Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 2, C. 7

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 2, C. 7

DE SPECIEBUS MENDACII.

ARTICULUS I.

De mendacio officioso.

Septimo quaeritur de speciebus mendacii, et primo de mendacio benignitatis sive officioso, cuius tres dicit Augustinus esse species, in libro De mendacio, et similiter dicitur in libro Sententiarum, III, dist. 37, c. 1. Contingit autem in isto mendacio mentiri vel pro re alterius servanda vel pro vita corporali vel pro castitate alicuius servanda.

Ponatur ergo quod aliquis mentiatur ut aliquis baptizetur; hoc mendacium, constat, officiosum est sive benignitatis: sub nullo enim aliorum membrorum cadit istius trimembris divisionis mendacii, quae est per iocosum et benignitatis et malignitatis, quae divisio fit et in principio praedictae distinctionis in Sententiis, et in Glossa super illud Psalmi: "Perdes omnes qui loquuntur mendacium". In praedicto autem casu non potest dici esse mendacium iocosum neque malignitatis; erit ergo officiosum; sed talis nec mentitur pro re alterius nec pro vita servanda; quare non sufficienter dividetur mendacium officiosum per illa tria. Vel tu dicas mihi ad quod illorum trium reducetur mendacium istud.

[Solutio]: Ad quod dicimus quod sufficienter dividitur mendacium officiosum per haec tria, et hoc, quod dictum est, reducitur ad illud quod est mentiri pro castitate alterius salvanda. Illud enim mendacium communiter intelligitur fieri quantum ad illam speciem, quotienscumque aliquis officiose mentitur pro bono spirituali in alio servando; sic autem fuit in casu proposito: iste enim mentitur ut acquirat illi vitam spiritualem. Hoc ergo quod dicitur illa tertia species, quando mentitur aliquis pro castitate alterius servanda: dicimus quod ibi non dicitur causa tota mendacii officiosi secundum illam speciem, sed ponitur tantummodo exemplum. Et, cum dicitur ibi mentiri pro munditia sive castitate alterius, non intelligitur munditia corporalis tantum, sed illa quae bonum spirituale est. Unde pro quocumque bono spirituali salvando dicatur, intelligendum est mendacium esse in eadem specie in qua est et illud.

ARTICULUS II

Utrum aliquis pro castitate propria salvanda possit mentiri sine peccato.

Sed quaeritur postea utrum aliquis pro castitate propria salvanda — et non solum loquimur de perfecto, sed etiam de imperfecto — possit mentiri sine peccato.

Quod non, a. patet per Augustinum, qui non vult aliquod mendacium esse sine peccato.

Sed contra. Augustinus, in libro De mendacio: "Illa peccata, quae ita committuntur in homine ut eum faciant immundum, etiam peccatis nostris evitare debemus, acper hoc necpeccata dicendasunt, quae propterea fiunt ut immunditia evitetur". Et ex hoc ergo videtur quod ipse quasi per compensationem vult dicere quod peccatum minus, quod propter vitationem maioris fit, non iam debeat dici peccatum. Et ita, si tu mentiris propter corruptionem castitatis tuae vitandam, non erit illud peccatum.

[Solutio]: 1. Ad quod dicimus quod duplex est immunditia: una corporis tantum, et pro hac vitanda neminem oportet mentiri, quia, sicut dicit Augustinus, ibidem, "nullus recte agens immundus fieri potest quolibet contagio corporali" ; est autem alia immunditia non solum corporis, sed et spiritus, et haec dupliciter potest fieri: vel respectu perfecti vel respectu imperfecti. Dicimus ergo quod perfectus ita fortis debet esse ut confidat se nulli tentationi succumbere. Unde, etiam si violentia inferretur illi, debet sperare quod ipse nullo modo consentiet corruptioni violenter illatae, sed sustinebit meritorie tantum, et ideo talis non debet mentiri etiam in tali casu. Imperfectus autem, utpote infirmus, debet timere ne succumberet, si veniret ad illum statum, et ideo tali propter infirmitatem suam conceditur redimere periculum maioris peccati per minus peccatum, et in hoc casu loquitur dicta auctoritas Augustini. Nec propter hoc est intelligendum quod, si in hoc casu tunc mentiatur, quod mendacium illud non sit peccatum. Et quod dicit Augustinus: "Non sunt peccata dicenda", non est intelligendum simpliciter, sed comparative, hoc est sunt quasi non reputanda peccata respectu illorum pro quibus vitandis ista fiunt, quae longe maiora sunt istis.

