IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 2, C. 6
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 2, C. 6
DE MENDACIIS SECUNDUM DIFFERENTIAS PERSONARUM VETERIS TESTAMENTI.
ARTICULUS I.
De mendacio Abrahae.
1. Et primo de mendacio Abrahae. Gen. 22, 5 dicit ipse pueris: "Exspectate hic cum asino, ego et puer progrediemur; postquam adoraverimus, retevermur ad vos". Constat quod ipse firmiter proponebat immolare Isaac; quare non intendebat quod reverteretur cum eo; dicebat ergo ipse Patriarcha contra conscientiam suam.
[Solutio]: Ad hoc solvit Ambrosius, in libro De Patriarchis, ubi dicit: Abraham, etsi secundum formam verbi mendacium dixit, et propter hoc non est imitandus a nobis, nihilominus ratione figurae, ad quam inspiratus a Deo respexit, non est praesumendum illum mendacium dixisse; I enim, ad Cor. 10, 11 dicitur: "Omnia in figura contingebant illis". Fuit autem figura illa immolationis Christi. Etsi enim Filius Dei incarnatus sicut pater Abraham duceret Isaac, id est humanam naturam, ad immolandum in passione, debuit tamen reverti Isaac cum Abraham, quia postquam Filius Dei semel assumpsit humanam naturam, nec in passione nec post dimisit eam. Unde ad hoc respiciens Abraham non intendebat mentiri: unde etiam, quia mentiri non intendebat, Dominus ita disposuit ut nec etiam secundum litteram dixerit nisi verum: ipse enim reversus est cum Isaac, sicut dixerat, ut patet Gen. 22, 19.
Propter hoc ergo notandum est consequenter quod huiusmodi facta sanctorum Patrum, etsi aliquando ibi videantur esse mendacia ad litteram, excusabantur tamen ratione significatorum. Unde etiam de Iacob, quando dixit: "Ego sum Esau primogenitus tuus", dicendum quod ad litteram non volebat dicere quod ipse esset Esau, sed quod ipse esset ille cui iura primogeniturae debebantur; excusatur etiam per sensum figurativum. Per Esau enim figurabatur populus Iudaicus, per Iacob gentilis, qui, licet esset minor natu, ipsi tamen ante Iudaicum debebatur benedictio fidei christianae, sicut vult Apostolus ad Rom. multis locis 9 et 11.
ARTICULUS II
De mendacio Ioseph.
Obicitur etiam de Ioseph. Gen. 44, 15 legitur quod dixit fratribus suis: "An ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia?" Et ante, 42, 16: "Per salutem Pharaonis, exploratores estis". Si ergo haec falsa erant et contra conscientiam haec dicebat, quare non mentiebatur?
[Solutio]: Ad primum posset solvi quod verbum augurandi aliquando sumitur stricte, et tunc sonat in malum tantum; aliquando autem communiter, et ad bonum et ad malum, et tunc bene verum est quod Ioseph habuit scientiam augurandi: fuit enim praescius aliquorum futurorum, sicut patet Gen. 40 et 41. Tamen, ut solvatur communiter utrumque obiectum, possumus solvere per Augustinum, in V libro Super Genesim, ubi dicit sic, loquens de verbis Ioseph: "Hoc non serio, sed ioco dictum est, ut exitus docuit, et ideo non est habendummendacium; mendaciaenim a mendacibus serio aguntur, non ioco".
ARTICULUS III
De mendacio obstetricum.
Quaeritur etiam I. de obstetricibus, de quibus Exod. 1, 19 legitur quod dixerunt: "Non sunt Hebraeae sicut Ægyptiae mulieres" etc., et mentitae sunt, sicut volunt Sancti et Glossa. Quaeritur ergo utrum mendacium earum fuerit veniale aut mortale.
Et quod mortale, videtur, a. quia dicit ibi Glossa Gregorii: "Benignitatisearum merces, quae potuit in aeterna vita retribui, pro culpa mendacii in terrenamrecompensationem declinata est". Si ergo commutata est eis merces aeterna in temporalem propter mendacium, amissio autem mercedis aeternae non est nisi propter mortale, videtur quod mentiendo mortaliter peccaverunt.
