IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 9, C. 7
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 9, C. 7
DE COMPARATIONE HUIUS PECCATI AD ALIA PECCATA.
Videtur enim quod hoc peccatum sit par homicidio. 1. Qui enim detrahit, homicida est; quod probatur per hoc quod dicitur I Ioan. 3, 15: "Qui odit fratrem suum, homicida est". Sed qui detrahit, odit fratrem suum; ergo qui detrahit fratri suo, est homicida.
2. Ad idem facit quod dicitur in epistola Clementis: "Sicut homicidas interfectorum fratrum, ita detractores, eosque homicidas esse" manifestum est et poenam parilem eorum B. Petrus esse dicebat. — Item, Augustinus: "Si fratri tuo mala persuades, occidis; et ut scias quia occidis, audi Psalmistam: "Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et linguaeorum gladius acutus"". Ex hoc ergo videtur quod par peccatum sit detractionis et homicidii.
3. Videtur etiam quod maius sit peccatum, per hoc quod dicitur in Psalmo, super illud: "Pro eo ut me diligerent, detrahebant", Glossa: "Plus nocent in membris detrahentes Christo, qui animas credituroruminterficiunt, quam qui eius carnem mox resurrecturam peremerunt". Sed qui peremerunt eius carnem homicidae erant, alii vero sunt detractores; ergo maius est peccatum detractionis quam homicidii.
Contra. a. Homicidium facit damnum irreparabile, detractio vero non; ergo maius est peccatum homicidii quam detractionis.
b. Praeterea, homicidium in Lege ad Decalogum pertinebat, detractio vero exprimitur in ipsis iudicialibus consequentibus ; vel, si datur intelligi per illud: "Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium", minus est homicidio; illud enim est primum inter transgressiones oppositas prohibitionibus secundae tabulae: primo enim prohibetur homicidium, secundo moechia, tertio furtum, quarto falsum testimonium.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod, licet grave sit peccatum detractio, tamen non est omnino par homicidio.
Ad obiecta 1. autem respondendum est quod homicidium aliquando dicitur proprie, aliquando cum extensione vocabuli. Cum dicitur quod detractio vel odium est homicidium, dicitur cum extensione vocabuli. Ratio autem esse potest quare detractio dicatur homicidium, quia, quantum in ipsa est, aufertur quaedam vita, qua homo vivit in bona opinione alterius.
2. Quod autem dicitur esse par poena, attenditur in genere. Utrique enim tamquam mortali debetur poena aeterna in futuro, in praesenti vero, sicut dicitur in Canonica Ioan., privatio vitae manentis in se ipso. Si vero accipiatur poena determinata in specie vel in quantitate, non est par poena homicidii et detractionis.
3. Ad tertium vero dicendum quod dicitur peccatum detractionis, quo detrahitur Christo in membris, maius peccato homicidii Christi propter comparationem vitae spiritualis ad vitam carnalem: vita enim fidei est vita spiritualis, vita vero naturae est vita carnalis. In hac ergo comparatione, quia nobilior dicitur vita gratiae quam vita naturae, dicitur maius peccatum detractionis, quo detrahitur fidei Christi, homicidio Christi. Ex alia vero parte minus est improportionaliter peccatum, quo fit iniuria membris Christi secundum se, peccato quo fit iniuria ipsi Christo in se. Humana enim natura, unita divinae in Christo, excellit omnem aliam creaturam, et ideo peccatum maius peccato.
On this page