Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 4, C. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 4, C. 3

UTRUM SCURRILITAS IN PRAELATO SEMPER SIT MORTALE PECCATUM.

Tertio quaeritur I. utrum scurrilitas in praelato semper sit mortale peccatum. Quod videtur, 1. per hoc quod dicit Bernardus: "Consecrasti os tuum Evangelio; talibus iam aperire osillicitum est, assuescere sacrilegium; "labia enim sacerdotis custodiunt scientiam, et legem ex ore eius requirunt"". Sic ergo est peccatum mortale turpiloquium vel sermo scurrilitatis in ore sacerdotis vel praelati.

2. Item 2, "fugienda est otiositas mater nugarum, noverca virtutum; nugae in ore sacerdotis sunt blasphemiae".

3. Item, Chrysostomus: "Equus regalis est lingua: si imposuerisfrenum et docueris ambulare, cum bona compositione quiescet super eam et desuper sedebit rex; si autem infrenatam dimiseris ferri et saltari, diaboli fit ascensus". Cum ergo hoc fit in turpiloquio praelati vel sacerdotis, erit mortale peccatum.

Contra. a. Ad. nihil obligatur praelatus ad quod non obligetur alius, praeter illud quod perfectio praelationis exigit; perfectio autem praelationis est curam habere debitam ipsorum subditorum; de substantia autem huius non videtur esse abdicatio turpiloquii; non ergo ratione perfectionis officii tenetur ad abdicationem scurrilitatis vel turpiloquii.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod praelatus sive sacerdos, cum teneatur docere plebem dominicam verbo et exemplo, peccat mortaliter reddendo verbum scurrilitatis aut turpiloquii pro verbo doctrinae; et quia tenetur docere exemplo, si scandalizat vel pravum exemplum dat turpiloquio, iterum peccat mortaliter. Si tamen exi obreptione sive ex impraemeditatione verba huiusmodi proferret, non creditur ex hoc peccare mortaliter. De quo dicitur in illa auctoritate: "Talibus aperire os illicitum est", intelligitur de apertione per praemeditationem et deliberationem in iis in quibus tenetur docere et apud quos tenetur docere.

II. Gratia praecedentium quaeritur utrum peccent praebentes aurem turpiloquio.

Quod videtur, per hoc quod dicitur ad Rom. 1, 32: "Non solum qui agunt, sed qui consentiunt, digni sunt morte". Sed praebentes aurem turpiloquio, fovent peccatorem in peccato suo; ergo pro consentientibus reputantur; ergo digni sunt morte.

III. Quaeritur ergo si aequale sit peccatum.

Quod videtur, per simile. 1. Dicit enim Bernardus, Ad Eugenium: "Detrahere autdetrahentem audire, quid horum damnabilius sit, nonfacile dixerim". Ex quo accipitur quod quasi par damnatio est detractoris et auditoris, pari ratione dicentis turpiloquium et libenter audientis.

2. Quod etiam magnum sit peccatum, patet per hoc quod dicit Chrysostomus: "Quando poteris effici studiosus, in talibus conversansauditionibus? Quando sudores, qui sunt pro sobrietate, ferre sustinebis paulatimsubfusus a risu etcanticis et huiusmodi turpibus verbis?" Ex quo accipitur quod consuetudo audiendi turpiloquium libenter non stat cum virtute; ergo peccat mortaliter diligens auditor et frequens; videtur ergo peccatum peccato parificari.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod duplex est auditio: una illorum qui sustentant turpiloquos et procurant ut fiant turpiloquia, et talium est maius peccatum quam turpiloquorum; auctores enim sceleris magis sunt in culpa quam ministri: ex maiori enim libidine peccant. Est autem alia auditio casualis; cum tamen offertur, placet, et ii minus creduntur peccare quam turpiloquium et scurrilitatem perpetrantes. Talibus dicit Chrysostomus: "Si vis ostendere nobismanifeste quoniam non laetaris in turpia loquendo, neque audire sustine. Amabile enim est ab omnibus iis purgatam animam posse fieri honestam et sobriam, quanto minus talibus auditionibus nutritam!"

PrevBack to TopNext