Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 1, C. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 1, C. 3

SECUNDUM QUAM CAUSAM ATTENDATUR SEPTIMEMBRIS DIVISIO.

Tertio quaeritur secundum quam causam attendatur septimembris divisio.

I. Dixerunt autem quidam quod secundum differentias virium et amatorum in viribus sive inordinationem multiplicem attendatur septimembris divisio capitalium peccatorum. Sic enim sumebant divisionem: tres sunt vires animae, vegetabilis, sensibilis, rationalis; et triplex est bonum: inferius, scilicet bonum carnis, ad quod se habet anima secundum duplicem actum vegetabilis, nutritivae scilicet et generativae; quantum ad actum generativae attenditur luxuria, quantum ad actum nutritivae gula. Similiter est bonum exterius, ad quod ordinatur anima secundum motivam sensibilem: est enim bonum in prosperis, ad quod ordinatur secundum concupiscibilem; est iterum bonum in adversis, ad quod ordinatur secundum irascibilem. Similiter est bonum interius, secundum quod debet rationalis ordinari ad Deum, ad proximum, ad se ipsam. Penes inordinationem amoris ad id quod est supra se accipitur superbia, quia non vult subesse ei cui debet, eo modo quo debet; penes inordinationem ad id quod est iuxta se accipitur invidia; penes inordinationem ad se accipitur acidia, cum homo minus diligit bonum internum quam bonum externum.

II. Alii vero voluerunt accipere numerum capitalium vitiorum penes tres vires animae motivas quoad actus earum, quoad actum scilicet concupiscibilis, irascibilis et rationalis. Attribuunt autem concupiscibili duos actus, scilicet appetere bonum et ordinare motus carnis ad bonum: Primus autem actus impeditur per duo vitia: per acidiam, quae est taedium boni interioris, et per cupiditatem, quae est appetitus boni exterioris. Alius vero actus similiter impeditur per duo vitia: per luxuriam respectu generativae, per gulam respectu nutritivae, cum concupiscibilis scilicet inordinate convertitur ad bonum apparens in nutritiva et ad bonum apparens in generativa. Irascibili similiter attribuunt duos actus, scilicet applaudere bonis et detestari mala. A primo actu impeditur per invidiam; et secundo impeditur per iram: irascitur enim cui irasci non deberet, sive detestatur quod non esset detestandum.

Contra primam divisionem sic obicitur: a. Omne peccatum attenditur secundum illam partem, secundum quam differimus a brutis; in parte autem rationali tantum differimus a brutis; ergo secundum actum partis rationalis debet attendi omne peccatum; non ergo secundum actum vegetabilis aut sensibilis in quantum huiusmodi. Si vero attenditur peccatum secundum actum rationalis comparatione ad has vires inferiores, non videtur adhuc attendi peccatum secundum actus vegetabilis partis, ut nutritivae et generativae: non enim omnis vis partis generativae vel partis nutritivae subest rationi; est enim appetitiva naturalis ex parte vegetabilis vel sensibilis, et neutra est subiecta rationi, ut secundum eam moveatur in nobis; sed est appetitiva sensibilis, quam contingit dirigi secundum rationem. Penes ergo illam attendetur peccatum, ut sit peccatum in concupiscibili respectu boni carnis et respectu boni mundani; respectu vero boni carnis dupliciter. — Similiter potest obici de irascibili, quod tantum unum accipiatur peccatum, scilicet peccatum irae, et ita per consimilem rationem unum peccatum capitale accipiatur penes concupiscentiam; aut si penes laetitiam accipiuntur duo peccata — est enim duplex laetitia, sicut dicit Ioannes Damascenus, quaedam naturalis et necessaria, sine qua vivere est impossibile, et est alia naturalis, non necessaria, ut quae pertinet ad generationem; contra autem istas duas sunt nec necessariae nec naturales, ut delectatio gulae et luxuriae — similiter ex parte tristitiae accipientur, acidia scilicet et invidia. Sic ergo quatuor capitalia peccata accipientur penes concupiscibilem, quibus si addatur concupiscentia mundi, erunt quinque peccata secundum concupiscibilem, et ita secundum irascibilem non erit nisi unicum peccatum et secundum rationalem unicum, aut ambo erunt secundum irascibilem, ita quod secundum harum duarum virium actus comparatione ad rationalem accipiantur septem peccata. Dividit enim Damascenus irrationabilem partem in obedientem et persuadibilem et inobedientem sive non persuadibilem. Inobediens autem dividitur per pulsativum, generativum et nutritivum, cui additur augmentativum: haec enim non ratione gubernantur, sed natura. Obediens vero et persuadibilis ratione dividitur in concupiscibilem et irascibilem; ad concupiscibilem vero pertinet laetitia et tristitia, ad irascibilem vero pertinet ira, cui etiam adiungitur appetitus excellentiae vel ex comparatione ipsius ad rationalem vel e converso.

