IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 3, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 3, C. 3
UTRUM SIT CONTENDENDUM CUM HAERETICIS.
Quod non, videtur. 1. Dicitur enim Eccli. 8, 4, super illud: "Non litiges cum homine linguato", Glossa: "Haeretico, de quo: "Sub lingua eius labor et dolor"" ; et postea subiungit rationem: "Ne malede progenie tua loquatur", "christiana scilicet et catholica", dicit Interlinearis.
2. Praeterea, ipsi haeretici significantur per canes, qui lacerant verbum Dei; prohibetur autem, Matth. 7, 6, ne detur "sanctum canibus" ; ergo non est contendendum cum haereticis.
3. Praeterea, derisores sunt ; "qui autem arguit derisorem, sibi generat maculam", Prov. 9, 7; ergo non est contendendum cum illis.
4. Similiter dicitur Eccli. 13, 1: "Qui tangit picem, coinquinabitur ab ea". Tangere autem picem est contendere cum haeretico ; ergo non est contendendum cum haereticis.
5. Item, Gelasius papa: "Non est ecclesiastici moris cum iis, qui pollutam habent communionem permixtamquecum perfidis, miscere concilium". Et iterum: "Nullum fas est canonum magistris atque custodibus certamen habere cumhostibus communionis alienae".
Contra. a. Super illud I Reg. 14, 1: "Accidit quadam die": "Catholici adversus haereticos contentionem commovent, ubi prius ad certamen provocantur".
b. Praeterea, exemplo Augustini et aliorum Doctorum ecclesiasticorum habetur quod licitum est contendere cum haereticis, sicut patet I ad Cor. 11, 19, super illud: "Oportet haereses esse" etc. Glossa: "Multa ad fidem catholicam pertinentia dum haereticorum callida inquietudine exagitantur, ut adversus eos defendi possint, et considerantur diligentius et intelliguntur clarius et praedicantur instantius".
c. Item, per bella in libro Iosue significantur certamina fidelium contra haereticos; unde dicit Adamantius: "Sciens carnalia bella non amplius nobisagenda, sed contra spirituales nequitias, velut princeps militiae Christi praecepitmilitibus Christi: "Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli"". Insidiae autem diaboli sunt in ipsis haereticis; licitum ergo est contendere cum haereticis.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod, sumpto large contendere pro certare in disputatione, licitum est aliquo casu contendere cum haereticis. Si vero accipiatur contendere, prout supra definitum est, pro impugnatione veritatis intentione vincendi, non est licitum contendere nec cum haereticis nec cum aliis. Distinguendum autem est quod haereticus aut est praecisus ab Ecclesia, cuius pertinax sententia dignoscitur, et cum talibus non est habendum concilium, secundum illud Psalmi: "Non sedis cum concilio vanitatis" etc., et dicitur ad Titum: "Haereticum hominem post primam et secundum correptionemdevita". Unde haeretici post damnationem in Concilio non vocantur ad Concilium, sicut habetur Causa 24, q. 1, Maiores nostri. Non enim revocandum est in dubium, quod iam diligenti discussione Ecclesiae est damnatum. Si vero haeretici adhuc sint corrigibiles, licitum est contendere in disputatione cum eis ut ad fidem revocentur vel ut eorum falsitas aliis manifestetur. Hoc autem intelligendum est de probatis in doctrina catholica; periculosum autem est simplicibus cum haeresiarchis disputare.
Quod non, videtur. 1. Dicitur enim in Glossa super illud ad Tim.: "Noli contendere": "Collatio inter servos Dei debet esse, nonaltercatio". Sed servi Dei debent esse tractantes Sacram Scripturam; ergo inter illos non debet esse contentio.
2. Item, Isai. 8, 6: "Aquae Silae vadunt cum silentio", Glossa: "Doctrina Christi, quae sine clamore et strepitu leniterfluit". Ergo debet esse sine contentione.
3. Item, discipulus Christi debet esse imitator Christi; sed bonus auditor Sacrae Scripturae sive doctor debet esse discipulus Christi; ergo debet esse imitator Christi; sed de Christo legitur, secundum translationem Septuaginta: "Non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in platea vocem eius", et hoc in Matth. 12, 19; quod exponit Augustinus, in libro De duodecim abusionibus: "Christianus nemo recte dicitur nisi Christi moribus coaequetur. Tu ergo, si morum Christi similitudinem tenere cupis, ne contendas, ne in Ecclesia abusive christianus existas". Tractantes ergo Sacram Scripturam in disputationibus non debent contendere.
4. Similiter dicitur ad Tim.: "Servum Domini non oportet litigare", Glossa: "Servus Deinon obstrepat studio altercandi et contendendi".
Contra. a. Licet disputare ad utramque partem contradictionis adstruendam ; ergo licitum est disputare ad obviationem; obviatio autem quid aliud est quam contentio? similiter contradictio; ergo licitum est disputare contendendo.
b. Praeterea, aliquis potest sustinere partem, in qua est falsitas, ut videatur quid inde accidat vel qualiter possit infirmari; sicut ergo licitum est contendere adversus eum qui male fecerit, ita licitum erit contendere adversus eum qui falsum sustinet; ergo licitum est contendere in disputatione Sacrae Scripturae.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod contendere potest accipi dupliciter: uno modo in contrarium eius quod sustinetur tendere, ad hoc quod falsitas manifestetur et veritas adstruatur, et hoc modo licitum est contendere in disputatione Sacrae Scripturae; alio vero modo dicitur contendere in contrarium finem tendere, cum unus intendit adstruere veritatem, alter intendit adstruere falsitatem ut credatur, vel cum aliquis clamore intendit omnino vincere vel extorquere aliquid quod contra conscientiam dicatur: et sic non est licitum contendere in divina Scriptura. Unde dicit Haymo: "In divinis Scripturis potius collatio est habenda cum ratione quam contentio cum furore" ; et est sensus: collatio cum ratione habenda est, non cum furore contentio.
On this page