IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 9, C. 4
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 9, C. 4
QUOD DETRACTIO SIT GENERALE PECCATUM.
I. Quod autem sit generale, ostenditur, a. per hoc quod dicitur Prov. 24, 21: "Cum detractoribas non commiscearis", Glossa: "Hoc specialiter vitio periclitatur totum pene genus humanum". Ex quo accipitur quod generale peccatum est.
b. Item, Hieronymus: "Hoc malum ideo celebre est, ideoin multis regnat hoc vitium, quia pene libenter ab omnibus auditur".
c. Item, "tanta huiusmodi libido mali mentes hominum invasit, ut qui procul ab aliis vitiis recesserunt, in illud quasi in ultimum laqueum diaboli incidant". Ergo detractio est quasi generale peccatum.
[Solutio]: Respondendum est quod non, sed ex hoc argui potest quod magna diligentia adhibenda est ne homo incidat in hunc laqueum diaboli. Licet enim" in aliquibus sit veniale, de facili tamen per contemptum incidit homo in mortale.
II. Quod autem sit gravissimum peccatum in subditis, patet per hoc quod Scriptura huiusmodi detrahentes condemnat. a. Dicitur enim Exod. 22, 28: "Diis non detrahes et principi populi tui b non maledices", Glossa: "Sacerdotibus et Doctoribus, qui Ecclesiae principantur; cum enim omnis detractio perniciosa sit, in illis est perniciosior".
b. Item, Eccle. 10, 20: "In cogitatione tua regi ne detrahaset in secreto cubiculi e tui ne maledixeris diviti", Glossa: "Simpliciter monet ne ira vel levitate maioribus maledicamus".
c. Item, Num. 12, 8-10, habetur de Maria sorore Moysi quod graviter punita fuit, quia Moysi detraxerat.
d. Similiter, in Num. 14, 11 habetur quod Dominus reputat iniuriam praelatorum suam in hac parte, dicens: "Usquequo detrahet mihi populus iste? Feriam ergo eos pestilentiaque consumam". Similiter, dicitur in Exodo: "Non est contra nos murmur, sed contra Dominum".
Videtur tamen ex auctoritate, quae est in Eccle. 10, 20, non ita esse grave peccatum, propter hoc quod admonitionem vocat, non prohibitionem.
[Solutio]: Sed ad hoc respondendum est quod aliud est, cum respicitur conditio personae cui detrahitur; sic enim aggravatur peccatum, cum detrahitur superiori. Unde dicit Gregorius: "Manifestum est diabolum cordibus plebium suadere ut Doctoribus atque Pastoribus detractionesirrogent vel accusent, ut plebes languescentes, Pastoribus non tenentibus frena eorum, lasciviant". Aliud vero est attendere conditionem peccati ex parte motivi, et secundum hoc, cum fit ex levitate vel impetu irae, potest esse non mortale peccatum.
On this page