Ex iis ergo patet quod non attenditur divisio septimembris secundum rationem virium praemissam.

Similiter obicitur contra secundam rationem divisionis. a. Cum enim ex parte rationabilis possint plures accipi actus in rectitudine quam ex parte concupiscibilis vel irascibilis, sicut patet in divisione virtutum aut donorum — nam penes actum rationalis accipiuntur prudentia et iustitia ex parte virtutum, ex parte vero donorum sapientia, intellectus, consilium et scientia — non tot autem accipiuntur ex parte concupiscibilis vel irascibilis; vitia autem sunt opposita virtutibus; ergo magis debebant plura vitia capitalia accipi penes actum rationabilis quam penes actum concupiscibilis per se aut irascibilis per se.

b. Praeterea, invidia est tristitia in alienis bonis; tristitia autem convenit illi potentiae cui convenit laetitia; ergo convenit concupiscibili; non ergo secundum actum irascibilis debuit accipi.

c. Praeterea, non recte eligere vel non recte iudicare est commune in omni peccato; ergo penes hunc actum rationalis non debebat distingui proprium peccatum capitale.

d. Item, concupiscibilis est appetere bonum et fugere malum sibi oppositum, rationabilis vero ordinare motus ad bonum; non ergo attribuenda sunt peccata concupiscibili, quae fiunt ex inordinatione motuum carnis ad bonum, sed magis rationabili.

2. Praeterea, appetere bonum superius, quod dicitur simpliciter appetere, non tantum impeditur per acidiam et avaritiam, sed etiam per alia vitia capitalia omnia; ergo non tantum accipientur quaedam peccata ex impedimento huius actus, qui est concupiscibilis.

III. Alii vero voluerunt distinguere septem vitia capitalia penes appetitum et fugam, ut appetitus diceretur respectu apparentis boni, fuga respectu apparentis mali. Secundum inordinationem autem appetitus ad apparens bonum triplex, interius, exterius et inferius, sumantur superbia, avaritia, gula et luxuria: secundum apparens interius superbia, secundum apparens bonum exterius avaritia, secundum apparens bonum interius, quod est duplex, quod sumitur in voluptate gustus dicatur gula, quod sumitur in voluptate tactus, determinati in membris generationis, luxuria sive fornicatio nomine generali. E contra secundum fugam ab apparenti malo sumantur tria capitalia peccata: penes fugam eius quod aestimatur malum inferius, id est grave carni, sumatur acidia; secundum fugam eius quod aestimatur malum exterius, sumatur ira propter iniuriam extrinsecus illatam; secundum fugam eius quod aestimatur malum interius, hoc est diminutivum propriae excellentiae, sumatur invidia. Et secundum hoc accipiantur septem vitia capitalia.

