IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, C. 2
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, C. 2
UTRUM OMNE PECCATUM SIT SUPERBIA.
Ostenditur autem quod sic, 1. quoniam dicit Augustinus, in libro De natura et gratia: "Omne peccatum Dei contemptus est". Sed omnis contemptus est superbia; ergo omne peccatum est superbia.
2. Item, Iob 33, 17: "Utconvertat hominem ab iniquitate", Glossa Gregorii: "Contra Conditorem superbire esteius praecepta peccando transcendere". Sed in omni peccato transcendit homo praeceptum Domini; ergo omne peccatum est superbia.
3. Item, dicit Augustinus, in libro De natura et gratia: "Tam peccare superbire est quam superbire peccare". Sicut ergo vere possum dicere quod omnis superbia est peccatum, ita vere potest dici quod omne peccatum est superbia.
Contra. a. Augustinus, in libro De natura et gratia, dicit: "Sed neque omnia superbe fiunt, quae perperam fiunt certea nescientibus, certe ab infirmis, certe plerumque a gementibus".
b. Item, Gregorius, in Moralibus, distinguit quatuor genera vitiorum capitalium, quorum nullum est alterum et similiter Augustinus, in libro "De conflictu vitiorum et virtutum" ; sed superbia est unum ex illis; ergo non omne peccatum est superbia.
Solutio: Dicendum quod duobus modis est loqui de superbia: uno modo prout est speciale peccatum, unum ex septem vitiis capitalibus; alio modo secundum quod est generale peccatum, prout dicitur Tob. 4, 14, quod ex "ipsasumpsit initium omnis perditio": et hoc est loqui de ipsa prout est initium omnis peccati, quia sic est peccatum generale. Secundum primum modum loquitur Gregorius de superbia, quando ponit ipsam esse quoddam vitium capitale; et hoc modo non omne peccatum est superbia, et sic loquitur Augustinus, cum dicit quod "non omnia superbe fiunt" etc. Secundum autem quod est generale peccatum et generale "initium omnis peccati", hoc modo, ut magis proprie loquamur, dicendum est quod in omni peccato est superbia, non quod omne peccatum, formaliter loquendo, sit superbia, sed in omni peccato est, secundum quod in omni peccato invenitur contemptus praeceptorum Dei, quia, ut dicit Ambrosius, "peccatum estpraevaricatio legis divinae et caelestium inobedientia mandatorum" ; unde dicit quod in omni peccato est contemptus. Et similiter Augustinus, in libro De libero arbitrio, dicit quod "peccatum est, spreto incommutabili bono, bonis mutabilibus adhaerere" ; per hoc autem quod dicitur "spreto" ponitur contemptus. Et sic in omni peccato est superbia, sed haec est superbia generalis, quae est contemptus generalis, qui est in omni peccato ex hoc quod anima per peccatum avertitur ab incommutabili et supremo bono. Sed non sic intelligendum quod omne peccatum sit peccatum superbiae, sed nullum est peccatum in quo non sit illud generale vitium. Et quod ita sit intelligendum, patet per Augustinum, in libro De natura et gratia, ubi dicit: "Quaere quid sit quodlibet peccatum, et vide si invenies aliquod sine superbiae appellatione peccatum. Hanc autem sententiam sic exequitur: Omne, inquit, peccatum, nisi fallor, Dei contemptus est, et omnis Dei contemptus superbia est. Quid enimtam superbum quam Deum contemnere? Omneergo peccatum est superbia, et Scriptura dicente: "Initium omnis peccati superbia est"". Et sic patet responsio.