IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 9, C. 8
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 9, C. 8
DE EFFECTU PECCATI DETRACTIONIS.
I. Ponitur autem effectus huius peccati excaecatio, secundum quod dicit Gregorius: "Quid aliuddetrahentes faciunt nisi quod in pulverem sufflant et in oculos suos terram excitant, ut unde plus detractionemperflant, indemagis nihil veritatis videant?" Ex quo habetur quod detractio excaecat ipsum detrahentem.
Sed videtur hoc falsum. 1. Aut enim detrahens imponit malitiam alteri, quam cognoscit inesse aut quam cognoscit non inesse aut quam nescit inesse vel non inesse. Si quam cognoscit inesse vel non inesse, facta detractione non amittit hanc cognitionem; ergo quantum ad hoc per detractionem non excaecatur. Si vero quam nescit, ergo non fuit in eo cognitio bonitatis vel malitiae in altero; ergo per detractionem non amittit: non enim potest per detractionem amitti nisi quod habebatur. Nec videtur per detractionem privari a cognitione alterius veritatis, cum alia veritas sit impertinens; ergo videtur quod detractio non excaecet.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod est duplex lumen: lumen cognitionis speculativae et lumen cognitionis practicae, qua homo vult bonum alteri et placet sibi bonum in altero et displicet malum. Per detractionem ergo non oportet quod privetur lumen cognitionis speculativae in ipso detrahente, sed privatur lumen cognitionis practicae. Non enim minus cognoscitur veritas cognitione speculativa, sed magis displicet veritas bonitatis et magis placet veritas malitiae. Unde oculus rationis practicae excaecatur, cui sapit quod non est sapiendum et non sapit quod est sapiendum; idem enim in re est visus quod gustus, licet differens ratione. Iste est oculus nequam, de quo dicitur Matth. 6, 23: "Si oculus tuus fuerit nequam, totum corpus taumtenebrosam erit". Iste est etiam gustus hominis aegri, cui amarum videtur dulce et dulce amarum. Unde Isai. 5, 20 dicitur talibus: "Vae illis, qui ponunt tenebras lucem et lucem tenebras et amarum indulce et dulce in amarum!"
II. Item, ponitur effectus huius peccati lepra spiritualis, cuius indicium erat lepra Mariae, sororis Moysi, sicut habetur Num. 12, 10. Dicitur enim ibi: "Ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix". De hoc effectu habetur in Glossa super illud Num. 12, 1: "Lepra consequitur detrahentes".
Sed videtur potius quod debeat esse effectus peccati carnalis. 1. Lepra enim est universalis corruptio in carne; lepra ergo spiritualis universalis est corruptio carnalis concupiscentiae; illa autem fit in peccato carnali; ergo effectus consequens peccatum carnale est proprie lepra.
2. Praeterea, dictum est Iezi: "Lepra adhaerebit tibi et semini tuo". Hoc autem fuit propter peccatum cupiditatis; ergo corruptio spiritualis, quae dicitur lepra, proprie consequitur peccatum cupiditatis.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod in lepra plures attenduntur proprietates: una est universalis corruptio; alia est quod est morbus contagiosus; tertia est quod magis et magis invalescit, secundum quod homo est maioris aetatis. Et propter hoc potest designari effectus peccati differentis, secundum has differentes proprietates, ut detractioni conveniat propter morbi contagionem: detractor enim de facili inficit auditorem; peccato vero carnis conveniat propter concupiscentiae corruptionem universalem sive peccati foetorem; peccato vero cupiditatis propter augmentum: quanto enim magis homo tendit ad senectutem, tanto ex natura corrupta magis dominatur cupiditas in illo.
On this page