Sed contra hoc obicitur. a. Appetitus delectabilis et fuga tristabilis sibi oppositi ad eamdem pertinent potentiam, et cuius peccati est appeï tere delectabile, secundum idem peccatum est fugere tristabile oppositum. Si ergo est'? delectabile carnis, et tristabile carnis '-', secundum autem peccatum gulae veld luxuriae est appetere delectabile carnis,—secundum ** idem erit iugere tristabile carnis, et ita de aliis appetitibus et fugis; non ergo secundum appetitum et fugam distinguentur peccata.

b. Praeterea, in quolibet peccato attenditur appetitus alicuius apparentis boni et per consequens fuga alicuius apparentis mali, ut in superbia est appetitus propriae excellentiae et per consequens fuga suae contemptibilitatis; in invidiaf appetitus boni non diminuibilis et per consequens fuga diminuentis: unde est odium alienae felicitatis; in ira vero appetitus vindictae, fuga vero impoten— tiaeg ulciscendi; in acidia vero appetitus quietis carnalis, fuga vero laboris sibi oppositi; in avaritia veroh appetitus divitiarum, fuga vero pa'upertatis; in gula appetitus superfluitatis in cibo vel potu, fuga vero indigentiae; in luxuria vero appetitus voluptatis carnalis in membris generationis, fuga vero insensibilitatis. Non ergo quae— dam peccata capitalia distinguenturi secundum appetitum, quaedam secundum fugam, cum in omnibus inveniatur appetitus etk iuga.

c. Praeterea, totiens est dicere tugibile quotiens est dicere delectabile; si ergo est dicere quatuor differentias delectabilium-, secundum quas accipiuntur quatuor peccata capitalia, erunt ex alia parte quatuor capitalia secundum quatuorl differentias fugibilium, et ita essent'" octo.

d. Praeterea, si contingit peccare subdividendo bonum apparens exterius et bonum apparens interius quemadmodum" bonum apparens inferius, quemadmodum sunt duae differentiae capitalium peccatorum secundum divisionem boni inferioris, id est boni carnalis", ita essent duo capitalia peccata secundum divisionem boni exterioris P, hoc est boni mundani, et duo capitalia peccata secundum divisionem boniq interioris, id est excellentiae, et ita sex differentiae essent ex illa" parte capitalium peccatorum, et similiter ex opposito penes differentias fugibilium, et ita essent duodecim differentiae.

e. Praeterea, delectatiob sive appetitus dividuntur" per apparens bonum in praesenti vel in futuro, .unde dicuntur laetitia et concupiscentia; ex opposito similiter dicitur fuga respectu mali in praesenti vel quod imminet in futuro, unde dicuntur tristitia et timor. Videmus autem quod capitalia peccata si determinarentur" secundum appetitum et fugam, aliqua deberent esse secun— dum timorem, cum sint aliqua secundum laetitiam, concupiscentiam et tristitiam. Nam secun— dum f laetitiam videmus accipi gulam et luxuriam et inanem gloriam sive superbiam, secundum concupiscentiam autemf iram et cupiditatem sive avaritiam, secundum autem-g tristitiam invidiam et acidiam, secundum timorem autem, licet plures habeat species secundum Ioannem Dama— scenum ', nullam invenimus differentiam peccati capitalis. Si vero accipiantur illae passiones, quas nominat loannes Damascenusz, scilicet laetitia, tristitia ", timor et ira, ut laetitia et tristitia pertineant ad concupiscibilem, timor et ira ad irascibilem, secundum hoc iterum, cum sint aliqua capitalia peccatai penes laetitiam, tristitiam et iram, videbitur quod aliquod debeat esse capi— tale vitium penes timorem; non autem * invenitur aliquod, cum tamen1 timor sit iuga animi"l ne perdatur amatum; non ergo capitalia peccata determinantur secundum differentias appetitus et fugae essentiales.

