IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 8, C. 6
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 8, C. 6
DE MAGNITUDINE PECCATI CONTUMELIAE ET DE COMPARATION'E EIUS AD ADULATIONEM ET DETRACTIONEM.
I. Videtur enim maximum esse peccatum. a. Comparatur enim iracundus energumeno, secundum quod dicit Chrysostomus: "Solve energumenum a daemone difficili et in brevi corrumpendum". Sed constat quod energia est passio difficillima ex parte corporis impeditiva mentis; erit ergo contumelia passio difficillima ex parte mentis, prorumpens in verba.
b. Item, dicit Chrysostomus: "Sicut quidam adulterii est perniciosus furor, cum multa nobisconiungitur voluptate, perniciosaadmittens per nos verba et diabolicam faciens parere inimicitiam". Cum ergo comparetur adulterio, immo maius videatur adulterio per hoc quod dicit: "Adulterium enim facit duos efficicarnem unam, furorautem unitos in multas separat parteset ipsam scindit animam", erit contumelia maximum peccatum.
c. Hoc etiam videtur per hoc quod dicitur in Glossa ad Hebr. 10, 33, super illud: "In opprobriis": "Grave est opprobrium, sed gravius est, cum spectaculum omnibus fit et non secreto exprobratur".
II. Secundum hoc ergo quaeritur utrum deterius sit peccatum peccato adulationis vel peccato detractionis.
Quod videtur. 1. Adulatio enim attenditur in bonis, contumelia vero in malis; peius autem est imponere malum bono quam bonum malo; ergo peior est contumelia adulatione. In adulatione enim malum dicitur bonum vel minus bonum maius quam sit, quod videtur declinare ad bonum humanitatis, scilicet bene dicere de alio: dicere autem malum de bono videtur declinare ad malum inhumanitatis; ergo deterior videtur contumelia adulatione.
2. Similiter, videtur esse deterior detractione. Detractio enim est, cum occulte dicitur malum de bono, contumelia vero manifeste; gravius autem est manifeste dicere malum, sicut habetur ad Hebr. 10, 33 super illud: "In opprobriis" ; ergo contumelia est gravius peccatum detractione et ita maius.
Contra. a. Dicit Chrysostomus: "Desides honoratimagis iniustitiam patiuntur convitia passis, et, ipsi si vigilaverimus, causa fiunt philosophiae nobis convitia; qui vero laudant, tumorem nostrum extollunt et molliorem operantur animum". Ergo peccatum adulationis est deterius peccato contumeliae: in peccato enim adulationis desides iniuste honorantur, in peccato vero contumeliae boni iniuste culpantur.
b. Item, Eccle. 1O, 11: "Sicut serpens mordet in silentio, ita nihil minus qui occulte detrahit". Cum ergo gravius sit infundere venenum ex improviso quam in manifesto, gravius erit peccatum detractionis peccato adulationis.
[Solutio]: II. 1. Ad quod dicendum quod contumelia quantum ad aliquid gravior est adulatione, quantum ad aliud vero minus gravis. Quoad hoc enim quod bonum dicit malum, gravior est; quoad hoc autem quod magis ordinat cognitionem in bonum vel a malo declinando, minus malum est adulatione: adulatio enim claudit oculos intelligentiae ne videatur malum, contumelia vero occasionaliter aperit ut videatur et caveatur.
2. Ad id vero quod obicitur de comparatione contumeliae ad detractionem, dicendum est quod quoad aliquid contumelia gravior est culpa quam detractio, quoad aliud minus gravis. Quoad hoc enim gravior est, quod pluribus publicatur malum; quoad hoc autem minus grave malum est, quia plus potest caveri malum, quod accidit ex contumelia, quam quod accidit ex detractione: quod enim accidit ex contumelia, statim cognoscitur ab eo cui infertur contumelia et a quo infertur cognoscitur, non sic autem est in detractione.
On this page