ARTICULUS III.

De illo mendacio quod fit sola mentiendi fallendique libidine.

Quaeritur postea de illo mendacio quarto, de quo dicit Augustinus quod fit "sola mentiendi fallendique libidine, quod merum: mendacium est".

Et obicitur primo sic: 1. Libido, sicut dicitur in eodem libro, est "appetitus quo aeternis temporaliapraeponuntur" ; ergo, si hoc fit ex mentiendi libidine, hic est appetitus animi quo aeternis bonis aliquod temporale praeponitur: sic enim definit ipse libidinem; sed quotiens sic fit, mortaliter peccatur; ergo hoc mendacio semper mortaliter peccatur. Qualiter itaque erit iocosum?

2. Praeterea, videtur hoc gravius esse ceteris. Constat enim, in ceteris speciebus mendacii erat aliquid aliud a mendacio movens ad mentiendum, utpote quia volebat placere aut iuvare aut nocere alicui vel aliquibus, ideo dicebatur mendacium in aliis speciebus, in hac autem dicitur mendacium sola libido mentiendi movere. Si ergo tanto maius est peccatum et inexcusabilius quanto minus habet motivum, videtur tunc istud mendacium esse inexcusabilius ceteris et maius.

3. Quaeritur etiam, cum libido sive improba voluntas esset generale in omnibus istis mendaciis, quo modo haec species, quae dicitur sola mentiendi libidine esse, dividatur ab aliis, cum generale non dividatur ab aliis specialibus nisi per additionem alicuius contrahentis; haec autem species non videtur dicere nisi generale non contractum.

Solutio: Dicimus quod revera tum quartum, tum quintum mendacium causa placendi fiunt. Sed placentia, quam aliquis intendit, potest esse dupliciter: potest enim intendere placere alii, et tunc est quintum solum de suaviloquio ; vel non alii extra, sed sibi ipsi tantum, et tunc est istud quartum, quod dicitur fieri sola mentiendi fallendique libidine. Et non intelligitur ibi fallendi, id est decipiendi alium, sed fallendi, id est falsum dicendi. Sicut ergo ego dividor ab aliis, ita placentia, sistens in me sive respectu mei solum, distinguitur a placentia respectu alterius hominis extra vel rei extra. Et ideo sicut quintum et quodlibet aliorum habebat propriam et specialem causam, sic habet et istud. Dicitur tamen fieri sola mentiendi libidine et non alia, quia, cum libido dicatur a libendo sive ab eo quod libet sive cui libet, nihil habet hoc mendacium neque in se neque in causa extra illum in quo erat mentiendi libido. Non sic autem fuit in aliis mendaciis, immo habebant causam extra, et ideo hoc solum, et recte, dicitur fieri sola mentiendi libidine.

[Ad obiecta]: Ex iis ergo potest patere solutio ad obiecta. 1. Ad primum enim dicimus quod libido potest dici dupliciter: uno modo proprie et stricte, et sic dabatur eius dicta definitio, et sic non erat radix nisi mortalium peccatorum, et sic non sumitur in descriptione huius quarti mendacii. Dicitur autem alio modo communiter, ut sit radix et mortalium et venialium; unde, cum libido dicatur ab eo quod est libere, sicut vult Augustinus, sicut libere, quod est liberi arbitrii, potuit inordinate moveri vel ad veniale vel ad mortale, ita et haec libido potuit esse radix non solum mortalis, sed etiam venialis, et sic cadit hic: in ratione huius mendacii.

2. Ad aliud vero quod obicitur quod hoc erit maius ceteris: dicimus quod maius est quinto, sed tribus primis non. Et procedit illa obiectio per falsam suppositionem: supponebat enim quasi sic mentiens recederet a veritate propter veritatem quasi contemnendo eam, et revera sic esset mortale et grave mortale. Sed non sic faciebat, immo non contemnens veritatem, sed semper ipsam in affectu habitualiter retinens, paululum ad tempus declinabat ab ipsa, ut acciperet aliquando vanam delectationem in falso, quod sibi placebat: hoc autem veniale erat propter infirmitatem nostram. Sicut enim post lapsum habebat homo concupiscentiam quamdam venialem respectu malorum, ita habet quamdam delectationem in vanis, et hoc propter infirmitatis suae corruptionem: si enim homo stetisset, non esset ei istud, et ideo non fuit hoc mendacium mortale.

