IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 7, C. 5
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 7, C. 5
UTRUM ADULATOR TENEATUR RESIGNARE BENEFICIUM QUOD IMPETRAVIT PER ADULATIONEM.
Quod videtur, 1. per hoc per quod exponit Gregorius illud Isai. 33, 15: Beatus, "qui excutit manus suas ab omni munere": "Estmunus a manu, munus a lingua, munus ab obsequio. Munus ab obsequioest servitus indebite impensa, munusa manu est pecunia, munus a lingua est favor. Qui ergo praelatus est, tunc "ab omni munere manus excutit", quando in divinis rebus non solum nullam pecuniam, sed nec humanam gratiam requirit". Qui ergo impendit favorem indebite, quod fit adulatione, simoniacus est; sed adulator est huiusmodi; ergo est simoniacus ergo tenetur ad beneficii resignationem.
Contra. Videtur per simile de hypocrita, quod non teneatur resignare, sed intentionem mutare et poenitentiam agere. a. Sicut enim hypocrita, qui acquirit beneficium suum hypocrisi, non tenetur resignare — ponatur quod bona intentione receperit — sic nec videtur iste adulator, dummodo bona intentione receperit, sed poenitentiam debet agere super peccato.
[Solutio]: Ad quod dicunt quidam quod non est simile de hypocrisi et de adulatione. Adulatio enim corruptam facit intentionem ipsius dantis, hypocrisis vero non: intendit enim bono conferre et credit. Ex alia vero parte, licet conferat bono tunc temporis, tamen ex carnali intentione hoc facit, eo scilicet quod sibi placuit in illicito. — Alii vero dicunt munus a lingua esse munus precibus inhonestis sive carnalibus mediantibus, et quia hoc non contingit in adulatione, non dicitur esse simonia mediante munere et lingua. Praeterea, non praesumitur quod ille contulerit hac de causa, sed sicut videtur ille credere de ipso quod sit bonus, ita conterens credat de eo, cui confert, quod sit bonus, et ita non sit corrupta intentio.
Videtur tamen quod magis debeat reduci ad munus ab obsequio. Unde, si non serviret ei in alio nisi in hoc quod sibi adularetur, credo quod indigne reciperet et teneretur ad resignationem, sicut ille qui servit in turpi officio: turpe autem officium dicitur proprie cui annexum est peccatum. Et ad hoc videtur facere quod dicit Isidorus: "Tres sunt munerum acceptiones, quibus contra iustitiam humana vanitas militat: favor amicitiarum, adulatio laudis et corporalis acceptio muneris. Facilius autem pervertituranimus rei corporeae munere quam gratiae et laudis favore".
On this page