IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 3, C. 4
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 3, C. 4
UTRUM POSSIT ALIQUIS SINE PECCATO CONTENDERE CUM ALIO IN IUDICIO.
Quod non, videtur, 1. per hoc quod dicitur Matth. 5, 40: "Ei, qui vult in iudicio tecumcontendere et tunicam tuamtollere, dimitte ei etpallium", Glossa: "Antequam contendas; licet enim infirmis sua repetere, sed non contendere". Sed, si non licet imperfectis, multo magis nec perfectis; ergo nulli licet contendere in iudicio.
2. Item, I ad Cor. 6, 6: "Frater cum fratre in iudicio contendit, et hoc apud infideles", Glossa: "Contendere, quod malum est; "apud infideles", quod peius est."
3. Item, super illud: "Iam quidem omnino delictum est", Glossa: "Infirmis licet repetere sua movendo causam ante iudicem, sed non contentiose vel fraudulenter". Ergo non licet contendere in iudicio,
4. Item, Prov. 20, 3: "Honor est homini, qui se separat a contentionibus; omnes stulti miscentur contumeliis".
Contra. a. Movere causam ante iudicem est movere controversiam de certo dicto vel de certo facto; movere autem controversiam est movere contentionem; sed licitum est imperfectis movere causam coram iudice; ergo licitum est eis contendere coram eo.
b. Praeterea, super illud Prov. 3, 30: "Ne contendas adversus hominem frustra, cum ille nihil mali tibi fecit", dicit Glossa: "Non vetat contendere adversus eum qui male fecit, ut corrigatur, quia hoc frustra non fit quod certa necessitas cogit". Cum ergo necessitas infirmorum exigat repetere sua in iudicio, si est ibi contentio, non est peccatum.
c. Hoc etiam ex ipsa littera potest extrahi, ut fiat argumentum a contrario sensu. Si enim non est, licitum contendere adversus hominem, "cum" ipse "nihil mali" fecerit, ergo a contrario sensu, licitum erit contendere adversus hominem, cum aliquid mali fecerit; ergo cum abstulerit sua; ergo licitum est contendere in iudicio contra iniustum detentorem.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod verbum contentionis aliquando importat in se peccatum, sicut in illo verbo Gregorii super illud Prov.: "Qui dimittit aquam, caput est iurgiorum" ; dicitur enim in , Moralibus: "Aqua dimittitur, cum linguae fluxus in contentionem effrenatur; dimissor aquae "iurgiorum caput"efficitur, quia per linguae incontinentiam origo discordiae propinatur". Secundum hunc modum non est licitum contendere in iudicio nec sua repetere cum contentione. Aliquando vero verbum contentionis non aliud dicit nisi controversiam motam, quae etiam aliquando fit ex debita causa, et secundum hoc, existente huiusmodi causa, licitum est contendere. Unde dicit Gregorius: "Non solum cura esse debet ne nostra subtrahant, sed ne rapientes non sua semetipsos perdant". Secundum autem quod contendere importat discordiam, quae generativa est odii et scandali, non est licitum in iudicio contendere. Unde dicit Haymo: "Qui accusat, auctor est controversiae; discordia odium generat" ; odium non est cum caritate ; caritas mater est unitatis. Et dicit Gregorius: "Dum pro terrena repax a corde cum proximo scinditur, apparet quod plus res quam proximus amatur". Hoc ergo modo non est licitum repetere sua cum contentione.
On this page