3. Ad tertium similiter patet responsio ex dictis. Non enim habet hoc mendacium generale tantum, sed etiam habet propriam causam contrahentem ipsum generale, scilicet placentiam respectu mentientis ad se ipsum, quae causa facit hanc esse unam speciem per se. Patet etiam ex dictis quare Augustinus dicat hoc merum esse mendacium, quod de nullo aliorum dicit. Hoc enim mendacium nullam causam sui habet extra ipsum mentientem, et ideo mere in ipso mentiente dicitur consistere totaliter. Alia autem habebant causas extra mentientem, sicut illum cui debebat noceri vel qui debebat iuvari vel cui debebat placeri. Unde non erant mere, id est totaliter, in ipso mentiente quantum ad omnem sui causam.

ARTICULUS IV

Ad quod mendacium reducatur mendacium circa mores.

Postea quaeritur, cum contingat mentiri circa mores, ad quod istud mendacium reducetur.

Neque enim videtur esse iocosum neque officiosum; religionis etiam non videtur esse, cum non sit circa ea quae spectant ad fidem.

[Solutio]: Ad quod dicimus quod huiusmodi mendacium continetur sub mendacio religionis. Ibi enim dicitur religio communiter, non solum secundum quod religat nos ad tenendum ea quae sunt circa iidem, sede etiam ad tenendum ea quae sunt circa bonos mores: in iis enim duobus consistit summa religionis christianae.

ARTICULUS V.

Ad quod mendacium reducatur mendacium de religione ex infirmitate vel ignorantia.

Quaeritur postea: Ponatur quod aliquis mentiatur de religione, non ex certa malitia, sed ex infirmitate vel ex ignorantia, ut non sit peccatum in Spiritum Sanctum. Quaeritur ad quod genus mendacii reducetur istud.

1. Neque enim iocosum neque officiosum est: istud constat; sed neque malignitatis videtur, quia nec sub secunda nec sub tertia specie continetur: istud constat. — Si diceretur quod contineretur sub prima — contra hoc videtur, quia illa prima species mendacii perniciosissima est; mendacium autem istud, cum sit ex ignorantia vel ex infirmitate, non ita perniciosum videtur.

[Solutio]: Ad quod dicimus quod qui sic mentitur potest esse perfectus vel imperfectus, sive, ut melius dicamus, simplex aliquis, qui non tenetur. ad omnia credenda explicite, vel aliquis magnus litteratus. Si ergo sit simplex, aut mentitur de iis ad quae tenebatur explicite credenda aut non: sunt enim quidam grossi articuli, sicut quod Deus sit trinus et unus, quod Filius Dei assumpsit carnem, quod passus est etc., quos nullus, etiam simplex, debet ignorare. Si ergo mentitur in huiusmodi, etiam si ex ignorantia mentiatur, non excusatur a toto, cum teneretur illa scire et posset illa inquisivisse vel per doctrinam accepisse vel etiam ex inspiratione a Domino, si se praeparasset ad hoc. Si autem aliquis magnus litteratus mentiatur, de quocumque circa fidem mentiatur, etiam ex ignorantia, peccat primo genere mendacii nec excusatur per ignorantiam, cum ad omnia scienda teneretur. Si autem mentiatur simplex ex ignorantia vel infirmitate, utpote quia non potest capere ea ad quae non tenetur scienda, tunc non oportet dicere quod mentiatur vel peccet secundum gravitatem peccati, quae solet attendi in prima specie mendacii. Possunt tamen haec reduci ad primam speciem, sed secundum magis et minus, secundum quod sunt graviora aut leviora.

