Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 9, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 9, C. 2

AN POSSIT ALIQUIS REVELARE MALUM ALTERIUS OCCULTE SINE PECCATO.

Secundo quaeritur an possit aliquis revelare alterius occulte sine peccato.

Quod non, videtur. 1. Qui enim revelat malum alicuius alteri, quantum in ipso est, destruit famam illius; sed destruere famam alterius non potest fieri sine peccato; ergo non potest revelari malum alterius sine peccato.

2. Item, Eccli. 27, 18-19: "Dilige proximum tuum et coniungere fidecum illo; quod si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum" ; et dicit Interlinearis: "Quiairrevocabilis est". Cum ergo perdere amicitiam amici sit malum, denudare absconsa illius est malum; sed revelare mala alterius est denudare absconsa; ergo etc..

3. Similiter, dicitur ibidem: "Denudare amici mysteria est desperatio animaeinfelicis" ; et Eccli. 22, 27: "Recordatio, excepto convitio et improperio et superbia et mysteriirevelatione et plaga dolosa, in omnibusiis effugiet amicus". Ergo dissolvitur amicitia per revelationem mysterii; ergo revelare malum alterius est malum.

Contra. a. Dicitur Matth. 18, 15-17: "Si peccaverit in te frater tuus, corripe euminter te et ipsum; sin autem, adhibe unum vel duos testes; sin autem, die Ecclesiae". Ergo revelare malum alterius bonum est.

b. Item, Levit. 5, 1: "Si peccaverit anima et audierit vocem iurantis testisque fuerit quod aut ipse vidit autconscius est, nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam". Ergo bonum est indicare malum alterius.

c. Praeterea, ponatur quod aliquis proponat subvertere alium in fide vel machinari in mortem alterius vel deflorare virginem, et de hoc sit certus. Nonne bonum est revelare alicui, qui potest prodesse et vult, ad cavendum nocumentum? Dicitur enim: "Qui potest obviare et perturbare perversos, et non facit, nihil aliud est quam favere impietati eorum; nec caret scrupulo societatis occultae, qui manifesto facinori desinitobviare". Et dicit Augustinus: "Qui desinit obviare, cum potest, consentit". Ergo non est malum revelare malum alicuius.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod revelare malum proximi ex fine et circumstantiis est distinguendum. Si enim dicatur ei qui potest et vult prodesse et eo ordine quo debet et quo fine oportet, cum aliis circumstantiis ad alterius correctionem vel cautelam nocumenti, tunc bonum est. Si vero desint conditiones debitae per quod trahitur ad bonum, tunc revelare malum proximi malum est, maxime intentione detrahendi vel cum tenetur celare, sicut est in eo quod est tectum per confessionem sacramentalem vel quod est tectum per secreti obligationem, nisi fortius vinculum superveniat. In omnibus autem iis cautela maxima est adhibenda, ne reveletur malum ei cui non est revelandum vel quo modo non est revelandum vel quo ordine non est revelandum et ita de aliis. Potest enim in iis error vel libido de facili admisceri.

[Ad obiecta]: 1-3. Per hoc potest patere quod ex utraque parte obiectum est. Revelare enim malum alterius intentione detrahendi vel ex levitate sine impetu, cum est occultandum, malum est; et secundum hoc intelliguntur ea quae primo sunt obiecta. Nihilominus tamen revelare malum, in casu est bonum, sicut cum servatur ordo correctionis caritativae, cum intervenit praeceptum superioris in iis quae pertinent ad suum officium, cum etiam fit denuntiatio eo modo quo debet fieri, ad cautelam nocumenti quod potest accidere.

Item, adhuc dicitur Prov. 11, 13: "Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem fidelis est, celat amici commissum". — Ad hoc respondetur quod aliud est ex caritate aliorum crimina deferre, ut quos secreta admonitione corrigere non possumus, convictos iudicis sententia corripiat; aliud insidiando falsa obicere vel insultando vera exprobrare. Non enim reputatur malivolus qui sic indicat, scilicet primo modo. Unde dicit Augustinus: "Non vos iudicetis malivolos, qui crimen alterius indicatis; magis innocentesnon estis non indicando crimen quam si fratres vestros, quos indicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis".

PrevBack to TopNext