Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 3, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 3, C. 1

QUID SIT CONTENTIO.

Sic autem definitur contentio super illud ad Rom.: "Contentione" et "dolo": "Contentio est impugnatio veritatis per confidentiam clamoris".

Circa hanc definitionem dubitatur. 1. Potest enim esse impugnatio veritatis sine confidentia clamoris, etiam per sermonem; et est peccatum; ergo sub aliquo genere peccati continetur; non— nisi sub contentione; ergo noni est universalis ratio ad omnem contentionem.

2. Praeterea, ubi assignatur differentia inter zelum et contentionem, dicitur zelus in corde, contentio in sermone; ad esse ergo contentionis non requiritur nisi impugnatio veritatis in sermone.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod definitio supra dicta datur cum circumstantia aggravante: quidam enim clamore vincere volunt, ut non tantum. sit ibi impugnatio veritatis, sed clamor indebitus. Nihilominus tamen impugnatio veritatis malevolentia arguitionis est contentio. Unde dicitur II ad Tim. 2, 14, in Glossa: "Solent in contentione talia opponi elimato malevolentiae argumento, ut moveant animos insipientium fratrum". Unde generaliter contentio potest dici impugnatio veritatis persistens in sermone causa vincendi. Haec enim conditio videtur apponi in Glossa, cum dicitur: "Nemo patitur se vinci, licet sciat vera esse quae audit".

PrevBack to TopNext