IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 7, C. 4
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 7, C. 4
UTRUM ADULATIO SIT MAIUS PECCATUM QUAM HOMICIDIUM
Quarto quaeritur de comparatione huius peccati ad alia. Quaeritur enim utrum adulatio sit maius peccatum quam homicidium.
Quod videtur, 1. per hoc quod dicitur super illud Psalmi: "Avertanturstatim erubescentes", Glossa: "Plus nocet lingua adulatoris quam gladius persecutoris". Ergo maius peccatum est adulatio quam homicidium.
Contra. a. In homicidio fit nocumentum irreparabile, in adulatione fit nocumentum reparabile; ergo homicidium est maius malum adulatione.
On this page