Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 4, C. 5

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 4, C. 5

UTRUM IDEM SINT SCURRILITAS ET STULTILOQUIUM.

Quinto quaeritur utrum idem sint scurrilitas et stultiloquium an aliquo modo differant.

a. Si enim utrumque est contra honestatem, oportet quod addatur aliqua differentia, per quam distinguatur unum ab altero. Cum ergo scurrilitas sit per verba turpia, unde et turpiloquium dictum est, oportet quod stultiloquium addatur secundum differentiam verbi quae opponitur turpitudini.

Quod non, videtur. 1. Verbum enim turpe est verbum stultitiae; Glossa etiam dicit ad Ephes. 5, 4, quod stultiloquium dicitur quod fit "per verba blanda". Sed verba scurrilitatis verba blanda sunt; ergo scurrilitas sub stultiloquio continetur.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod stultiloquium et scurrilitas, cum appropriantur, sic distinguuntur ut stultiloquium referatur ad indiscretionem rationis, scurrilitas vero ad lasciviam affectionis; nihilominus tamen possunt concidere in idem vel unum sub altero contineri.

[Ad obiecta]: 1. Quod autem dicitur in Glossa quod "stultiloquium est per verba blanda", hoc respicit ad finem, ut fiant placendi causa.

a. Ad illud autem quod dicitur scurrilitas non pertinere ad utilitatem, et ita dividere contra illam partem bonitatis quae est utilitas, non contra illam, quae est honestas: dicendum est quod per se est contra honestatem; contingit autem aliquando esse contra utilitatem.

PrevBack to TopNext