[Solutio]: Ad evidentiam ergo divisionis septem- capitalium peccatorum notandum" quod, sicut tangitur3 1 ad Thess. ultimo, 23: "Integer vester spiritus et anima servetur in die adventus Domini", homo quasi in tria dividitur: in spiritum, animamet corpus. Unde omnis actus per se et principaliter fit in spiritu aut in anima aut in corpore. Spiritus autem accipitur ipsa essentia animae praeter comparationem ad corpus, in quantum est substantia quaedam habens convea nientiam quamdam cum spiritibus separatis, anima vero dicitur" secundum comparationem quam habet ad corpus. Sunt ergo actus quorumdam peccatorum capitalium in spiritu, quidam in anima, quidam in corporeprincipaliterF.

In spiritu autem duplex actus fit, secundum appetitum boni et detestationem mali: dico autem bonum et malum, quod spiritibus inesse potest. Unde, cum peccatum fiat ex inordinatione appetitus vel detestationis, erit peccatum capitale ex inordinatione appetitus respectu apparentis boni in spiritu vel ex inordinatione detestationis apparentis mali, per quod videtur diminui:illud bonum; bonum autem, quod inordinate appetitur a spiritu in se, est excellentia ultra debitum, quod apparuit in angelis reprobis, sive placere sibi in se in quantum est vanitas. Unde peccatum, quod fit directe ex appetitu, est superbia vel inanis gloria. E contra vero spiritus inordinate detestatur contrarium huiusmodi excellentiae, et hoc est communicantia boni in altero secundum paritatem vel excellentiam, quod est invidiae; invidus enim detestatur in alio bonum secundum excellentiam aut paritatem, sicut dicit Augustinus: non vult enim ut alius aequetur vel excellat. Duo ergo sunt peccata prima et principalia in spiritu.

In anima vero contingit esse capitale peccatum secundum appetitum apparentis boni, qui est in concupiscibili, secundum insurrectionem in malum sive nocivum, quod est in irascibili, secundum taedium boni difficilis aut laboriosi, quod est in vi ordinante ad opus. Tres enim differentiae sunt in anima, quae respicit corpus: potest enim aliquid esse expediens corpori, potest aliquid esse nocivum corpori inferendo passionem, potest aliquid esse difficile vel laboriosum corpori, licet in se sit bonum. Unde anima, quae respicit corpus, concupiscit ordinate vel inordinate bonum expediens corpori, insurgit in nocivum sive iniuriosum, fastidit difficile vel laboriosum. Ordinatur enim anima secundum affectum ad corpus et per relationem ad opus. Unde tres habet differentias capitalium peccatorum: peccatum irae penes irascibilem, cuius est insurgere in iniuriosum; peccatum acidiae, cuius est fastidire laboriosum; peccatum avaritiae, cuius est concupiscere bonum curiosum: unde ab Augustino etiam dicitur curiositas.

In corpore vero contingit esse duplicem actum. Cum autem nominamus corpus, naturam concernimus, secundum quam in corpore fit conservatio ipsius individui et ipsius speciei in individuo; conservatio autem individui fit per alimentum, conservatio autem speciei in individuo fit per generationem. Appetitus ergo, ordinatus vel inordinatus respectu principalis actus in corpore, aut est commixtionis carnalis secundum tactum aut est ipsius alimenti secundum gustum. Tactus enim in illa parte, qui ordinate fit, ad conservationem speciei in individuo fit vel propter ea quae ordinantur ad illud: reddere enim debitum vel reprimere concupiscentiam illicitam ad procreationem prolis ordinantur; cum autem inordinate fit, quaeritur libidinosa delectatio. Similiter appetitus respectu alimenti, si fit ordinate, est ad conservationem individui secundum debitum modum; si vero inordinate, secundum excessum. Erunt ergo duo peccata capitalia, et non plura, secundum appetitum actus fundati in corpore, scilicet gula penes appetitivam alimenti et luxuria penes appetitivam coitus carnalis.

Sic ergo septem erunt differentiae capitalium peccatorum: secundum actum in spiritu duae differentiae, superbia et invidia; secundum actum in anima tres differentiae, ira, acidia et avaritia sive philargyria; secundum actum in corpore, gula et luxuria. Haec enim duo, sicut dicit Gregorius, sunt carnalia peccata, reliqua vero quinque sunt spiritualia peccata, large accipiendo spiritum, secundum quod spiritus dividitur contra corpus vel carnem, non autem secundum quod dividitur contra animam et corpus.