[Ad obiecta]: 1. Quod ergo obiciebatur quod primum mendacium erat gravissimum, hoc intelligendum est de illo quod dicitur ex certa malitia et ad decipiendum: tale enim est peccatum in Spiritum Sanctum ; unde et gravissimum. Tamen intelligendum est quod peccare in Spiritum Sanctum sive in Patrem sive in Filium dupliciter potest dici. Uno enim modo potest dici peccare in Filium qui mentitur de Filio, et in Spiritum Sanctum qui de Spiritu Sancto; sed hic non est modus secundum quem distinguitur peccatum in Spiritum Sanctum a peccato in Patrem et in Filium, immo hoc modo quandoque qui mentitur de Filio mentitur de Patre vel etiam peccat in totam Trinitatem, sicut qui diceret quod Spiritus Sanctus non procederet a Patre et Filio, iste peccat in Spiritum Sanctum et etiam in totam Trinitatem; sed hoc peccatum non est illud in Spiritum Sanctum, quod dicitur esse gravissimum, quia potest esse ex ignorantia vel ex infirmitate. Dicitur autem peccatum in Spiritum Sanctum alio modo, scilicet secundum quod illa tria distinguuntur per appropriationes, ut illud quod est ex impotentia, dicatur in Patrem, quod ex ignorantia, dicatur in Filium, quod ex certa malitia, in Spiritum Sanctum, et tunc revera istud est gravissimum illorum trium.

Sed obiciet aliquis contra illud quod diximus quod mentiens ex ignorantia circa fidem de iis ad quae scienda tenetur, [mentitur] mendacio reducibili ad primum genus. Hoc enim videbatur falsum, quia talis qui sic dicit ex ignorantia, etsi dicat falsam vocis significationem, non tamen habet intentionem fallendi, et hoc neque fallendi, id est decipiendi, neque fallendi, id est dicendi falsum. Quo modo ergo dicendus est mentiri?

Ad quod dicimus quod, etsi non sit ibi totalis completio mendacii secundum primam speciem, dicimus tamen quod reducitur ad illud genus. Dicimus enim quod dupliciter dicitur intentio: aut videlicet propositum per discretionem, et hoc modo non habet iste intentionem fallendi; aut potest dici intentio ipsa voluntas, et hoc modo, cum ipse teneretur ista, de quibus mentitur, scire, et scivisset, si voluisset, sicut praedictum est, patet quod voluit ignorare; et si voluit ignorare circa ea de quibus oportebat eum credere vel loqui, cum ignorantem loqui frequenter contingat falsum dicere, patet quod ex consequenti habuit voluntatem manendi in tali statu in quo diceret falsum, et ita quodam modo habuit intentionem fallendi, id est dicendi illud quod de se aptum erat alium fallere, et etiam fallendi, id est dicendi falsum sive quod nescit esse verum, cum deberet scire.

ARTICULUS VI

Casus de mendacio.

I. Quaeritur postea: Aliquis intendit dicere contra fidem, sed tamen non dicit. Quaeritur ergo si huiusmodi peccatum reducendum est ad primum mendacium, vel ad aliud peccatum.

[Solutio]: Ad quod dicimus quod sic. Unde sicut velle moechari reducitur ad transgressionem illius praecepti: "Non moechaberis", et hoc quia ordinabatur ad illum actum, ita ex parte ista, ista mala intentio, quae erat ordinata ad mendacium primi generis, reducenda est ad genus illud, etsi non complete mentitus sit secundum illud.

II. Quaeritur postea: Aliquis bene credens proponit contrarium alicuius articuli coram simplici, qui nescit utrum illud sit verum vel falsum. Ex alia parte aliquis arianus, credens verum dicere, proponit idem falsum coram eodem simplici. Quis ergo istorum plus peccat?

Et videtur quod arianus. 1. Iste enim christianus etsi peccat in dicto, radix tamen non est corrupta, quia ipse bene sentit; arianus autem et in dicto peccat et in radice; maior autem est corruptio, ubi est corruptio utriusque quam ubi alterius tantum.

Sed contra. a. Iste catholicus contra conscientiam dicit quod dicit, et scit quod ille simplex potest falli ex dictis eius; arianus autem nescit istud; unde nec dicit contra conscientiam nec putat illum fallere; si ergo plus peccat qui ex certa scientias peccat quam qui ex ignorantia, plus videtur peccare catholicus quam arianus. — Quod concedimus.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod obicitur quod in ariano est corruptio radicis maior quam in catholico, respondemus quod maior corruptio radicis potest dupliciter dici: vel in intellectu, et sic revera maior est corruptio in ariano ; vel in affectu, et sic est maior corruptio in catholico, qui vult dicere contra conscientiam suam et dare simplici occasionem ruendi. Maioritas ergo corruptionis primae non fuit ita causa iaciendi peccatum sicut maioritas corruptionis radicis modo secundo, et ideo plus peccat in hoc casu catholicus quam arianus.

