Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, C. 1

QUID SIT SUPERBIA ET UTRUM SIT PECCATUM.

Circa primum sic: Dicit Bernardus: "Superbia est propriae excellentiae appetitus". Augustinus, in XIV De civitate Dei: "Superbia est perversae celsitudinisappetitus" ; idem: "Superbia est amor propriae excellentiae". Iis definitionibus suppositis, quae satis conveniunt, quaeritur utrum superbia sit peccatum secundum has rationes.

Quod non sit peccatum, videtur. 1. Amor enim propriae excellentiae est affectio naturalis; affectio autem naturalis non est peccatum; ergo amor propriae excellentiae non est peccatum. — Quod autem amor propriae excellentiae sit affectio naturalis, videtur per hoc quod quaelibet vis naturalis potest naturaliter appetere augmentum sui boni; ergo vis naturalis naturaliter potest appetere excellentiam proprii boni; ergo amor propriae excellentiae non est peccatum.

2. Item, excellere non est malum de se; ergo nec velle excellere; appetitus ergo excellentiae non est peccatum, et ita superbia, si non amplius dicit, non erit peccatum.

3. Item, omnis qui assimilatur Deo, in eo quod assimilatur non est peccatum; sed "Dei est haberepropriam voluntatem" ; ergo homo, qui in hoc assimilatur ipsi, non peccat; sed omnis superbus, in eo quod huiusmodi, habet propriam voluntatem: dicit enim Anselmus quod propria voluntas est superbia; ergo nullus superbus peccat.

Contra. a. Dicit Anselmus: "Dei est habere propriam voluntatem". Ergo, cum homo vult habere propriam voluntatem, Deo iniuriatur; sed Deo iniuriari est peccatum; superbia ergo, cum vult habere propriam voluntatem, est peccatum.

b. Item, in Psalmo: "Superbi inique agebant", Glossa: "Superbia a Dei incepit iniuria". Sed omne quod incepit a Dei iniuria peccatum est; ergo superbia est peccatum.

c. Item, superbiae est delectari in propria potestate; sed delectari in propria potestate propter se est peccatum; ergo superbia est peccatum; videtur ergo amplius ponendum in definitione superbiae.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod, cum dicitur: "Superbia est appetitus propriae excellentiae", proprium sonat ibi in vitium. Est enim excellentia, quam homo habet a Deo et ei attribuit; et est excellentia, quam homo sibi appropriat aliquo modo, sicut cum dictat homo in corde suo quod habeat aliquid a se vel cum dicit meritum esse a se eius quod habet, et ita de aliis differentiis, et hoc modo amor propriae excellentiae sive appetitus illicitus est et est peccatum quod est superbia. Dicit enim Apostolus, I ad Cor. 4, 7: "Quid habes, quod non accepisti? Quid gloriaris, quasi non acceperis?" Et dicit Anselmus, De casu diaboli: "Sicut a se angeli et homines nonnisi nihil habent, ita a Deo nonnisi aliquid". Si vero accipiatur alio modo et appetitus dicatur affectio naturalis, secundum hoc non est peccatum nec dicitur superbia huiusmodi appetitus. Cum autem dicitur quod "superbia estperversae celsitudinis appetitus", reliquo modo est intelligendum.

[Ad obiecta]: 1. Ad hoc ergo quod primo obicitur, dicendum est quod amor propriae excellentiae uno modo dicitur affectio naturalis, cum homo scilicet quaerit augmentum boni eo modo quo debet et a quo debet et ad Deum referendo; reliquo vero modo si sit appetitus propriae excellentiae, ad se referendo tamquam principium vel ad depressionem aliorum, non est appetitus naturalis, nisi intelligamus naturam corruptam.

2. Ad secundum vero dicendum quod excellere potest intelligi vel in gratuitis, ut in virtutibus quae gratum faciunt, vel in aliis quae gratis dantur a Deo. Si dicatur in gratiis gratum facientibus et appetitus ille procedat ex gratia, non vult excellere nisi quantum datum est ei a Deo vel non in depressionem aliorum. Si autem intelligatur excellere in temporalibus vel in gratiis gratis datis, quae magis inflant quam humilient, secundum hoc velle excellere, nisi addantur debitae circumstantiae, non est bonum, quia subintelligitur velle excellere propter se, hoc autem modo malum est. Unde Augustinus: "Superbia non est vitiumdantis potestatem vel ipsius potestatis, sed animae perverse amantis potestatem suam, potentioris potestate contempta". Praeterea, non est desiderandum praeesse propter se, sed propter prodesse, et ideo dicit Apostolus: Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat, ut non sit honor in intentione, sed fructus.

3. Ad tertium dicendum quod superbus non dicitur assimilari Deo similitudine conformitatis, cum vult habere propriam potestatem. Similitudine enim conformitatis non vult nisi quod Deus vult ipsum velle; Deus autem non vult quod homo habeat propriam voluntatem, id est non Deo subiectam, et ideo non vult homo habere propriam voluntatem, sed sub Deo ordinatam similitudine conformitatis, et secundum hoc non dicitur peccatum. — Est autem alia similitudo, qua homo vult usurpare quod Dei est proprium, sicut dicebatur de Lucifero: "Ascendam in caelum, etero similis Altissimo". Unde Augustinus, XIX De civitate Dei: "Sicsuperbia perverse imitatur Deum; odit namque cum sociis aequalitatem sub illo, sed imponere vult sociis dominationem suam pro illo". Et hoc modo quicumque vult assimilari Deo, peccat. Secundum hoc superbus peccat: superbia enim "est perversae celsitudinis appetitus; perversa autem celsitudo est, deserto eo cui debet animus inhaerereprincipio, sibiquodam modo fieri principium: quod fit, cum iniquus sibi placet; sibivero ita placet, cum ab illo bono incommutabili deficit, cum ei magis placere debuit". Et dicit Anselmus: "Ob hoc recte dicitur superbia, quia voluntatem Dei, quam sequi debet, non vult habere super se, sedipsi Deo aufert, quantum in se est, quod proprie et singulariter debet habere".

PrevBack to TopNext