentiri, et multo fortius nec imperfectis. Ad hoc ergo ut stet credulitas veritatis, non videtur licitum perfectis mentiri sive mendacium dicere.
b. Item, Augustinus, in libro De mendacio, et loquitur in illo casu: "Quo modoquisque diligit proximum tamquamseipsum, cui ut praestet temporalem vitam, perdit aeternam?" Sed non perditur vita aeterna nisi per mortale; ergo perfecto mortale est mentiri sive mendacium: quantum enim erat de genere mendacii, non erat ipsum officiosum mendacium mortale in se.
Sed contra. 1. Quaeritur quis est iste perfectus? Si enim dicatur religiosus — contra: religiosus non tenetur ad aliqua, ad quae non tenentur alii, nisi ad quae obligat sua professio; si ergo professio religionis suae nec implicite nec explicite arctat eum ut non dicat mendacium, non erit transgressor religiosus dicendo mendacium, quod imperfecto esset veniale. — Quod autem non arctet eum sua professio, ex singulis articulis Regulae suae potest perpendi.
2. Item, circumstantia non excedit circumstantiam in infinitum; ergo neque peccatum aggravatum ex circumstantia excedet alterum peccatum, sine illa circumstantia existens, in infinitum; sed mortale in infinitum excedit veniale; ergo sola circumstantia non facit quod illud, quod erat veniale illi, mortale sit isti; status autem circumstantia quaedam est; quare non propter statum perfectionis erit perfecto mortale mendacium, quod erat veniale imperfecto.
3. Similiter obicitur de praelato perfecto, cui sua interest gerere curam subditorum, et maxime in sua perfectione est ut ponat "animam suam pro ovibus suis" ; hoc autem non videtur eum plus obligare ad non dicendum mendacium quam alium, qui est imperfectus, nisi de iis quae pertinent ad suum officium.
4. Item, Augustinus, in libro Contra mendacium, dicit quod quidam sunt cives Babylonis, et de illis non quaerit ipse, sed de civibus Ierusalem, utrum perfectis civibus Ierusalem liceat mentiri an non; sed caritas facit esse cives Ierusalem; perfecti ergo cives sunt qui perfectam habent caritatem. Ponatur ergo quod aliquis habens perfectam caritatem dicat mendacium sive mentiatur et cadat a sua perfectione, numquid propter hoc excidit et caritate? Non videtur. Quare, si, quamdiu habet caritatem, vivit anima eius vita gratiae, non videtur quod per mendacium benignitatis anima eius occidatur.
[Solutio]: Ad quod respondere possumus quod mendacium potest sumi multipliciter: uno modo falsa vocis significatio cum voluntate falsum enuntiandi; alio modo enuntiatio falsum enuntiare volentis, ut fallat; tertio modo libido perseverans mentiendi: et has intentiones ponit Augustinus.
Si ergo accipiatur prima intentio et dicatur perfectus religiosus, qui non ex professione habet non dicere mendacium, non est ei prohibitum nec peccat mortaliter sic perpetrando mendacium.
Si vero secundo modo accipiatur, et dicatur perfectus ille qui habet perfectam caritatem, et ex caritate perfectam cognitionem, ut adhaereat totaliter Deo secundum intellectum et secundum affectum, prout est possibile in via, si talis peccat genere mendacii, licet sit benignitatis, peccat mortaliter: qui enim perfecte adhaerebat Deo, nullam habebat rationem trahentem quare mentiri deberet. Et sicut de Adam dicitur quod ratione status sui primo peccavit mortaliter, ita et iste ratione status in hoc genere peccat mortaliter. Et hoc est quod dicit Augustinus, Exod. 1, 20, super illud: "Bene ergo fecit Deusobstetricibus": "Quorum conversatio iam in caelis est, eos non existimolinguae modum circa veritatem falsitatemque exemplo obstetricum debereformare". Sanctus vir, ut perfecte adhaereat veritati, nec studiose prohibetur nec praecipitatione mentiri. "Summo enim opere cavendum est omne mendacium, quamvis nonnunquam sit aliquod genus mendacii culpae levioris, si quisquam praestando mentiatur. Sed quia scriptum est: "Os quod mentitur, occidit animam", et: "Perdes omnes qui loquuntur mendacium", hoc quoque mendacium perfecti viri summo opere fugiunt, ut nec vita cuiuslibet per eorumfallaciam defendatur, ne suae animae noceant, dum praestare carni nituntur alienae". Et dicit Augustinus, in libro Contra mendacium: "Ille filius, qui verbum suscipiens, a perditione longe aberit, Prov.29, 27, secundum aliam litteram, "et nihil falsi ex eius ore procedit", iam sibi clausum deputat siad subveniendum homini per mendacium quam si per stuprum transire cogatur". Et alibi: "Filii supernae civitatis sunt filii veritatis. Eius civitatis filiisunt de quibus scriptum est: "In ore eorum non est inventum mendacium"; eius civitatis est filius, de quo scriptum est: "Verbum suscipiens filius a perditione longe aberit: excipiens autem excepit illud sibi, et nihil falsi ex eius ore procedit". Iis filiis supernae Ierusalem, si quando uthominibus obrepit qualecumque mendacium, poscunt humiliter veniam, noninde quaerunt gloriam".