De numero istorum mendaciorum.

Quaeritur postea de numero istorum mendaciorum, et quaeritur: Cum mendacium benignitatis et malignitatis opposita sint, saltem quantum ad suas causas, et mendacium malignitatis dividatur in quasdam sui species penes istas differentias obesse alicui et nulli prodesse, obesse alicui et prodesse alicui, quare similiter mendacium benignitatis non dividitur secundum easdem ditterentias, ut scilicet divideretur secundum quod est prodesse alicui et non prodesse alteri vel alicui prodesse et alicui obesse et huiusmodi? Non enim ita dividitur, immo dividitur quantum ad id quod est prodesse in servanda re alicuius vel vita sive bono spirituali.

[Solutio]: Ad quod dicimus quod divisio mendacii malignitatis fit secundum maiorem et minorem rationem nocumenti. Ad hoc enim, scilicet ad nocendum, erat huiusmodi mendacium, et secundum hoc fuerunt tres eius species. Primum, quod maxime nocivum est, ut quod est in doctrina religionis, et hoc dicitur maxime nocivum duplici de causa, tum quia omnibus nocet, [tum] quia nocet in maximo sive in nobilissimo, scilicet in fide, quae erat principium totius vitae spiritualis. Secunda species minor est illa in nocendo, videlicet cum nulli prodest et alicui obest, hoc est minus quam omnibus obesse. Tertium vero minimum est in genere illo, utpote quod nec omnibus obest nec nulli prodest, sed alicui prodest, alicui obest. Sic ergo patet quod secundum maius et minus et minimum nocumentum recte sumuntur differentiae mendacii malignitatis, secundum id quod est obesse omni vel alicui obesse et nulli prodesse vel alicui prodesse et alicui obesse. Sed ita e contrario non potuerunt accipi differentiae mendacii benignitatis. Contra enim illam differentiam quae fuit omnibus obesse non potuit inveniri ista differentia in officioso, quae est omnibus prodesse: non enim est aliquod mendacium reperire quod omnibus possit prodesse, sicut est reperire aliquod quod omnibus potest obesse. Praeterea, hoc aliud membrum quod alicui prodest et alicui obest non potuit stare sub mendacio benignitatis: quam cito enim alicui obest, iam transit in speciem oppositam et fit malignitatis. Solum ergo hoc modo potest esse mendacium benignitatis, ut nulli obsit et alicui prosit. Patet ergo quod non potuit dividi secundum istas differentias omnibus prodesse et ceteras contrarias differentias mendacii malignitatis. Quare oportuit ut divideretur secundum ea in quibus poterat esse maius iuvamentum sive maior proiectus et minor et minimus. Ad iuvandum enim sive proficiendum erat mendacium: potuit autem iuvari aliquis per mendacium in maximo, et tunc est illa species quae fit pro salvanda vita vel bono spirituali alicuius, utpote castitate illius vel aliquo alio; vel pro minori, et tunc est illa species quae est pro conservanda corporali vita: haec enim minor est spirituali vita; vel in minimo, sicut est pro pecunia vel pro aliqua re alicuius salvanda; adhuc enim minora sunt ista adiumenta in huiusmodi rebus quam quae fiunt in vita corporali.

ARTICULUS VIII.

De ordine istorum mendaciorum.

Quaeritur postea de ordine istorum mendaciorum. Augustinus enim ordinat ista secundum primum, secundum etc tertium et sic deinceps. Quaeritur ergo: aut is ordo est solius nominationis et a voluntate ordinantis solum: quod non videtur verisimile; aut erit ordo istorum secundum maiorem et minorem elongationem a veritate.

