Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 7, C. 7

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 7, C. 7

DE SEQUELA ADULATIONIS.

Septimo quaeritur de sequela adulationis.

a. Dicitur enim a Gregorio: "Fitut incessanter crescat culpa favoribus nutrita". Dicitur etiam super illud Psalmi: "Quoniam laudatur peccator": "Magna ira Dei est ut desit correctio et adsitadulatio". Cum ergo crementum continuum peccati sit gravissima sequela, erit hoc peccatum gravissimum ratione huius sequelae.

b. Praeterea, maiori peccator respondet maior ira Dei; cum ergo simpliciter dicatur "magna ira Dei" in peccato adulationis, maximum videtur fieri peccatum ratione huius sequelae.

Sed videtur contrarium. 1. Ista enim non sunt ex parte adulantis, sed ex parte eius cui fit adulatio; ergo non videtur quoad hoc hoc peccatum esse gravissimum, cum sit circumstantia peccati in consentiente, non in ipso adulante.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod hae conditiones, licet circumstent peccatum ipsius acquiescentis adulationi, sunt tamen effectus consequentes ipsam adulationem tamquam causam, et ideo aggravatur peccatum adulationis. Utrobique ergo ratione harum conditionum fit aggravatio peccati, in adulante scilicet et consentiente: in adulante, quia causat tam pravam conditionem; in consentiente, quia tam male disponitur: in suo enim peccato fovetur. Nec est intelligendum quod continue crescat peccatum in consentiente, sed tunc cum magis de se ipso credit bonitatem quam sit vel non credit malitiam quae est vel quanta est. Dicitur autem "magna ira Dei" per quamdam excellentiam propter effectum non tantum in praesenti, sed etiam in futuro. Effectus autem in praesenti est quia permittit ipsum consentientem cadere de peccato in maius peccatum et in peccatis esse securum; in futuro autem, quia per hoc quod impoenitens est in praesenti ratione securitatis vel falsae credulitatis, in poenam incidit aeternam ex improviso. Unde de talibus potest dici illud I ad Thess. 5, 3: "Cum dixerint pax et securitas, repentinus superveniet interitus".

PrevBack to TopNext