Si vero accipiatur tertio modo mendacium, erit mendacium mortale peccatum. Et secundum hoc dicitur Eccli. 7, 14: "Noli velle mentiri omne mendacium: assiduitas enim illius non est bona". Et dicit Augustinus: "Quis integrum dixerit animum esse mentientis? Etenim libido ipsa recte definitur: appetitus animi, quo aeternis bonis quaelibet temporalia praeponuntur. Nemo itaque potest convincere esse mentiendum nisi qui potuerit ostendere aeternum aliquod bonum obtineri possemendacio. Sed cum tanto quisque ab aeternitate discedat quanto a veritate discordat" — qui autem mentitur, a veritate discedit — "absurdissimumest dicere, discedendo inde posse ad boni aliquid aliquem pervenire. Aut si est aliquod bonumaeternum, quod non complectitur veritas, non erit verum, et ideo nec erit bonum. Ut autemanimus ipsi corpori, ita veritas ipsi animo praeponenda est, ut eam non solum magis quam corpus, sed magis quam se ipsum appetat animus".
Ad obiecta autem respondendum est. 1. Ad primum dicendum quod non ex professione sua obligatur quis perfectus ad non mentiendum, id est non dicendum falsum cum voluntate dicendi falsum sive fallendi; sed ex quo elevata est anima in tantum perfectione caritatis et cognitionis, non habet excusationem ut mendacium in ipso fiat veniale.
2. Ad secundum vero dicendum quod circumstantia non quaecumque inducit mortale peccatum, sed quae importat ex consequenti contemptum, sicut si aliquis peccabat prius ignoranter, et ideo venialiter, si postea peccaret scienter, faciendo consimile, peccaret mortaliter. Similiter potest dici ex ista parte quod iste in tantum adhaesit summae Veritati quod ratione status ipsum mendacium non tantum facit ipsum cadere a perfectione, sed etiam a caritate, quia nullam causam habuit excusantem.
3. Ad tertium dicendum est de praelato quod ratione praelationis non tenetur nisi ad non dicendum mendacium in iis quae spectant ad suum officium. Si tamen mendacium importaret assiduitatem mentiendi, esset in eo crimen.
4. Ad quartum dicendum quod, licet non sit universaliter verum quod qui cadit a perfectione, cadit et toto, nihilominus tamen ratione status potest esse quod cadens a perfectione, cadit a caritate. Et potest esse exemplum de angelo in primo statu posito quod habuerit gratiam eminentem, non tantum cecidit a gratia, sed ratione status a recuperatione gratiae.
II. Sed quaeritur postea a B. Augustino: Ponatur quod aliquis habeat conscientiam quod, mendacio eius interveniente, possit aliquis converti ad fidem sive ad Baptismum. Poteritne in hoc casu perfectus mentiri? Si sic, tunc non peccat mortaliter; si non, quo modo remanebit tantum bonum pro tam modico malo?
[Solutio]: Ad quod dicendum, secundum Augustinum, quod nequaquam debet mentiri etiam in hoc casu. Et est ratio Augustini talis: si per mei luxuriam non licet mihi procurare alterius castitatem vel conservare, quanto magis nec per corruptionem veritatis. Et hoc accipit ex littera Septuaginta, Prov. 29, 27 in fine: "Verbum suscipiens filius a perditione longe aberitet nihil falsi ex eius ore procedet". Quod exponens sic Augustinus dicit: " "Filius, suscipiens"per gratiam "Verbum"aeternum, tam sibi clausum deputet ad subveniendum homini per mendacium quam si per stuprum transire cogatur". Sed quid erit? Numquid remanebit iste non baptizatus hac occasione? Respondet Augustinus: Illa Veritas, quae fecit sibi eum adhaerere et elongari a falsitate, docebit alium modum subveniendi ut perveniat ad Baptismum.
On this page