Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 5, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 5, C. 2

UTRUM MULTILOQUIUM SIT TANTUM VENIALE AN ETIAM MORTALE.

Secundo quaeritur utrum multiloquium sit tantum veniale an etiam mortale.

Et videtur quod sit veniale. a. Cum enim loquitur Augustinus de minutis peccatis, inter cetera ponit illud, "quotiens loquitur quis plus quam oportet". Sed hoc est in multiloquio; ergo multiloquium est veniale peccatum.

b. Item, dicit Isidorus: "Qui otiosa verba non reprimit, cito ad noxiatransit, et dum parva non cavemus, in magnis prolabimur". Sed in multiloquio otiosa verba non reprimuntur; otiosa vero verba non reprimere est parva non cavere; hoc autem est veniale peccatum; ergo multiloquium est veniale peccatum.

c. Item, Eccli. 19, 1: "Qui spernit modica, paulatim decidet", Interlinearis: "Verbum otiosum, risum et huiusmodi". Ergo multiloquium ad modica pertinet; ergo est veniale peccatum.

Quod autem sit mortale peccatum, videtur, 1. per hoc quod dicitur super illud Psalmi: Vir linguosus non dirigetur etc., ubi dicit Glossa: "Quem delectat exireforas, tumidus est; et quiaforis est quod amat, mittetur in "tenebras exteriores"". Sed poena tenebrarum exteriorum debetur peccato mortali; ergo linguositas est peccatum mortale; sed hoc idem est quod multiloquium; ergo multiloquium est peccatum mortale.

2. Item, Iob 11, 2: "Numquid vir verbosus iustificabitur?" quasi dicat: non; ergo iustificatio et verbositas opponuntur; sed iustificatio non opponitur nisi mortali peccato; ergo verbositas est mortale peccatum.

3. Item, Iac. 3, 6, super illud: "Lingua nostra ignis est", Glossa: "Linguaincontinens magnam materiam bonorum operum perire facit". Sed non facit perire materiam bonorum operum nisi mortale peccatum; ergo incontinentia linguae est mortale peccatum ; sed hoc est multiloquium principaliter; ergo multiloquium sive linguositas est mortale peccatum.

4. Item, dicit Gregorius: "Qui linguam non refrenat, concordiam dissipat". Sed dissipatio concordiae non fit nisi per actum mortalis peccati; ergo verbositas, in qua fit non refrenatio linguae, est mortale peccatum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod aliud est proprie multiloquium et verbositas sive linguositas. Nam verbositas sive linguositas sonat in contemptum provenientem ex consuetudine superfluae et inordinatae locutionis; multiloquium vero non determinat tantum quantum linguositas, sed stat in genere. Et ideo, licet multiloquium sit aliquando veniale peccatum, nihilominus verbositas vel linguositas potest esse mortale peccatum.

[Ad obiecta]: Et per hoc possunt solvi ea quae obiecta sunt. a-c. Nam primae rationes loquuntur proprie de multiloquio prout est citra linguositatem sive verbositatem.

1-4. Rationes vero aliae, quae inductae sunt in contrarium, loquuntur de verbositate vel linguositate in termino vel cum circumstantia aggravante.

PrevBack to TopNext