Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 7, C. 6

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 7, C. 6

UTRUM PLUS NOCEAT SIBI ADULATOR QUAM ALII VEL E CONVERSO.

Sexto quaeritur si plus noceat sibi adulator quam alii vel e converso.

Et videtur quod sibi. a. Sibi enim nocet universaliter et necessario, alteri vero non necessario, sed potest ei cedere in meritum, si tentationi resistat. Unde Prov. 29, 5: "Qui blandis fictisque sermonibus" etc., Glossa: "Qui fictis sermonibusproximum laudat, ei insidias parat, quibus in periculum verbi aut operis - securius incidat. Sed videamus qui capiatur, cui fit aut quis fecit. Sequitur: "Peccantem virum"etc. Non,ergo iusto laqueus peccantium, etiam si corporaliter perimat, nocet, sed ipsos in perpetuum damnat, gaudentibus iustis ac Dei iudicium laudantibus de sua ereptione vel malorum perditione".

Sed videtur contrarium, quod maius sit peccatum consentientis adulationi quam ipsius adulatoris. 1. Adulator enim sua adulatione non excaecatur, sed se ipsum noscit vulneratum ; acquiescens autem adulationi excaecatur: magis enim credit alteri quam sibi. Seneca: "Non cogitamus quid ipsi simus, sed quid alterisesse videamur: plus aliiscredimus de nobis ipsis quam nobis". Patet ergo quod acquiescens adulationi excaecatur.

2. Item, hoc idem videtur ratione negligentiae, quia de illo dicit Gregorius: "Curari vulnus negligitur, quod dignum laudis praemio invenitur. Et ideo dicitur Prov.1, 10: "Fili mi, si te lactaverint peccatores, non acquiescaseis"". Sed curam vulneris negligere est maxime periculosum; ergo etc.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod adulator plus nocet sibi quam alteri: sibi enim nocet universaliter, alteri vero particulariter et casualiter. Distinguendum autem est inter acquiescentem et acquiescentem. Est enim quidam acquiescens, qui fovet adulatorem et procurat ut fiat adulatio, et talis plus peccat quam ipse adulator. Est alius qui tantum decipitur, credendo adulatori plus de se quam sibi, et talis minus peccat. Maius tamen damnum ex parte cognitivae consequitur, eo quod adulatione excaecatur in iudicio sui; ex parte vero affectionis plus est damni in adulatore quam in acquiescente essentialiter, etsi non accidentaliter.

2. Similiter respondendum est ad verbum Gregorii quod peccatum consentientis quoad quemdam effectum gravius est ipsi acquiescenti propter damnum quam sit peccatum adulatoris ipsi adulatori. Sicut enim dicit Ambrosius: "Gravissime peccat qui ignorat, quia non sentit suum defectum", ita qui negligit: ex hoc enim quod negligit, non quaerit remedium. Quoad hoc ergo dicitur gravius ipsi acquiescenti quam ipsi adulanti; simpliciter tamen gravius est peccatum adulantis quam acquiescentis, cum sit illius causa quantum in se est.

PrevBack to TopNext