Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 4, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 4, C. 2

UTRUM SCURRILITAS SIT VENIALE PECCATUM TANTUM AN MORTALE.

Secundo quaeritur utrum scurrilitas sit veniale peccatum tantum an mortale.

Et videtur quod mortale. 2. Dicitur ad Ephes. 4, 29: "Omnis sermo malus ex ore vestra non procedat". Videtur esse prohibitio per antecedentia et subsequentia: loquitur enim prius de furto, quod prohibitum est; loquitur consequenter de contristatione Spiritus Sancti, "in quo signati estis", quae sunt prohibita. Unde per consequens videtur quod sermo malus, qui in medio ponitur, inter prohibita computetur; sed sermo scurrilitatis est "sermo malus" ; ergo scurrilitas est de prohibitis; ergo est peccatum mortale.

3. Item, Chrysostomus: "Qui tantum praebes eis honorem, quos leges quidem, quae Graecis scriptae sunt, infames esse volunt, si famulus aliquidhuiusmodi loquens fuerit, audiente te, decem millia accipiet flagella; et si filius etsi uxor hoc iecerit, vocas iniuriam; si autem homines et caupones vocaverintte ad audiendum scurrilia, non solum non offenderis, sed laetaris et laudas". Si ergo assueti in scurrilibus verbis infames sunt apud legem humanam, quanto magis apud legem divinam; si etiam tantum flagellatur servus vel filius in iudicio humano, quanto magis in iudicio divino dignus est flagello; sed infamia est pro peccato mortali, et flagellum in pluribus; ergo scurrilitas verborum est peccatum mortale.

4. Item, sic se habent verba scurrilia, sicut se habent sordes et lutum, sicut dicit Chrysostomus ; sed ex sordibus et luto contrahitur immunditia, si proiciantur in aures carnis ; ergo scurrilia verba generant immunditiam, si perveniant ad auditum mentis. Unde Chrysostomus: "Sicut sordes et lutum aures carnis, ita meretricalia cantica auditum mentisimmundum faciunt". Sed maior immunditia debet esse in gignente quam in eo in quo gignitur; ergo in proferente scurrilia verba est mentis immunditia, et ita peccatum mortale.

5. Quod etiam patet per hoc quod dicit in auctoritate Chrysostomus: dicit enim quod abominabilia sunt haec cantica; abominatio autem est propter peccatum mortale.

6. Item, Chrysostomus: "Sordes oris sunt maledictio, blasphemia, turpiloquium, scurrilitas. Si ergo conscientiam habes tui ipsius nihil horum loquentis neque illarum sordium, quae sunt in operibus, accede confidens. Si autem assumpsisti sordes has, quid inaniterlaboras?" Cum ergo orationem inanem non reddat ex parte loquentis nisi indignitas peccati mortalis, erit scurrilitas vel turpiloquium peccatum mortale.

Contra. a. Mendacium iocosum est veniale peccatum, et tamen est ibi recessus a veritate; deterior autem est recessus a veritate verbi quam ab honestate; communicant autem in eo quod est iocosum; ergo minus malum est sermo scurrilitatis quam mendacium iocosum; sed mendacium iocosum est veniale peccatum; ergo scurrilitas sermonis est veniale peccatum.

b. Item, iocularitas est ad provocationem risus vel gaudii; sed risus et gaudium huiusmodi ex quadam mentis levitate procedunt et videntur venialia; ergo iocularitas sermonis erit venialis; sed illa dicitur scurrilitas in Scriptura; ergo scurrilitas est veniale peccatum.

c. Item, dicitur in Glossa super illud ad Col. 3,8: "Nunc autem deponite et vos omnia, iram et indignationem, blasphemiam et turpem sermonem" etc.: "Post maiora prohibet minora" ; et vocat maiora fornicationem, immunditiam, libidinem, quae prius enumerata sunt, minora vero iram et indignationem et turpem sermonem; haec autem minora videntur esse peccata venialia. Nam ira et indignatio, sicut ibi accipiuntur, videntur esse venialia: dicit enim iram "subitum animi motum", indignationem vero "motum subitum de alio sublimato". Pari ergo ratione videtur turpis sermo ad venialia peccata pertinere.

d. Item, Augustinus, in quodam Canone, ubi enumerat peccata minuta, quae dicuntur venialia, enumerat maledictionem temeritatis vel facilitatis; sed sub maledictione temeritatis continetur scurrilitas sive turpiloquium; ergo scurrilitas est veniale peccatum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod scurrilitas sermonis sive turpis sermo potest procedere ex quadam ,lubricitate linguae et impetu irascibilis vel concupiscibilis et obreptione rationis, vel potest procedere ex deliberatione rationis et mala consuetudine linguae et perversa affectione sive maligna concupiscibilis vel irascibilis, et secundum hoc retorquebitur vel ad libidinem mortalem vel ad libidinem venialem tamquam ad radicem, et secundum hoc erit vel mortale peccatum vel veniale.

Ad obiecta autem respondendum. 1. Ad primum quod, cum dicitur ad Ephes. 5, 4: "Scurrilitas non nominetur in vobis aut stultiloquium", dicendum quod aliud est esse stultiloquum vel scurrilem in sermone et aliud est esse nominatum huiusmodi. Cum enim nominatus est huiusmodi, notatur infamia, quae surgit ex prava assuetudine: et hoc modo potest reduci ad mortale peccatum, cum est ex praecedenti deliberatione. Unde in Canone dicitur: "Clericum scurrilem et verbis turpibus ioculatorem ab officio esse retrahendum", ubi intelligitur poena per suspensionem ab officio, quae est pro mortali peccato.

2. Ad illud vero quod dicitur ad Ephes. 4, 29: "Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat", dicendum est quod aut sumitur sermo malus generaliter, et tunc est exhortatio, non prohibitio; et hoc videtur ex Glossa quae dicit: "Multas partes veteris hominis enumerat, a quibus dehortatur", et secundum hoc non oportet, si extrema sint mortalia, quod medium omnibus modis sit mortale. Si vero coarctetur ad sermonem malum, qui ex malignitate animi procedit ad destructionem fidei vel bonorum morum, secundum hoc potest esse mortale peccatum.

3. Ad tertium vero dicendum quod infamia non tantum surgit ex genere mortalis peccati, sed ex assuetudine venialium peccatorum, cum qua tamen assuefactione potest esse contemptus, ex quo est peccatum mortale, sicut patet in ebrietate et in verbositate.

4. Ad quartum dicendum quod immunditia potest surgere non tantum ex mortali peccato, immo ex veniali. Unde illa ratio non est sufficiens ad adstruendum quod sit mortale peccatum, nisi intelligatur de immunditia secundum quam deformatur imago divina.

5. Ad quintum dicendum quod, cum dicuntur huiusmodi cantica abominabilia, hoc intelligitur ratione illorum quae spectant ad mortale peccatum vel ratione damni quod elicitur ex illis.

6. Ad sextum vero dicendum quod intelligit de peccatis oris quae sunt mortalia, ratione quorum opponitur nubes, ne transeat oratio per efficaciam ad Deum.

PrevBack to TopNext