IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 4, Praeambulum
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 4, Praeambulum
Consequenter dicendum est de peccatis oris quae sunt contra honestatem et utilitatem, quae sunt partes bonitatis. Contra honestatem vero est scurrilitas sive turpiloquium, contra utilitatem vero est vaniloquium cum multiloquio. Dicendum est ergo primo de scurrilitate sive turpiloquio; secundo, de multiloquio et vaniloquio. Primo ergo quaeritur utrum scurrilitas semper sit peccatum; secundo, utrum sit veniale tantum an mortale; tertio, utrum in praelato sit semper mortale peccatum; quarto, de comparatione turpitudinis in sermone ad turpitudinem in opere; quinto,, utrum idem sint scurrilitas et stultiloquium an aliquo modo differant.