Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 9, C. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 9, C. 3

UTRUM DETRACTIO SIT TANTUM MORTALE PECCATUM.

Tertio quaeritur, cum detractio sit peccatum, utrum sit mortale tantum.

Quod videtur. 1. Est enim prohibitum, Prov. 23, 20: "Noli esse in conviviis potatorumnec cum iis, qui carnes ad vescendum conferant", Glossa: " "Carnes ad vescendum"conferre est in collocutione derogationisvicissim vitia proximorum dicere". Sed hoc est detrahere; ergo prohibita est detractio.

2. Item, Iac. 4, 11: "Nolite detrahere in alterutram, fratres mei", Glossa: "Non solum debes vitare detractionem, ne ut transgressor a Deo iudiceris, sed ideo fortasse quia in nullo praecellisillos quos vituperas".

3. Item, super illud: "Qui detrahit fratri, detrahit legi", Glossa: "Quaedetractionem prohibuit".

4. Item, Prov. 23, 21: "Omnis detractor eradicabitur". Sed eradicatio non debetur nisi peccato mortali; ergo detractio est mortale peccatum.

5. Item, Isai. 5, 20: "Vae qui dicitis malam bonam et bonum malum, ponentes tenebras lucemet lucem tenebras". Sed "vae" dicit comminationem poenae aeternae; poena autem aeterna debetur pro mortali; ergo detractio mortale peccatum est.

6. Similiter, Prov. 17, 15: "Qui condemnat iustum et iustificat impium, uterque abominabilis est Deo". Sed condemnare iustum ad detractionem pertinet; ergo detractio est mortale peccatum.

Contra. a. Dicit Augustinus quod sub minutis peccatis continetur maledicere "cum facilitate vel temeritate" ; sed detrahere est maledicere ex temeritate; ergo est veniale.

b. Item, detractio et adulatio opponuntur; sed adulationem contingit esse tum venialem tum mortalem; ergo per oppositum detractionem contingit esse tum venialem tum mortalem.

c. Item, prona est natura hominis post corruptionem ad dicendum malum de alio et ita ad detrahendum: in lubrico etiam linguae posita est; unde propter huiusmodi conditiones videtur detractio aliquando esse peccatum veniale: grave enim est omnes vel quasi omnes peccato mortali involvere. Dicit enim Hieronymus: "Raro invenies qui ita irreprehensibilem vitam suam exhibere velint, ut non libenter reprehendant alienam".

[Solutio]: Ad quod dicendum quod detractio aliquando est mortale peccatum, aliquando veniale; nomen tamen detractionis plus sonat in mortale, sicut in Scriptura Sacra reperitur. Est autem veniale peccatum, cum ex levitate dicitur malum de alio nec est ibi voluntas nocendi nec aggravatur ex circumstantiis; si vero ex deliberatione diutina rationis fiat in nocumentum proximi grave, dicetur esse mortale peccatum.

[Ad obiecta]: 1-6, a-c. Et secundum hoc possunt solvi ea quae obiecta sunt. Nam ea, quae primo obiecta sunt, ad hoc tendunt ut detractio sit mortale peccatum ; ea vero, quae postea obiecta sunt, videntur dicere quod aliquando sit veniale.

b. Nec est simile omnino de adulatione et detractione. Adulatio enim minus recedit a bono quam detractio, eo quod ex inclinatione naturae est bonum dicere de alio, ex corruptione vero naturae est malum libenter dicere de alio. Se ipsum etiam accusare coram Domino cuiusdam est perfectionis, secundum quod dicitur Prov. 18, 17: "Iustus in principio accusator est sui" ; alium vero accusare, nisi addatur circumstantia trahens ad bonum, est iniectae radicis.

PrevBack to TopNext