Sed contra. 1. Dicitur in principio eiusdem Glossae: "Levioris culpae est, si quisquementiatur praestando beneficium". Sed istae sic mentitae sunt; ergo ibi fuit levior culpa; non ergo mortalis.
2. Item, in eadem Glossa, infra: "Si quaelibet culpa sequenti pia operatione purgatur, quanto magis haec facile abstergitur, quam mater boni operis pietas comitatur!" Sed nullum mortale facile abstergitur.
3. Item, aut quod nullum fuerit peccatum aut veniale solum, videtur per Glossam Hieronymi et Haymonis super illud Isai. 65, 21: "Aedificabantdomos" etc. Ibi enim dicit Glossa: "Pro virtutibus in caelestibus requiescent; tales domos obstetrices sibi dicuntur aedificasse, quia timuerunt Deum". Sed nullus cum mortali aedificat sibi domum in caelis; aut ergo obstetrices, quae tunc sibi aedificaverunt domos, sicut dicitur hic, omnino non peccaverunt aut non mortaliter; et ita aut mendacium illarum non fuit peccatum aut non mortale.
Solutio: Dicimus quod in facto obstetricum duo fuerunt opera. Fuit enim ibi unum opus compassionis sive pietatis; fuit etiam ibi mendacium, et illud forte non solum propter vitam puerorum servandam, sed etiam propter propriam vitam tuendam, sicut potest videri ex quadam Glossa Gregorii, quae frequenter adducta est hic. Quantum ad primum ergo opus, scilicet compassionis, dicimus quod illud bonum fuit, sed hoc in genere tantum, et, si adfuisset "caritas", quae "foras mittit timorem", sicut dicitur I Ioan. 4, 18, bene ex primo motu potuissent meruisse vitam aeternam. Unde sicut dare eleemosynam, quod est bonum in genere tantum, si fiat in caritate, meritorium est vitae aeternae, si autem fiat extra, nequaquam, ita dicimus hic quod illud opus compassionis vel pietatis, si fuisset in caritate factum, fuisset meritorium vitae aeternae. Sed quod fuit tactum extra caritatem, fuit ibi, scilicet in primo opere, potentia ordinata ad gloriam, sed remota, et non necessitas sive potentia proxima. Bonum ergo fuit illud opus, sed non sufficiens ad merendam gloriam propter defectum caritatis. Sed quia nullum bonum irremuneratum, ideo Dominus opus illud, quod non habebat sufficientiam ut remuneraretur in caelis, remuneravit hic in terra. Unde illa Glossa, quae dicit quod "merces earum declinata est" etc., non est sic intelligenda ut pro opere illo deberetur eis prius vita aeterna, si sine mendacio factum fuisset:, et pro mendacio amiserint illam mercedem, sed intelligendum est quod dicit Gregorius: "Benignitatis earum merces potuit" etc., non dicit debuit, sed potentia remota potuit, videlicet si fuissent in caritate. Sed haec non erat in ipsis; erat enim in ipsis timor servilis vel humanus tantum, quo magis diligerent forte tueri vitam praesentem quam mereri aeternam: hoc autem non stat cum caritate. Unde illa declinatio non dicit ablationem praemii debiti, immo possumus dicere quod dicit insufficientiam operis facti respectu praemii aeterni.
Ad illud ergo quod quaeritur, quantum ad aliud opus, scilicet mendacii, utrum iuerit mortale vel veniale, posset sustineri quod veniale, respondendo sicut dictum est. Tamen possumus dicere, sicut alii dicunt, quod mendacii sui duplex fuit causa: una puerorum compassio, et respectu huius fuit mendacium veniale; alia autem fuit tuitio propriae vitae, quam quia inordinate et perverse diligebant, mendacium per relationem ad causam illam fuit mortale.
[Ad abiecta]: 3. Ad illam ergo Glossam Hieronymi dicimus quod, cum dicit "obstetrices dicuntur sibi aedificasse", intelligendum est aedificasse, id est praeparasse, quia, si perseverassent in talibus operibus, forte Dominus dedisset eis caritatem, quae consummaret aedificium. Unde aliter dicuntur sancti aedificare et aliter ipsae.
