IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 3, Praeambulum
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 3, Praeambulum
Dicto de mendacio, quod est contra veritatem sermonis, dicendum esset de periurio, quod similiter est contra veritatem, sed de hoc determinabitur in Parte de praeceptis. Dicendum est ergo de tertio quod est contra veritatem, scilicet de contentione, qua veritas impugnatur. Primo ergo quaeritur quid sit contentio; secundo, si contentio semper est peccatum, et, si est peccatum, utrum sit mortale semper aut veniale aliquando vel e converso; tertio, utrum sit contendendum cum haereticis in disputatione; quarto, utrum contentio debeat esse in repetitione suorum.