Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 3, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 3, C. 2

UTRUM CONTENTIO SEMPER SIT PECCATUM ET QUALE.

Secundo quaeritur I. si contentio universaliter est peccatum.

Quod non, videtur. 1. Contendere enim est in contrarium tendere; potest autem aliquis in contrarium tendere et non peccare, ut si aliquis sustineat contradictoriam veritatis, ut praevalentiam videat rationis: talis enim in contrarium tendit; potest etiam hoc fieri exercitationis causa, ut in disputationibus, nec tamen peccatur; ergo contentio. non est universaliter peccatum.

2. Item, ad Philipp. 1, 17: "Quidam ex contentione Christum annuntiant" etc., et dicitur: "Quid? sive per occasionem sive per veritatem Christus annuntietur". Sed Christum annuntiari per occasionem bonum est; ergo ex contentione annuntiari Christum bonum est: hoc enim est per occasionem; ergo contentio huiusmodi bonum est: occasio enim sub ratione utilis ponitur; non ergo universaliter est peccatum.

3. Similiter dicitur I ad Cor. 11, 19: "Oportet haereses esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant". Sed haereses esse est contentiones esse; ergo opportunum est contentiones esse; ergo bonum; non ergo universaliter est peccatum.

Contra. a. Iac. 3, 16: "Ubi zelus et contentio, ibi inconstantiaet omne opus pravum". Ergo contentio est secundum se malum et peccatum. Et dicitur ibidem quod "prohibueratzelum et contentionem et alia vitia, quae sequuntur ex contentione".

II. Similiter quaeritur si est mortale peccatum.

Quod videtur, 1. per hoc quod Apostolus prohibet contentionem; unde dicit: "Noli contendere verbis; ad nihil enim estutile nisi ad subversionem audientium, ubi exprimitur prohibitio contentionis".

2. Similiter contentio enumeratur ab Apostolo inter mortalia peccata, ad Rom. 1, 29, cum dicitur: "Plenos invidia, homicidiis, contentione, dolo" etc., et ita videtur contentio esse mortale peccatum.

3. Item, Prov. 17, 11: "Semper iurgia quaerit malus; angelus autem crudelis mittetur contra eum". "Angelus" autem "crudelis" dicitur "diabolus", qui dicitur "mitti contra eum, ut post mortem ad interitum rapiat aeternum". Sed non rapitur ad interitum aeternum nisi per mortale; ergo contentio est peccatum mortale.

Contra a. Iob 39, 32, habetur quod Iob "contenditcum Deo" ; contendere autem ibi non videtur sonare in mortale peccatum; ergo contentio non semper est mortale peccatum. Dominus enim, intra loquens de Iob, dicit: "Non locuti estis coram me rectum sicut servus meus Iob". Si ergo reprehensibilis erat, quoad alia erat reprehensibilis et quoad alia rectus.

b. Praeterea, aliquis potest contendere cum alio in disputatione, non animo malignitatis. Numquid tunc dicetur esse mortale peccatum?

[Solutio]: I. Ad quod dicendum quod contentio, sicut supra dicta est, peccatum est.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium dicendum est quod nomen contentionis potest large sumi, ut dicatur motus in contraria tendentium, et hoc potest fieri et bono fine et malo. Si bono fine, non dicetur peccatum: et hoc modo contendunt qui disputant ad obviationem vel exercitationis causa. Si vero fiat malo fine, peccatum est in iis quae sunt ad fidem vel mores.

2. Ad id vero quod dicit Apostolus quod gaudet in hoc quod per contentionem annuntiatur Christus: dicendum est quod aliud est dictu ex parte passivae annuntiationis et ex parte activae annuntiationis. Ex parte enim annuntiationis passivae, bonum est; ex parte vero annuntiationis activae, licet sit bonum in genere, tamen potest esse malum ex circumstantia, ut si fiat ex contentione, et de illa circumstantia non gaudebat Apostolus ; contentio autem ibi sumitur pro sermone clamoso procedente "ex odio privato": unde sonat in mortale peccatum, de quo non gaudebat Apostolus.

3. Ad illud vero quod dicitur I ad Cor. 11, 19 quod "oportet haereses esse" etc., intelligendum est illo modo quo malum est occasio boni, non quod haeresis vel scissura sit bonum. Unde dicit Haymo: "Magnam utilitatem praestiterunt haereses Ecclesiae Dei, non per se, sed dum Doctores Ecclesiae exercitaverunt, qui quasi dormierant."

II. Ad id vero quod quaeritur utrum sit mortale peccatum: dicendum est quod aut fit animo malignitatis aut fit causa necessitatis aut fit causa exercitationis aut fit causa eruditionis aut ex quadam titillatione gloriae vel honoris. Si fit causa malignitatis, ut qui volunt iniuste vincere vel animos simplicium subvertere, secundum hunc modum est mortale peccatum, et secundum hunc modum prohibetur ab Apostolo, cum dicit: "Noli contendere verbis". Et dicit Glossa: "Contentio nihil potest nisi subvertere audientes, dum verbosus par vel superior videtur esse catholico; contentio minusstabilitis saepe generat scrupulum". Et dicitur Iob 6, 29, in Glossa: "Inquisitionibus non videntur veritatem assequi, sed victores videri". Hoc autem posset esse ex quadam levitate in iis ubi non est periculum, et tunc non diceretur mortale peccatum. — Si vero causa necessitatis, tunc non est peccatum, secundum quod dicitur Prov. 3, 30, super illud: "Non contendasadversus hominem frustra": "Non vetat contendere adversuseum qui male fecerit, ut corrigatur, quia hoc frustra non fit, quod certa necessitas cogit". — Si fiat causa exercitationis, non est peccatum mortale, etsi aliquando propter modum contingat esse veniale. — Si vero causa eruditionis, nec sic est peccatum, secundum quod dicitur Prov. 29, 9: "Vir sapiens si cum stulta contenderit" etc., Glossa: "Doctor fidelis et sapiens, si cum infideli et contumace contenderit, sive tormenta reproborum velgaudia narret bonorum, frustra erga insensatum laborat". — Si vero fit ex titillatione quadam honoris vel gloriae, veniale videtur peccatum. Et secundum hoc videtur accipi illud Luc. 22, 24: "Facta est contentio quis eorum videretur esse maior". Et dicit Glossa: "Non est incredibile quod honore se invicem praeveniendocertarent, sed qualibet ex causa contenderint, non quid adhuc carnales gesserint, sed quid spiritualis Magisteriusserit, audiamus". Ex quo accipitur quod carnales erant contendendo de praeventione honoris. Sic ergo patet quod aliquando dicitur mortale peccatum, aliquando veniale, aliquando neutrum. Cum enim dicitur Luc. 13, 24: "Contendite intrare per angustam portam", neutrum designatur, sed quod potest esse meritorium vitae aeternae.

PrevBack to TopNext