IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 3, Q. 1, C. 2
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 3, Q. 1, C. 2
UTRUM LUDUS, RISUS ET IOCULATIO SINT ALIQUANDO PECCATA MORTALIA.
Quod videtur, 1. per hoc quod dicitur Luc. 6, 25: "Vae vobis, qui nuncridetis! Vae" enim comminationem poenae aeternae significat, quae pro peccato mortali debetur.
3. Item, Iac. 4, 9: "Risus vesterin luctum convertetur", Interlinearis: "Qui fuit de levitate saeculi" ; et iterum Prov. 14, 13: "Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat", et dicit Interlinearis: "Luctus perpetuus". Sed talis non debetur nisi pro mortali peccato; ergo etc.
4. Et Eccli. 27, 14: "Risus illorum in delictis peccati". Sed delictum sonat in mortale peccatum; ergo risus est mortale peccatum.
Quod autem sit veniale, a. patet ex quibusdam auctoritatibus supra dictis: fiunt enim ex quadam causa levitatis, sicut dicitur Tob. 3, 17.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod aliquando in iis est veniale peccatum, aliquando mortale. Potest enim immoderata laetitia, ex qua originem ducunt, non praeferri incommutabili bono, sed potest fieri conversio ad mutabile bonum citra Deum, et sic erit veniale. Si vero fiat in contemptum Dei vel praeferatur incommutabili bono, secundum hoc erit mortale peccatum. Ille ergo lusus, quo ludebat populus Israeliticus, vitulum aureum faciendo, vel erat mortale peccatum vel dispositio ad mortale peccatum. Videtur autem ex Glossa quod esset dispositio ad mortale peccatum; introducitur enim illa auctoritas Eccli. 19, 1: "Qui spernit modica, paulatim decidet".
[Ad obiecta]: 3. Illud etiam quod dicitur Iac. 4, 9: Risus vester convertatur in luctum, de veniali peccato videtur intelligi; posset tamen ad utrumque referri: agitur enim ibi de poenitentiae luctu, qui est de venialibus et mortalibus peccatis.
On this page