Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 7, C. 8

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 7, C. 8

DE REMEDIO ADULATIONIS.

Octavo quaeritur de remedio adulationis.

a. Ponit enim Gregorius remedium contra adulationem detractionem, cum dicit: "Sciendum est quod, ne immoderatis laudibus elevemur, plerumque miro Rectoris nostri moderamine detractionibuslacerari permittimur, ut, cum nos vox laudantis elevat, lingua detrahentis humiliet". Remedium ergo contra adulationem est ipsa detractio.

b. Sed videtur aliud poni remedium. Super illud: "Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum" etc. dicitur enim: "Amet fidelis argui a viro iusto in misericordia et non laudari a peccatore cum irrisione. Habeat secum oleum conscientiae, quod prudentes virgines secum portabant; non quaerat oleam peccatoris". Ponitur ergo hic duplex remedium, scilicet arguitio viri iusti et puritas conscientiae. Potest ergo quaeri in quo differunt haec remedia.

[Solutio]: Ad quod dicendum est quod diversa apponuntur remedia ad tollendum nocumentum adulationis, quae graviter nocet. Ponitur enim remedium intra, scilicet "testimonium" bonae "conscientiae", quod mitigat ad modum olei vulnera, si quae infliguntur per adulationem: bona enim conscientia semper minus aestimat de se et in agendis suis metuit ne quid reprehensibile inveniatur. —. Ponitur etiam remedium extra, et hoc duplex: ex parte iusti et peccatoris. Ex parte peccatoris detractio, ne de bonis extollamur, sed magis humiliemur; ex parte vero iusti, ne in bonis quid reprehensibile admixtum inveniatur. Arguitio ergo viri iusti facit ad circumspectionem operum, quae est ex parte rationis; detractio vero ad debitam affectionem habendam in bonis operibus. Sic ergo patet qualiter unumquodque est remedium contra nocumentum adulationis in eo cui fit adulatio.

PrevBack to TopNext