Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 3, Q. 3, C. 5

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 3, Q. 3, C. 5

UTRUM PECCENT ARTIFICES QUI ORNAMENTA AD LASCIVIAM PERTINENTIA COMPONUNT.

Quinto quaeritur de artificibus utrum peccent qui talia ornamenta, quae ad lasciviam pertinent, componunt.

Quod autem peccent, patet 1. per Chrysostomum, in homilia 49 Super Matthaeum. Dicit enim sic: "Neque pictorum artem ego esse dicerem: in consumptionem enim superfluam solum immittunt. Eas autem solum oportet artes vocare, quae necessariorum et eorum quae continentvitam nostram sunt tributivae et constructivae. Propter hoc enim et sapientiam dedit nobis Deus ut inveniamus methodos, per quas possimus vitam continere nostram. Animalia autem fieri velin muris vel in vestimentis, ubi utile est, dic mihi? Propter hoc et ab arte calcesutorum et textorummultum abscidereoporteret: etenim ad luxuriam plura eius deduxerunt, necessitatem eius corrumpentes, artem malae arti commiscentes; quod et tectorumars passaest. Sed sicuthanc, donec domos fabricaverit et non theatra, necessaria et non superflua operetur, artem voco, ita et textorum artem, donec vestimenta etamictus, sed non aranearum telas imitetur et multum effundat risum et luxuriam ineffabilem, artem nomino. Et calcesutorum artem, donec calceamenta fecerit, non privabo a nomine artis; cum autem viros in mulierum formas educatet mollescere iaciat per calceamenta et lascivire, cum superfluis et nocivis eam statuemuset neque artem eam dicemus".

PrevBack to TopNext