Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 1, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 1, C. 2

UTRUM SINT PAUCIORA VITIA CAPITALIA QUAM SEPTEM VEL PLURA VEL PRAECISE SEPTEM.

Secundo quaeritur utrum sint pauciora vitia capitalia quam septem vel plura vel praecise septem ista vel illa.

Quod autem sint pauciora, videtur, 1. per hoc quod dicitur I Ioan. 2, 16: "Omnequod est in mundo, aut est concupiscentia carnis" etc., Glossa: "Iis tribus omnia vitiorum genera comprehenduntur", et ita erunt tria capita peccatorum.

2. Item, super illud Psalmi: "Incensa igni et suffossa", dicuntur duae origines peccatorum: timor male humilians et amor male accendens, et ita videntur esse duo.

3. Gregorius etiam duo genera peccatorum distinguit, spiritualia scilicet et carnalia, et ita duo videntur esse et non plura.

4. Praeterea, si peccata hic dividuntur secundum actus virium motivarum, tres autem ponuntur vires motivae, rationabilis, irascibilis et concupiscibilis, et non plures, sicut dicit Augustinus, in libro De anima et spiritu, erunt ergo tria capitalia peccata secundum actus inordinatos trium virium.

Quod autem sint plura quam septem, videtur, 5. per hoc quod habetur Matth. 12, 45, super illud: "Assumpsit septem spiritus nequiores se", ubi ponuntur quatuordecim, et extrahitur illa Glossa ex dictis Gregorii, et sic enumerantur: insipientia, stultitia, imprudentia, aperta ignavia, ignorantia, impietas, temeritas ; et iterum: simulatio sapientiae, simulatio disciplinae, simulatio prudentiae, infirmitas fallens obumbratione virtutis, usurpatio scientiae, falsae pietatis obtentus, dolus fictae religiositatis. Sic ergo quatuordecim dicentur genera peccatorum: omnia enim opponuntur septem donis Spiritus Sancti.

6. Item, Isodorus ponit octo: Gastrimargiam, fornicationem, philargyriam, iram, tristitiam, acidiam, cenodoxiam, superbiam, et ita plura sunt vitia capitalia quam septem.

7. Praeterea, vitio quod est ex superfluitate, respondet vitium ex indigentia; sicut ergo superbia est vitium ex superabundantia, et ira similiter et gula et luxuria, et alia videntur ex indigentia, erunt ergo septem peccata ex superabundantia et septem ex indigentia, cum superabundantiae respondeat indigentia et e converso.

8. Item, videtur quod sint alia septem capitalia, propter illud quod dicitur Prov., 6, 16: "Sex sunt, quae odit Dominus, et septimum detestatur anima eius", Glossa: "Enumerat sexcapitalia crimina, quae tamen respectu discordiam seminantis quasi minora deponit, quia maius est facinusquo unitas et fraternitas, quae per Spiritus Sancti gratiam est connexa, dissipatur".

[Solutio]: Ad quod dicendum quod septem sunt capitalia peccata, sicut dicit Gregorius.

Ad obiecta autem in contrarium respondendum est. 1. Et primo ad illud quod obicitur de concupiscentia carnis et aliis duobus. Illa enim pro causis peccatorum accipiuntur, non pro ipsis peccatis: motivum enim ad peccatum vel est ex concupiscentia carnis vel ex concupiscentia oculorum vel ex superbia vitae. Et si dicantur esse peccata, illa septem reducerentur ad ista tria, et tunc haec dicerentur capitalia peccata et illa nihilominus respectu eorum quae oriuntur ex ipsis.

2. Ad secundum dicendum quod timor male humilians et amor male accendens inclinationes dicuntur esse ad peccata, non ipsa peccata, et ita, licet causae generales dicantur, non tamen capitalia peccata.

3. Ad tertium dicendum quod illae duae differentiae, licet contineant capitalia peccata, tamen non dicunt rationem secundum quam sunt capitalia peccata: non enim determinant differentias amoris vel appetitus respectu ipsius amati, ex qua parte sumuntur capitalia peccata. Sicut enim a capite est motus totius corporis, sic ab illis est motus totius perversionis: omnis enim motus perversae voluntatis est secundum inordinationem amoris apparentis boni.

4. Ad quartum dicendum quod, licet peccata capitalia dividantur secundum actus virium, hoc non est tamen ex parte virium, sed secundum quod actus ad motiva referuntur; motiva autem contingit esse differentia secundum actus unius potentiae. Unde secundum numerum motivorum ex illa parte attenduntur differentiae peccatorum capitalium, quae septem dicuntur.

5. Ad id vero quod obicitur quod plura debeant esse quam septem, utpote quatuordecim, dicendum est quod numerus ille attenditur secundum oppositionem donorum, quae attenditur secundum apparentiam et defectum, ut secundum defectum attendantur septem, secundum apparentiam iterum septem. Ex ista vero parte non dicitur differentia capitalium vitiorum, sed secundum numerum amatorum aut fugibilium, sicut infra ostendetur.

6. Ad id vero quod dicit Isidorus, dicendum quod ponit differentiam inter cenodoxiam et superbiam quantum ad hoc quod superbia respicit appetitum excellentiae interius, cenodoxia vero respicit appetitum excellentiae exterius, secundum quod aliquis vult, videri magnus in laude hominum, et secundum hoc attenduntur diversa nascentia ex illis. Similiter ponit differentiam inter tristitiam et acidiam, ut tristitia dicatur respectu mali apparentis, de quo est dolor vel cuius est fuga, acidia vero dicatur respectu boni apparentis, cuius est appetitus. Et secundum hoc assignantur diversa nascentia; unde de tristitia dicitur nasci rancor et pusillanimitas etc., de acidia vero otiositas etc., sicut ibidem dicitur in Glossa. Invidia vero sub superbia comprehenditur tamquam nascens ex ea: ex appetitu enim excellentiae illicito sequitur appetitus qui est odium, ne alius coaequetur vel excellat, et hoc est invidiae, et ideo ibi invidia tamquam nascens de superbia computatur. Sic ergo secundum aliam rationem accipitur ibi numerus capitalium et secundum aliam a Gregorio. Unde nihil prohibet esse alium numerum capitalium ibi et hic.

7. Ad id vero quod obicitur de superfluitate et indigentia, dicendum est quod capitalia vitia distinguuntur secundum ea ad quae homo magis pronus est; contingit autem aliquando hominem magis esse pronum ad superabundantiam, aliquando ad indigentiam. Unde nec secundum omnem superfluitatem nec secundum omnem indigentiam attenditur capitale. Verbi gratia, gula et luxuria attenduntur secundum superabundantiam, avaritia vero secundum indigentiam. Sic etiam contingit in aliis quod quoddam accipitur secundum superabundantiam, quoddam secundum indigentiam, et ita non erunt tot peccata capitalia quot superfluitates et indigentiae in universo.

8. Ad ultimum dicendum quod illa septem, quae enumerantur Prov. 6, 16—19, non dicuntur capitalia secundum eamdem rationem, secundum quam ista septem. Illa enim dicuntur capitalia, quia contra caritatem; qua est unitas cum proximo et est caput virtutum, ordinantur: discordia enim seminata principaliter est contra caritatem. Alia vero ordinantur ad discordiam sive schisma, quod contrarium est unitati caritatis ad proximum; unde attribuuntur homini apostatae, scilicet schismatico.

PrevBack to TopNext