Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 4, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 4, C. 1

UTRUM SCURRILITAS SIT SEMPER PECCATUM.

Circa primum sic: a. Hieronymus: "Nihil sapientiae habet scurrilitas". Sed quod omnino caret sapientia, malum est; ergo scurrilitas malum est.

b. Item, .ad Ephes. 5, 3—4 dicitur: "Non nominetur in vobis, sicut decetsanctos, aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinet", id est "nullius est utilitatis", sicut dicit Glossa. Prohibetur ergo vel dissuadetur ibi; sed quod prohibetur vel dissuadetur est peccatum; ergo scurrilitas est peccatum.

Contra. 1. Hieronymus 2: "Plerumque a sapiente profertur cumquadam urbanitate". Sed quod profertur cum urbanitate a sapiente non est peccatum; ergo scurrilitas non est peccatum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod scurrilitas proprie dicta est peccatum; sed aliquando accipitur pro urbanitate vel affabilitate sermonis, et hoc est improprie, et secundum hoc, si adsit debitus finis, ut ad conservationem amicitiae bonae vel ad removendam tristitiam saeculi vel acidiam — hoc autem est cum non est per verba turpia — non est peccatum; si enim fiat per verba turpia vel per verba nullius utilitatis, sed tantum risum provocantia inordinatum, peccatum est.

PrevBack to TopNext