Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 7, C. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 7, C. 3

DE GRAVITATE PECCATI ADULATIONIS.

Tertio quaeritur de gravitate huius peccati.

Videtur enim esse gravissimum. 1. Dicit enim Hieronymus: "Nihil est quod tam facile corrumpat mentes hominum nihilque tam dulciter animum terit sicut adulatio". Unde Prov. 16, 22: "Verba adulatoris" — ubi nos habemus "susurronis — simpliciak et ipsa perveniunt ad interiora ventris". Si ergo nihil est tam corruptivum, ergo est gravissimum peccatum.

2. Ad idem Gregorius: "Quid per significationem locustae, quae plus quam cetera minuta animantia humanis frugibus nocet, nisi lingua adulantis, quae terrenorum hominum mentes, si quando bona aliqua proferre conspicit, immoderatius laudando corrumpit?" Sicut ergo locusta in corrodendo plus nocet quam cetera animalia, ita adulatio plus quam alia genera huiusmodi peccatorum; ergo est gravissimum peccatum.

3. Item, super illud: "Linguis suis dolose agebant", Glossa: "Comes est veracibus adulatio et omnibus malis". Sed quod concomitatur omnia mala, gravissimum est peccatum; ergo etc.

Contra. a. Ostenditur quod detractio est maius malum. Detractio enim, quantum est de se, aufert bonum alterius vel auferre nititur; adulatio vero magnificat, quantum in se est, bonum alterius; non ergo maximum est malum adulatio.

b. Item, de invidia dicit Ambrosius: "Cum per omne vitium antiqui hostis virus humano cordi infundatur, in zelo invidiae tota viscera sua serpens concutit et hanc quasi pestem vomit". Ergo gravius est peccatum invidiae ; non ergo adulatio est gravissimum peccatum.

[Solutio]: 1-3. Ad quod dicendum quod gravissimum dicitur duobus modis: vel superlative, et sic non dicitur adulatio gravissimum peccatum; dicitur etiam gravissimum intensive, id est valde grave, et hoc modo potest dici adulatio aliqua gravissima ratione nocumenti, quia hominem fovet in malitia maxime et detinet. Unde dicitur super illud Psalmi: "Quoniam laudatur peccator" etc.: "Adulantium linguae alligant animas in peccatis; delectat enim hominem ea iacere, in quibus non solum non metuiturreprehensor, sed etiam auditur laudator". Et ibidem dicitur: "Magnaira Dei, ut desit correctio et adsit adulatio". Nihilominus tamen detractio est maius malum in se: surgit enim ex deteriori radice et per se intendit nocere, et ideo minus malum est adulatio.

b. Ad id vero quod obicitur de invidia, similiter dicendum quod est maius peccatum adulatione, eo quod ex deteriori radice consurgit: in illo enim similitudinem diaboli tenet.

PrevBack to TopNext