Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 1, Praeambulum

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 1, Praeambulum

Completa divisione peccati, quae est cordis, oris et operis, procedendum est ad divisionem peccati, quae est in septem capitalia peccata. Primo ergo inquirendum est de ipsa ratione divisionis; secundo, de singulis capitibus vitiorum. Circa vero rationem divisionis quaeritur: Primo, utrum plura debeant dici capita an unum solum ; secundo, si plura, utrum pauciora quam septem an plura quam septem vel septem praecise; tertio, secundum quam causam attendatur septimembris divisio.

PrevBack to TopNext