IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 5, Praeambulum
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 5, Praeambulum
Consequenter dicendum est de multiloquio et vaniloquio, quae dicuntur esse contra utilitatem sermonis. Primo ergo quaeritur utrum semper in multiloquio sit peccatum; secundo, utrum sit tantum Veniale an etiam mortale; tertio, de comparatione huius peccati ad alia peccata locutionis ; quarto, de effectu huius peccati; quinto, de difficultate cavendi hoc peccatum.