IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 9, C. 5
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 9, C. 5
UTRUM PECCET AUDIENS DETRACTIONEM.
Quinto quaeritur utrum peccet audiens detractionem, non reprehendens vel ad minus tristem faciem non exhibens.
Quod videtur, 1. per hoc quod dicit Bernardus: "Detrahere aut detrahentem audire, quid horum damnabilius sit non facile dixerim".
2. Item, Hieronymus: "Nulli detrahas, nec in eo tesanctum putes, si ceteros laceres. Si dicis: ipsenon detraho, aliis loquentibus, facere quid possum? "Ad excusandas excusationes in peccatis"ista praetenditis". Ex hoc videtur quod quasi par peccatum sit in detrahente et audiente vel ad minus in utroque sit mortale.
Contra. a. Potest aliquis audire et non acquiescere, potest etiam aliquis audire et credere et nolle malum ei cui detrahitur.
c. Praeterea, maius est peccatum in fonte mali quam in eo quod oritur ex fonte; sed detractor est fons mali; ergo maius est peccatum in detrahente quam in acquiescente.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod audire dicitur multipliciter: est enim auditus exterior et interior intelligentiae; utroque autem modo contingit audire et non peccare. Est autem auditus placentiae, et iste potest esse multipliciter: vel ut sit causa movens alium ad detrahendum, et secundum hunc modum videtur verbum Bernardi intelligi, cum dicit: "Detrahere aut detrahentem audire" etc. — Alio vero modo est, cum placet ipsa detractio audita et ex hoc aestimat malum et vult malum proximo, et secundum hoc grave est peccatum, etsi non ita grave sicut in detrahente. Propter hoc dicit Hieronymus: "Si esset in nobis diligentia ne passim obtrectatoribus crederemus, iam omnes detrahere timerent". —Tertio vero modo dicitur auditus placentiae, cum libenter accommodatur auris ad audiendum malum de alioquo verbo detractionis, sive credatur sive non credatur, et hoc etiam peccatum est, sed levius praedictis. Propter hoc dicitur Prov. 4, 24 super illud: "Remove a te os pravum et detrahentia labia procul sint a te", Glossa: "Duobus modis sciendum ne os tuum pravumloquatur: et ut labia tua detractionibus non assuescant, custodias, alios quoque, quos huic vitio subiacere nosti, ne corrumpant, fugias". Et dicit Hieronymus: "Non minus auribus quam lingua fugias detractionem" ; et iterum: "Cave ne linguam aut aures habeas prurientes, ne aut ipse aliis detrahas aut alios audias detrahentes".
On this page