IV. Sed posset obici 1. quare non accipitur in spiritu peccatum irae, cum de diabolo dicatur quod "descendit habens magnam iram, sciens quia modicum tempus habet" ?

2. Praeterea, propter quid in anima accipiuntur tres differentiae peccatorum, quarum una est secundum taedium boni, in spiritu vero non accipitur huiusmodi differentia, similiter nec in corpore?

3. Praeterea, ex parte corporis non videtur accipi differentia peccati, cum penes animam determinetur appetitus et suum oppositum.

4. Praeterea, ex parte corporis si determinatur peccatum secundum appetitum, quare non determinatur peccatum secundum suum oppositum, scilicet detestationem, sed secundum differentiam duplicis appetitus, in anima vero vel in spiritu non sic fit, sed secundum appetitum et detestationem?

5. Praeterea, detestatio mali oppositi bono sequela videtur esse appetitus et quod non sint duo capitalia peccata.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod, licet ira per quamdam similitudinem dicatur esse in spiritibus separatis, ut in diabolo, non tamen illo modo quo dicitur capitale peccatum proprie. Cum enim passio de genere passionis, quae magis facta abicit a substantia, non potest inesse huiusmodi spiritibus, non potest fieri iniuria per hunc modum, sic nec animae ut est spiritus; sed potest fieri ipsi animae iniuria propter passionem factam in corpore; appetitus ergo vindictae secundum hunc modum recte attribuitur animae in quantum est anima. Per similitudinem tamen quamdam dicitur inesse ipsi diabolo: videtur enim diabolo quod iniuriatum sit sibi ab homine, qui locum eius occupavit vel qui eius evasit servitutem, et ideo dicitur habere "magnam iram" erga hominem: ira enim dicitur "libido ulciscendi".

2. Ad secundum vero dicendum quod in anima accipitur differentia secundum taedium boni, in spiritu vero non. Quod enim bonum dicitur laboriosum, hoc respicit ordinationem ad corpus: fatigatio enim est animae in corpore, spiritus vero praeter ordinationem ad corpus accipitur. Non ergo in spiritu debuit attendi capitale vitium secundum taedium boni laboriosi nec secundum concupiscentiam boni expedientis corpori: bonum enim expediens corpori est bonum sensibile, spiritus vero respicit affectionem boni intelligibilis. Sic ergo aliae debuerunt esse differentiae quoad actum animae et quoad actum spiritus.

3. Ad tertium vero dicendum quod, licet peccatum non sit in corpore secundum se ipsum, sed in anima, nihilominus tamen actus, in quo dignoscitur peccatum principaliter, potest esse in corpore; unde appetitus est in ipsa anima, receptio vero cibi secundum plus aut minus est in corpore; eodem modo coitus carnalis in carne perpetratur. Et hoc modo dicuntur duo peccata capitalia secundum actus in corpore determinari.

4. Ad quartum vero dicendum quod secundum differentias appetitus determinantur peccata carnalia: natura enim determinate declinat in unum ; unde non habet fugam et appetitum quemadmodum et anima. Et propter hoc secundum differentias appetibilium sumuntur differentiae virium, nutritiva scilicet et generativa, et iuxta naturam accipitur peccatum, quod est ex excessu naturae: gula enim et luxuria fiunt ex excessu naturae, qui excessus fit secundum appetitum animalem in carne.

