IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 8, Praeambulum
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 8, Praeambulum
Habitum est supra de adulatione et iactantia, quae sunt contra rectitudinem in laude; consequenter dicendum est de peccato quod est contra rectitudinem in vituperio. Est autem peccatum contra proximum et est peccatum contra Deum. Peccatum vero contra proximum aut est imprecans poenam, et illud est maledictum; aut est improperans culpam, et hoc contingit dupliciter: vel occulte, et dicitur detractio; vel manifeste, et dicitur contumelia. Peccatum vero contra Deum dicitur blasphemia. Nec est tertiae differentia peccati in vituperio: nullus enim intendit contra se ipsum per vituperium; ex corruptione enim humanae naturae tendit homo in laudem sui, non in vituperium sui, sicut homo ex natura inclinatur in dilectionem sui, non in odium sui. Dicendum est ergo primo de iis peccatis quae sunt in proximum per improperium culpae; deinde per imprecationem poenae; ultimo de peccato quod est in Deum, quod est blasphemia, ut quasi gradatim ascendamus. Primo autem dicamus de contumelia, in qua manifeste improperatur alicui: haec enim est a cuius nocumento magis caveri potest; secundo, de detractione, in qua occulte fit vituperium. Primo ergo quaerendum est quid sit contumelia et utrum contumelia sit idem quod convitium vel non; secundo, si contumelia est peccatum mortale semper aut aliquando veniale; tertio, si sustinenda est contumelia; quarto, si maior est victoria sive vindicta in sustinendo quam in respondendo secundum stultitiam; quinto, ad quod capitale peccatum reducatur; sexto, de magnitudine huius peccati et comparatione.