1-2. Aliae autem duae Glossae Gregorii non probant quod mendacium illud fuerit veniale nisi secundum quod fuit benignitatis, et hoc bene concedimus.
II. Sed quaeritur: Aliquis proponit orationem metaphoricam, sicut dicitur littus aratur ; haec primo unum significat, ex consequenti aliud praetendit; quaeritur ergo si mentiatur sic loquendo et peccet.
[Solutio]: Ad quod dicimus breviter, secundum Augustinum, quod talis, si intendat dicere sensum sequentem, non propter hoc dicitur peccare, maxime cum dicit illud quod potest patere sive quod frequenter consuevit dici; unde non dicit contra conscientiam: non enim intendebat asserere primum sensum illius orationis. Unde Augustinus, ubi loquitur de Iacob utrum mentitus sit, in libro De mendacio, ita dicit: "Omnis enuntiatio ad id, quod enuntiat, referenda est". Et propter hoc, si referendo ad intentionem enuntiationis non fuit mendacium, non sunt censendi tales mentiri.
ARTICULUS IV.
Utrum mendacium minoris sit culpae in Veteri quam in Nova Testamento.
Quaeritur etiam utrum mendacium minoris sit culpae in Veteri Testamento quam in Novo vel e converso, paribus aliis circumstantiis.
[Solutio]: Ad quod respondet Gregorius quod "etsub Veteri forsitan Testamento minoris culpae esse potuit, in quo per taurorum hircorumque victimas sacrificium non fuit ipsa veritas, sed umbra veritatis. Nam in Testamento Novo praeceptis altioribus, manifestataper carnem Veritate, proficimus, iustumque est ut facta quaedam, quae in illo populo umbrae veritatis deservierant, deseramus. Si quis vero per Testamentum Vetus vult suum tuerimendacium, quia minus illic quibusdam fortasse nocuerit, dicat necesse est rerum alienarum raptum, dicat retributionem iniuriae, quae infirmisillis concessa sunt, sibi nocere non posse. Quae omnia cunctis liquet quanta animiadversione Veritas insequitur, quae nobis, iam significationis suae umbra postposita, in vera carne declaratur".
ARTICULUS V.
Utrum facta illorum, qui in Veteri Testamenta mendacio officioso usi sunt, sint imitanda.
[Solutio]: Ad quod respondet Augustinus, in libro Contra mendacium, dicens: "Illae personae, quas credendum ibi non est prophetarevoluisse, sed quid faciendo vel dicendo finxerunt voluntate fallendi, quamvis ex ipsis quoque factis earum sive dictis aliquidpropheticum possit exsculpi, per illius omnipotentiam praeseminatumatque dispositum, qui bene uti novitetiam malis hominum, tamen, quantum ad ipsas attinet, sine dubitatione mentitae sunt. Sed non ideo debent imitanda existimari, quia in eis reperiuntur libris quisancti et divini merito nominantur. Habent enimscripta et mala hominum et bona: illa vitanda, ista sectanda, et quaedam itaposita, ut de illis etiam sit prolata sententia, quaedam vero tacito ibi iudicio nobis iudicanda permissa, quoniam non solum nos nutriri manifestis, verumet exerceri oportebat obscuris. Cur autem isti imitandam sibi Thamar existimant mentientem et imitandum ludam nonexistimant fornicantem? Ibi enim utrumque legerunt, et nihil horum Scriptura illa sive culpavit sive laudavit, sed tantummodo utrumque narravit et iudicandum utrumque nobis dimisit. Sed mirum, si aliquid horumimitandum impune permisit. Quod enim Thamar non meretricandi libidine, sed concipiendi voluntatementita sit, novimus. Verum etfornicatio, etiamsiIudae talis non fuit, potest esse cuiuspiam, quafaciat ut homo liberetur, sicut illiusmendacium fuit ut homo conciperetur: numquid propterea etiam fornicandum est, sipropter illud putatur fuisse mentiendum? Non de solo itaque mendacio, sed de omnibus operibushominum, in quibus consistunt velut compensativa peccata, considerandum est quam sententiam proferre debeamus, ne aperiamus aditum non tantum parvis quibusquepeccatis, verum etiam sceleribus cunctis".