Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 9, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 9, C. 1

QUID SIT DETRACTIO ET QUOT SINT EIUS DIFFERENTIAE.

ARTICULUS I.

Quid sit detractio.

Definitur autem sic detractio: Detractio est alienae famae per occulta verba denigratio; vel sic: Detractio est mali seminatio occulte in iniuriam proximi; alii vero definiunt sic: detrahere est obloqui absenti et dolose mordere.

Obicitur autem 1. contra primam definitionem per hoc quod contingit detrahere ei etiam qui non est bene famosus, dicendo de ipso malum occulte: bene enim famosus dicitur qui bonus est; contingit autem malo detrahere ratione alicuius boni quod habet vel imponendo ei malum quod non habet, occulte.

2. Contra secundam vero definitionem obicitur per hoc quod non semper a detrahente asseritur malum de alio, sede aliquando occultatur bonum vel diminuitur, et ita non semper detractio est "mali seminatio" etc.

3. Contra tertiam obicitur quod secundum hoc susurratio esset idem quod detractio: qui enim susurrat, absenti vel quasi absenti obloquitur et dolose mordet. — Praeterea, contingit absenti maledicere, et ita maledictio sub detractione continetur: qui enim maledicit, absenti obloquitur.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod prima definitio convenit nec est contrarium quod obicitur. Licet enim peccator proprie bonam famam non habeat, nihilominus aliquod bonum habet, unde surgit boni opinio, et quoad hoc potest esse denigratio famae ipsius. Ubi enim est bonum omnino, ibi consequi debet bona fama; ubi vero bonum in parte, et bona fama in parte. Contingit tamen boni existimationem esse, ubi non substernitur bonum omnino, et illius etiam potest esse denigratio. Sic ergo large sumendo famam dicitur detractio "alienae famae denigratio".

2. Ad secundum vero dicendum quod "seminatio mali" dicitur esse non tantum ubi malum imponitur, sed ubi bonum ex intentione occultatur vel minuitur. Utroque enim a modo contingit detractionem fieri: vel respectu boni occultando vel depravando, vel respectu mali imponendo vel augmentando.

3. Ad tertium dicendum quod detractio sumitur aliquando in quadam generali ratione, prout continet susurrationem: utrobique enim est "seminatio mali occulte" ; aliquando vero sumitur in ratione appropriata, in qua differt a susurratione. Primo modo ponitur hic, secundo modo cum dicit Gregorius quod de invidia nascuntur odia, detractio, susurratio. Differt enim in hoc detractio a susurratione, quod detractio est occulte per verba piene expressa, susurratio vero fit occulte per verba non piene expressa, sed quadam verborum immutatione. Hic vero detractio sumitur sub generali ratione. - Ad id vero quod obicitur de maledictione, dicendum est quod, licet maledicere aliquando sit "obloquiabsenti", tamen, prout proprie accipitur, maledictio est imprecati o poenae, detractio improperium culpae. Utrumque autem contingit fieri respectu absentis et respectu praesentis; sed detrahere differt ab exprobrare vel contumeliam dicere in hoc quod unum fit respectu absentis, alterum respectu praesentis, sicut habetur in Psalmo, super illud: "A voce exprobrantis et obloquentis".

ARTICULUS II

Quae sit differentia istarum rationum.

Sed quaeritur quae sit differentia istarum rationum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod prima respicit bonum in altero, quod intendit tollere de opinione hominum; secunda vero respicit illud per quod intendit tollere; tertia a quo intendit tollere. Prima respicit finem indebitum, secunda respicit materiam indebitam, tertia vero respicit personam cui infertur iniuria vel intenditur inferri.

Ad evidentiam autem dictorum attendenda est ratio nominis: detrahere enim dicitur de ali qua summa partem tollere; quod per similitudinem facit detractor: nititur enim de summa boni in opinione hominum, quae habetur de aliquo, aliquam partem tollere, cum omnino totum bonum tollere non posset. Nihil enim quod manet in esse rationali, dum est, est a quo omnino bonum tolli possit, licet possit credi quod non habeat bonitatem in parte moralem, ut iustitiam vel prudentiam, et ita de aliis.

Deinde notandum est quot sunt differentiae detractionis. Et ponuntur sex. Prima est, cum negamus bonum quod scimus ab aliquo factum, sicut illi qui dicebant, Ioan. 9, 16, de miraculo caeci nati, quod negaverunt fieri a Christo. Secunda vero est, cum tempore, quo laudandus est aliquis, tacemus, sicut habetur Matth. ultimo, 15, de militibus, qui noverunt resurrectionem et accepta pecunia tacuerunt. Tertia vero est, cum bonum, quod non potest negari, pervertitur dicendo mala intentione esse factum, sicut habetur Eccli. 11, 33: "Bona in mala convertens, insidiatur et in electis ponit maculam". Quarta est, cum occultum malum revelatur eo modo quo non debet, Eccli. 27, 17: "Qui denudat arcana amici, perdit fidem". Quinta est mali augmentatio, Eccli. 11, 34: "Ab una scintilla augetur ignis et a doloso augetur sanguis". Sexta est adinventio mali, Eccli. 11, 35: "Attende tibi a pestifero: fabricat enimmalum".

PrevBack to TopNext