Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 2, C. 8

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 2, C. 8

UTRUM MENDACIUM FACILIUS SIT AD DICENDUM QUAM VERUM.

Octavo quaeritur utrum mendacium facilius sit ad dicendum quam verum, et hoc est de comparatione mendacii ad suum oppositum.

Et videtur quod difficilius sit mendacium, 1. per hoc quod dicit Gregorius: "Planaest veritatis via et grave est iter mendacii. Unde per Prophetamdicitur: "Doicuerunt linguam suam loqui mendacium; ut inique agerent, laboraverunt"".

2. Item, Gregorius: "Nihil addefendendum veritatem tutius, nihil ad dicendum veritatemfacilius".

3. Item, Seneca: "Veritatis simplex est oratio nec quidquam minusconvenit quam subdola calliditas animis magna conantibus".

4. Item, ultra veritatem qui quaerit, in planis quaerit offendiculum.

Contra. a. Ioan. 8, 44: "Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur". Cum ergo homo habeat mendacium ex se, veritatem autem non habeat a se, facilius autem est quod est ex se quam quod est aliunde, ergo facilius est mendacium quam sit veritas.

b. Praeterea, veritas consistit in medio virtutis, mendacium vero in extremo vitii; virtus autem est circa difficillimum quemadmodum et ars ; ergo difficilior est veritas quam mendacium.

c. Item, facile est avertere a signo, difficile autem est attingere signum; qui autem loquitur veritatem attingit signum, qui vero loquitur mendacium divertit a signo; ergo facilius est mendacium quam sit veritas.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod est loqui secundum statum naturae primitus institutae et est loqui secundum statum naturae rationalis lapsae. Si fiat sermo secundum statum naturae primitus institutae, secundum hoc facilis est veritas. Si vero fiat sermo secundum statum naturae lapsae, difficilis est veritas et facile est mendacium. Praeterea, difficilior est falsitas ad defendendum quam veritas.

[Ad obiecta]: 1-2. Per hoc potest solvi quod quaesitum est. Nam prima ratio, quae ostendit mendacium esse difficilius, attenditur quantum ad defensionem: laborant enim mendaces ut mendacium suum cooperiant et defendant, qui labor non est tantus in sustinendo veritatem. Et hoc est quod dicit Gregorius: "Quantus labor est sollicite custodire ne ipsa fallacia deprehendi queat! Hinc inde circumtegitet contra hoc, ubi deprehendi potuit, veritati similem responsionem quaerit". Unde talibus dicit Hieronymus ironice: "Voluntatem habes mentiendi, artem fingendi non habes; vetus proverbium est: mendaces memoresesse oportet".

3-4. Ad idem faciunt alia primo obiecta.

a—c. Ad illud autem quod obicitur in parte contraria per illud Ioan., dicendum est quod illud intelligitur de facilitate quoad lapsum naturae. Et ad idem faciunt ea quae sequuntur: difficultas enim attenditur ad verum et ad bonum secundum statum naturae corruptae. Si vero fiat consideratio secundum naturam primitus institutam, utrobique erat facilitas liberi arbitrii.

b. Quod autem dicitur virtus esse circa difficillimum, vitium vero non attenditur secundum genus ipsius rei, circa quam est veritas. Circa enim eamdem rem fuit virtus antequam vir fuisset lapsus et postquam est lapsus; mutata autem est conditio ex parte ipsius hominis, ut quod tunc fuit facile libero arbitrio; modo sit difficile: adiuvabat enim tunc rectitudo naturae.

Per hoc possunt patere ea quae ex illa parte sunt obiecta.

PrevBack to TopNext