5. Ad quintum dicendum quod differentiae capitalium peccatorum iam dictae non sumuntur secundum appetitum apparentis boni et detestationem apparentis mali directe ei oppositi. Verbi gratia, detestatio paritatis non directe opponitur magnitudini in apparenti bono sive excellentiae; potest enim esse quod iste habeat excellentiam in bono aliquo et nihilominus quod alius sit par illi; sed quod habeat excellentiam respectu cuiuscumque, hoc opponitur paritati et paritas illi. Superbia autem dicitur amor excellentiae, invidia vero odium felicitatis alienae; haec autem non sunt directe opposita, sed contingit secundum dictum modum, et ideo dicitur quod ex superbia gignitur invidia. Si vero superbia diceretur in appetitu excellentiae, invidia vero in detestatione vilitatis, tunc unum acciperetur ex consequenti ad alterum, et non dicerentur duo capitalia peccata, sed unum. Similiter dicendum est quoad actus in anima: avaritiae enim est appetere apparens bonum, irae vero est insurgere contra nocivum; sed hoc nocivum non est directe oppositum illi bono, et ideo erit unum capitale peccatum per se. Si vero acciperetur secundum detestationem paupertatis, tunc ad idem capitale peccatum pertineret: avaritiae enim est appetere divitias et detestari paupertatem ; irae vero sicut est detestari nocivum, ita est appetere vindictam; et similiter intelligendum est in aliis.

Ex iis ergo rationibus patet quare dicuntur diversa capitalia peccata, et aliter accipitur ratio divisionis in spiritu, aliter in anima, aliter in corpore: in corpore enim secundum differentias appetibilium principalium; in spiritu vero, quia quamdam habet in se simplicitatem, secundum differentiam unius appetibilis et odium alterius detestabilis; in anima vero, quia quodam modo magis composita est in intentione, accipiuntur differentiae secundum rationem appetibilis et fugibilis duplicis: iniuriosi, quod est ex parte alterius, et laboriosi, quod est ex parte ipsius; nam ira accipitur in detestatione iniuriosi, acidia in detestatione laboriosi.

V. Aliter vero potest accipi divisio capitalium peccatorum, ut tres differentiae ad irascibilem referantur, quatuor vero ad concupiscibilem secundum differentiam duplicis concupiscibilis, ratio vero in omnibus peccat non regendo sicut debet. Irascibilis enim habet suum appetibile: appetit enim praeeminentiam in bono, excellentiam respectu communicantis quod videtur posse ascendere, vindictam vero sive dominationem ad puniendum respectu eius quod adversatur sive iniuriatur suae potentiae. Vel, sicut quidam dicunt, eius est appetere praeeminentiam, odio habere aequiparantiam, insurgere ad vindictam, et secundum hoc accipiuntur tria capitalia vitia, superbia, invidia et ira. — Ex parte vero concupiscibilis est appetibile secundum immediationem ad corpus et est appetibile secundum distantiam a corpore. Secundum immediationem vero aut est propter conservationem ipsius speciei in individuo aut propter conservationem individui; et secundum hoc, cum fit excessus in actibus ordinatis ad hoc, sunt capitalia peccata gula et luxuria. Appetibile vero secundum distantiam similiter dividitur in duo, in sufficientiam et quietem, ut sufficientia sit contra indigentiam, quies vero contra laborem sive difficultatem. Cum autem est inordinatio contra sufficientiam, dicitur cupiditas; cum autem inordinatio est contra laborem necessarium, dicitur quies immoderata.

VI. Vel aliter potest distingui ut sit duplex inordinatio circa bonum exterius: est enim bonum exterius spirituale et est bonum exterius corporale. Potest ergo inordinatio esse respectu boni spiritualis in non appetendo propter laborem aut difficultatem, respectu vero boni corporalis in appetendo propter curiositatem; et secundum hoc sunt duae differentiae peccatorum, peccatum scilicet acidiae in non appetendo propter difficultatem bonum spirituale, peccatum vero cupiditatis in appetendo bonum corporale propter curiositatem. Dicitur autem curiositas, cum requiritur in concupiscibili secundum visum pulcritudo propter se, sicut est in auro et argento et lapidibus pretiosis. Ad pulcritudinem vero ordinantur color, forma et figura et huiusmodi dispositiones, ex quibus resultat pulcritudo.

PrevBack to TopNext