IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 1, C. 1
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 1, C. 1
UTRUM PLURA DEBEANT DICI CAPITA AN UNUM SOLUM.
Quod autem unum solum sit peccatum, videtur, a. per hoc quod dicit Gregorius: "Regina est superbia, quae quem capit, septem vitiis tradit". Cum ergo regina dicatur propter principalitatem, erit unum solum caput actualium peccatorum mortalium.
Contra. 1. Sicut in trimembri divisione, de qua habetur I Ioan. 2, 16, "concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum dividuntur contra superbiam vitae", et ita superbia non est caput respectu illorum, ita in septimembri divisione superbia non dicetur caput, cum sit unum membrorum. — Quod autem superbia sit unum illorum, patet per hoc quod dicit Isidorus, [Super] Deuteronomium, 17, ubi contra superbiam ponit ipse gastrimargiam et philargyriam et cetera peccata generalia. Ex quo accipitur quod superbia non est caput omnium, sed unum de septem capitibus malorum. Unde dicit Isidorus: "Numerosior est quam Israel populus carnalium passionum, qui multiplicatur de septenario fomite vitiorum".
2. Praeterea, in Sacra Scriptura diversa videntur poni capita. Dicitur Tob. 4, 14: "Superbiam in animo tuoneque in sensu unquamdominari permittas; ex ipsa enim sumpsit initium omnis perditio" ; ex alia vero parte dicitur I ad Tim. ultimo, 10: "Radix omnium malorum cupiditas". Erit igitur superbia ex una parte caput vitiorum, cupiditas ex alia parte caput vitiorum. -Sed quod non sint duo capita, videtur per hoc quod dicitur Eccli. 10, 14: "Initium superbiae" etc., ubi dicitur: "Caveamus cupiditatem et superbiam, non duo mala, sed unum, a quo omnia mala trahunt initium."
[Solutio]: Ad quod dicendum quod et unum dicitur caput sive initium omnium vitiorum et nihilominus dicuntur plura capitalia peccata. Est enim dicere unum caput sive initium pro causa quae invenitur in omni peccato, et hoc modo potest dici superbia caput sive initium omnis peccati, quia in omni peccato invenitur contemptus Dei, qui est quaedam causa peccati. — Alio vero modo potest dici caput illud quod primum fuit peccatorum, et secundum hunc modum superbia etiam potest dici caput; primum enim fuit peccatorum: hoc enim genere primo peccavit diabolus, et hoc genere primo peccavit etiam homo ; secundum hunc modum nihil prohibet esse caput et unum de septem capitalibus. Et hoc modo pro uno computantur superbia et inanis gloria: ad unam enim rem reducuntur, licet rationibus differant. Utrobique enim est appetitus excellentiae; sed superbus dicitur secundum quod intra apparet sibi magnus; vanegloriosus, prout appetit apparere extra in ore aliorum per laudem. — Potest etiam superbia tertio modo dici caput, prout ex amore excellentiae propriae secundum prius et posterius nascuntur septem peccata capitalia in anima carnali. Iste enim amor est qui magis adhaeret ipsi animae male dispositae, et hoc modo dicitur superbia esse regina, cuius tiliae sunt septem vitia capitalia.
[Ad obiecta]: Per hoc potest responderi ad obiecta. Isto enim ultimo modo non est aliquod illorum septem, modo vero praecedenti est unum de septem ; primo vero modo est causa peccatorum et non dicitur peccatum.
a. Et per hoc solvitur illud quod primo fuit obiectum. Gregorius enim, cum dicit eam esse reginam, eam et septem distinguit.
1. Cum autem dicitur tertium membrum eorum quae sunt in mundo, sicut habetur I Ioan. 2, 16, non accipitur pro capitali peccato, sed pro quadam radice peccatorum, secundum quod triplex est radix penes triplicem amorem inordinatum. Aut enim amor est inordinatus interioris boni plus quam oportet, et dicitur "superbia vitae" ; aut dicitur amor inordinatus exterioris boni plus quam oportet, et dicitur concupiscentia oculorum; aut dicitur amor inordinatus inferioris boni plus quam oportet, et dicitur concupiscentia carnis. Isidorus vero accipit superbiam pro uno genere peccati; et licet ratione differat ab ipsa cenodoxia, quae est vana gloria, nihilominus pro uno fomite vitiorum computantur, prout dicit quod omnia oriuntur "de septenario fomite vitiorum", quod infra magis exprimetur.
2. Ad id vero quod obicitur quod superbia et cupiditas sint duo capita, eo quod de utroque legitur quod sit principium peccati: dicendum quod caput, ubi proprie sumitur, principale membrum in corpore intelligitur, et ita in corpore peccati illud caput dicetur quod est principale peccatum. Hoc autem modo nec superbia nec cupiditas dicuntur caput nisi secundum quamdam expositionem, quae habetur versus finem II libri Sententiarum. Prout autem superbia ad aversionem ab incommutabili bono vel ad contemptum Dei refertur, cupiditas vero ad conversionem mutabilis boni, duo capita possunt dici, id est principia peccatorum, sed tunc caput non dicitur proprie. — Ad id vero quod dicitur in Eccli. quod non duo mala, sed unum, sunt superbia et cupiditas: dicendum quod hoc dicitur, quia conversio ad mutabile bonum et aversio ab incommutabili bonos unum esse actualis peccati mortalis constituunt, et ideo dicuntur unum esse malum, non duo.
On this page