IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 5, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 5, C. 3
DE COMPARATIONE MULTILOQUII AD ALIA PECCATA LOCUTIONIS.
ARTICULUS I.
Comparatio multiloquii ad stultitiam.
Tertio quaeritur de comparatione huius peccati ad alia peccata locutionis. Et fit primo comparatio verbositatis ad stultitiam. Quaeritur ergo quod illorum sit maius.
Videtur enim maius esse peccatum verbositatis, a. per hoc quod dicitur Prov. 26, 12, super illud: "Vidisti hominem sapientem sibi videri" etc., Glossa: "Graveest vitium stultitiae, sed non levius verbositatis", et minus dicit et plus significat, scilicet gravius. Ergo peccatum verbositatis est gravius peccato stultitiae.
Contra. 1. Peccatum verbositatis offendit in multitudine sermonis, et ita peccat in quantitate, peccatum vero stultitiae peccat in qualitate ; deterior autem est defectus qualitatis debitae quam quantitatis; ergo gravius est peccatum stultitiae quam verbositatis.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod peccato verbositatis non intelligitur quodcumque multiloquium, sed illud quo aliquis iactat se, cum sibi videatur sapiens, nec vult recipere alterius admonitionem. Stultitia vero dicitur peccatum, cum aliquis verba fatua dicit et tamen verba correctionis accipit. Unde Glossa: « "Saepe contingit ut idiota aliquis citiusverba correctionis accipiatquam qui sua, quae novit vel nosse putat, magisiactat quam aliorum monita audiat". Si vero multiloquium tantum peccaret in quantitate et non in qualitate, minus posset dici peccatum peccato stultitiae.
ARTICULUS II
De comparatione multiloquii ad vaniloquium.
c. Praeterea, dicit Gregorius: "Dum otiosa verba cavere negligimus, ad noxia pervenimus, ut postmodum: detractionibus inhiemus". Sed haec sequela vaniloquii est gravissima et aliae circumstantiae praedictae; ergo peccatum vaniloquii maius est peccato multiloquii: in multiloquio enim peccatum est ex defectu modi, defectus autem modi minor est quam defectus finis.
Contra. 1. Multiloquii sive loquacitatis positae sunt conditiones supra graviores, ut quod "non dirigetur, non iustificabitur vir verbosus". Praeterea, Gregorius dicit: "Valde difficile est ut qui multa loquitur, non mentiatur". Hae autem conditiones sunt graviores praedictis de vaniloquio; ergo multiloquium est gravius peccatum vaniloquio.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod, si in se considerentur sine conditionibus aggravantibus, maius malum est vaniloquium quam multiloquium: ponit enim defectum maioris boni. Si vero attendantur secundum conditiones adiunctas aggravantes, possunt esse excedentia et excessa. Nam circumstantia aliqua potest esse aggravans ex parte multiloquii, utpote quod admisceat falsitatem vel quod perveniat ad contemptum ex consuetudine, et secundum hoc multiloquium posset esse gravius aliquando vaniloquio. Hae tamen conditiones possunt etiam inesse vaniloquio, et tunc quoad hoc non diceretur unum maius altero.