Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 5, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 5, C. 1

UTRUM SEMPER IN MULTILOQUIO SIT PECCATUM.

Circa primum sic: a. Prov. 10, 19: "In multiloquio non deerit peccatum". Item, Prov. 14, 23: "Ubi verba plurima, ibi frequenter egestas", et dicit Glossa: "Boni operis". Sed ubi est defectus boni operis, est peccatum; ergo in multiloquio est peccatum.

b. Item, super illud Levit. 15, 2: "Vir, qui patitur fluxum seminis", dicit Glossa: "Immundus est qui huncfluxum patitur, quia in multiloquio inquinabitur". Sed inquinatio, de qua loquitur hic, non est nisi per peccatum; ergo multiloquium est peccatum.

c. Item, super illud Psalmi: "Vir linguosus non dirigetur" etc., Glossa: "Si quis vera dicat, sed praeter necessitatem, vir linguosus est". Contra. 1. Multiloquium non dicit nisi multitudinem locutionis; multitudo autem locutionis non opponitur utilitati: in difficilibus enim multis sermonibus uti oportet ad evidentiam rei obscurae; ergo multiloquium de se non dicit peccatum.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod multiloquium vocatur hic ubi est multitudo locutionis cum superfluitate vel praeter utilitatem aut necessitatem, et secundum hoc in multiloquio est peccatum. Non autem accipitur hic in sua generalitate, in qua potest et bene fieri et male.

PrevBack to TopNext