Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 4, C. 4

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 4, C. 4

DE COMPARATIONE TURPITUDINIS IN SERMONE AD TURPITUDINEM IN OPERE.

Quarto quaeritur de comparatione turpitudinis in sermone ad turpitudinem in opere.

Et videtur quod maior sit in opere. a. Turpitudo enim sermonis est gradus per quem devenitur ad turpitudinem operis. Unde Seneca: "Libentia verborum turpium impudicitiam nutrit" ; et iterum: "Turpia ne dixeris, transibit post in effectum, si inhonesta loquaris". Cum ergo ulterior sit gradus turpitudo operis turpitudine sermonis, erit maius peccatum in opere quam in sermone.

b. Hoc etiam videtur ex verbis Socratis dicentis: "Quae facere turpe est, haec necdicere honestum puta", quasi dicat: ex turpitudine operis quasi ex fonte redundat turpitudo sermonis.

Contra. 1. Dicit Chrysostomus: "Multi horrent dicere velaudire quae non horrent facere". Si ergo horror maior attestatur maiori crimini, vel ubi est horror ex una parte, est aggravatio criminis, erit maius crimen turpitudo sermonis quam turpitudo operis.

2. Praeterea, actus sermonis immediatius elicitur a ratione: est enim proprius eius actus; actus autem operis mediante alia potentia; cum ergo crimina vel peccata ad rationem tamquam ad originem referantur, magis peccabit ratio in actu sermonis quam in actu operis, aliis paribus; ergo maius peccatum est turpitudo sermonis quam turpitudo operis.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod maius peccatum est turpitudo operis quam sermonis relati ad illud opus.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum autem obiectum in contrarium, dicendum quod ideo dicitur horror in dicendo vel in audiendo suam turpitudinem maior quam in faciendo vel simpliciter, quia quae fiunt, aliquando in occulto fiunt, quae autem dicuntur vel audiuntur, alio consciente vel aliis perpetrantur. Praeterea, non est hoc ex conditione actus in comparatione ad actum, sed ex mala conditione personae, quae vult latere delictum.

2. Ad aliud vero dicendum quod, licet principalior sit actus rationis loqui, tamen non in omni actu locutionis magis culpanda est quam in actu operationis mortalis, sed tunc tantum, cum est in pessimo actu locutionis; pessimus autem actus est negare Deum corde et ore: unde in illo plus vituperatur, maxime cum ex perversitate cordis hoc facit, ad differentiam illorum qui ex timore et pusillanimitate.

PrevBack to TopNext