Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, Praeambulum

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, Praeambulum

Consequenter dicendum est de singulis capitalibus peccatis secundum se et de nascentibus summarie. Et primo dicendum est de superbia, quae non tantum dicitur capitale peccatum, sed regina respectu aliorum peccatorum. Circa quam haec sunt inquirenda: Primum est quid sit superbia; secundum, utrum omne peccatum sit superbia; tertium, quid sit motivum in peccato superbiae; quartum, secundum quam vim attenditur hoc peccatum; quintum, de quantitate huius peccati; sextum, de inseparabilitate eius ad alia peccata; septimum, de difficultate cavendi illud peccatum; octavum, de effectu huius peccati; nonum, de prioritate huius peccati ad alia; decimum, de speciebus huius peccati; undecimum, de oppositione; duodecimum, de gradibus huius peccati.

PrevBack to TopNext