Quod si dicatur - contra hoc est: Ponatur enim quod ego sciam Petrum cum pecunia sua esse in domo ista; diversis de causis possum ego dicere mendacium Petrus non est in domo ista. Possum enim hoc dicere ex malignitate, quia forte sciebam eum quaeri ad hoc ut ei daretur aliquid utile sibi; possum etiam hoc dicere ex ioco, et hoc secundum quartam vel quintam speciem; possum etiam sic mentiri ex benignitate, et hoc secundum quamlibet speciem, forte quia sciebam eum quaeri vel ad auferendum pecuniam suam vel ad occidendum vel ad tollendum eius integritatem corporis. Si ergo haec falsitas vel hoc mendacium Petrus non est in domo ista aeque semper elongatur a veritate sibi opposita, quacumque ex causa dicatur, et ex diversis causis dictum potest esse aliquando in secunda specie, aliquando in tertia et sic de omnibus aliis sequentibus, patet quod non erit ordo in speciebus mendacii secundum maiorem vel minorem recessum a veritate. Propter quod restat quaestio qualiter ordinabuntur species illae.

[Solutio]: Ad quod dicimus quod revera est ibi ordo naturalis et ordinantur secundum maiorem et minorem elongationem a veritate. Sed, cum sit quaedam veritas ipsius enuntiabilis sive orationis per conformationem ad veritatem rei et alia veritas voluntatis ad veritatem increatam, intelligendum est quod ordo in iis speciebus non est secundum elongationem mendacii a veritate intellectus vel orationis in conformatione ad veritatem rei creatae, sed ordinantur hae species mendacii secundum maiorem et minorem elongationem veritatis voluntatis in conformatione ad veritatem increatam, ita ut quod maxime elongatur ab huiusmodi veritate vel rectitudine voluntatis primum sit et maximum in genere mendaciorum, et quod minus isto, sed maius aliis, secundum. Ex quo apparere potest quod debite ordinantur. Maxime enim elongatus est a rectitudine voluntatis praedictae qui mentitur circa religionem, et ideo illud mendacium recte primum et maximum dicitur. Minus vero alio, sed magis aliis mentitur qui, etsi non circa religionem sive in doctrina religionis, ita tamen ut nulli prosit et obsit alicui, et ideo illud est secundum. Minus vero in genere malignitatis, qui sic mentitur ut, quamvis alicui prosit, alicui tamen obest. Et ideo recte ordinantur illae tres species inter se. — Recte etiam mendacium malignitatis praecedit et iocosum et officiosum, quia plus deviat a rectitudine vel veritate voluntatis praedicta quam illa. Et hac eadem causa recte ordinatur iocosum ante officiosum, quia minus elongatur a veritate aliquis quanto propter rationabiliorem causam mentitur et qui magis quoquo modo mendacium suum poterat excusare. Unde, quia minus habet excusationis iocosum quam officiosum et ideo plus elongatur a supra dicta veritate, ideo praeordinantur species iocosi speciebus officiosi. — Praecedit etiam quarta quintam recte in genere iocosi, quia minus habet causae sive placentiae, qua deberet mentiri ut placeret sibi, quam respectu alterius, et ideo in genere mendacii hoc est maius et plus elongans se quam illud, ut est dicere in genere. Et dico ut est dicere in genere propter hoc quod tantus posset esse adulator aliquis et mentiri de suaviloquio tanto appetitu et circa talem materiam, quod excederet istud mendacium, quoad rationem peccati, mendacium quod est in quarta specie, sed hoc esset propter speciales circumstantias, et ideo dico ut est dicere in genere. — Ordinantur etiam recte species officiosi, quia, cum maximum bonum alicuius esset vita spiritualis in isto, minus vita corporalis, minimum eius possessio, patet quod minime est excusabilis in hoc genere et plus deficiens a rectitudine voluntatis praedicta qui mentitur propter pecuniam salvandam quam qui propter alia bona. Et ideo sextum mendacium praecedit alia, utpote maius. Et similiter septimum recte octavum, utpote maius, sicut et vita corporalis minus bonum est bono spirituali. Deinde autem, quia qui pro vita alterius spirituali salvanda solum mentitur, minime omnium elongatur a supra dicta veritate, ideo hoc mendacium recte ultimum ordinatur inter omnia tamquam minimum. Obiectio ergo quae fiebat opponebat ac si esset ordo istorum secundum elongationem a veritate rei creata. Unde non dicimus quod secundum illam viam ordinarentur, sed sicut dictum est.

PrevBack to TopNext