IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 9, C. 6
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 9, C. 6
UTRUM DETRACTOR TENEATUR AD RESTITUTIONEM.
Quod videtur. a. Prov. 22, 1, dicitur: "Melius est nomen bonum quam divitiae multae, et super auro et argento gratia bona". Cum ergo per detractionem auferatur bonum nomen, per furtum aut rapinam auferantur bona temporalia, auferens autem bona temporalia, utpote fur aut raptor, tenetur ad restitutionem — "non enim dimittitur peccatum nisi restituatur ablatum" — ergo multo fortius detractor tenetur ad restitutionem.
b. Item, ad hoc facit quod dicit Gregorius: "Multum distant damna morum a damnis rerum corporalium, cum istaextra nos sint, illa veroin nobis". Maius autem bonum est quod est in nobis quam quod este extra nos; ergo qui aufert illud, magis tenetur ad restitutionem; sed ille est detractor; ergo detractor tenetur ad restitutionem. Quod ex verbis Anacleti patet, dicentis: "Deteriores sunt qui doctoris vitam moresque corrumpunt iis qui substantias aliorum praediaque diripiunt; ipsienim quae extra nos sunt, licet nostra sint, auferunt, nostri detractores adversus nos ipsos armantur". Ergo, quantum in ipsis est, plus auferunt detractores quam raptores.
Contra. 1. Nullus tenetur ad impossibile; sed potest contingere quod ille, qui laesit famam alterius, non potest eam reparare; ergo non tenetur in illo casu ad reparationem; sed nihil aliud est ibi restitutio quam reparatio; ergo non tenetur ad restitutionem.
2. Praeterea, non est in ipso quod homines habeant bonam opinionem de aliquo; sed nullus tenetur nisi ad id quod in ipso est; ergo nullus tenetur ad restitutionem famae.
[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur quod apud ipsum est impossibile: dicendum quod aliquid est ei possibile, aliquid vero forte est ei impossibile. Apud ipsum possibile est bonum dicere de eo illis quibus dixit malum; forte autem impossibile est ei mutare opinionem, quam illi conceperunt. Ad id ergo tenetur ut bonum dicat, sicut et dixit malum, et ostendat se deliquisse, ex quo forte mutabitur opinio. "Sicut enim exhibuit membra servire iniquitati ad iniquitatem, ita tenetur exhibere membra sua servire iustitiae in sanctificationem".
3. Ad tertio vero obiectum dicendum est quod, licet infinitum sit in multiplicando ex parte eius qui audit detractionem, nihilominus certum potest esse apud eum, qui debet satisfacere de detractione, erga quot detraxit et alterius opinionem laesit, et erga illos, quantum in ipso est, tenetur famam resarcire.
On this page