IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, C. 10
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, C. 10
DE SPECIEBUS PECCATI SUPERBIAE.
Sunt autem quatuor species eius, quas assignat Gregorius, Iob 32, 8, circa principium: "Quatuor sunt species tumoris. Prima est, cum homo ase ipso aestimat bonum habere quod habet; secunda, si desuper datum credit, pro suis tamen meritis accepisse putat; tertia est, cum iactat se habere quod non habet; quarta est, cum, ceteris despectis, singulariter vult videri".
Potest ergo quaeri utrum pauciores species sufficiant; secundo, utrum plures debeant dici; tertio, de comparatione illarum in quantitate peccati; quarto, de comparatione harum specierum ad illas quas ponit Anselmus et quas ponit Bernardus, duas scilicet ponens species, superbiam caecam et vanam.
ARTICULUS I
Utrum pauciores species superbiae sufficiant.
Circa primum sic proceditur: Videtur quod primum non sit species superbiae, sed infidelitatis. 1. Diversorum enim generum et non subalternatim positorum diversae sunt species ; sed infidelitas et superbia sunt diversa genera, quorum unum non est sub alio; ergo species unius non est species alterius; sed aestimare bonum, quod habet a Deo solum, habere a se ipso est peccatum infidelitatis: quilibet enim homo tenetur credere quod omne bonum est a Deo; ergo non est species superbiae.
2. Item, Iob 31, 27: "Si laetatum est cor meum" etc., Glossa: "Auctoris sui gratiam negare convinciturquisquis sibi tribuit bonum quod operatur". Sed qui negat gratiam sui Auctoris est infidelis; ergo illa species, quam primo assignat, non est species superbiae, sed infidelitatis. — Si dicatur quod ibi est utrumque peccatum, scilicet superbia et infidelitas - contra: Peccatum est actus incidens ex defectu boni ; si ergo duo sunt peccata, erunt duo actus incidentes ex defectu boni ; ergo a destructione consequentis, si non sunt duo actus, non erunt duo peccata.
3. Deinde quaeritur de eo quod ponitur in specie secunda, quae est quando aliquis bonum, quod habet a Deo, aestimat se habere pro suis meritis. Videtur enim hoc bene posse fieri sine peccato. Datur enim aliquod bonum a Deo pro merito humano; ergo hoc aestimare non est peccatum; ergo non est species superbiae. Si vero non potest fieri sine peccato, videtur non differre a prima specie. Si enim aestimat se esse causam sui meriti et suum meritum esse causam boni quod habet, ergo credit illud bonum habere a se: quidquid enim est causa causae, est causa causati ; non ergo videtur haec species distingui a prima.
4. Deinde quaeritur de tertia specie, cum homo sibi attribuit quod non habet et dicitur arrogantia. In omni enim peccato aliquid est motivum, quod est apparens bonum ; sed iste scit se non habere illud bonum; ergo non videtur de illo extolli, cum motivum non dicatur nisi quod est; non ergo tot sunt species superbiae.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod quatuor sunt species, sicut dicit Gregorius. Et ratio divisionis sic potest sumi: Superbia est qua homo iniuriatur Deo; aut hoc ergo est quantum ad bonum quod habet aut quod videtur habere. Si quantum ad illud, quod videtur habere et non habet, extollitur, una est species superbiae. Si vero quantum ad bonum quod habet, hoc potest esse dupliciter, quia aut iniuriatur Deo in se aut Deo in proximo. Si Deo in proximo, quarta species intelligitur, cum aliquis vult singulariter videri. Si vero Deo in se, qui est principium omnis boni, hoc potest esse dupliciter: aut prout homo ponit se ipsum totam causam boni aut prout ponit se esse principalem. Primo modo determinatur prima species; secundo modo determinatur secunda species.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo autem obiectum dicendum quod, prout est species superbiae, determinatur in affectu, in quantum homo in tantum extollit se ut ponat se totam causam illius boni, cuius Deus est tota causa, ut si quis dicat virtutes gratuitas esse a se, quae solum sunt a Deo. Si vero credat Deum non esse causam omnis boni, huiusmodi credere, secundum quod sistit in intellectu, est infidelitatis: credit enim quod non est credendum.
2. Ad secundam vero rationem dicendum est quod negare gratiam sui Auctoris potest dupliciter esse: vel verbo vel facto. Verbo, ut si dicatur quod gratia Dei non est, et secundum hoc est infidelitas; eodem modo si animo crederet gratiam Dei non esse. Si vero neget facto, hoc est in affectu vel effectu gerat se tamquam principium boni, secundum hoc erit peccatum superbiae, et ita distinguuntur ad invicem peccatum infidelitatis et superbiae in hoc genere.
3. Ad illud vero quod obicitur de secunda specie, dicendum quod talis non peccat in hoc quod ponit se bonum habere a Deo, sed in hoc quod facit se principalem causam eius cuius principalis causa est Deus. — Ad illud vero quod obicitur quod haec species est eadem cum prima: dicendum quod non, quia in hac secunda specie homo se facit principalem causam et Deum secundariam eius cuius Deus est causa principalis et homo secundaria, quia talis ponit quod ipse sit principalis causa boni quod habet, licet a Deo habeat.
4. Ad illud quod obicitur de tertia specie, dicendum quod ibi est peccatum superbiae, cum homo extollitur attribuendo sibi quod non habet. Et licet talis non habeat bonum nec apparens bonum aliis, quod ipsum moveat, habet tamen apparens bonum sibi, quod ipsum movet ad hoc ut extollatur: unde habet bonum apparens in sua opinione, licet non apud alios. Sed ponatur quod non appareat alii nec etiam habeat in opinione sua apparens sibi bonum, habet tamen adhuc motivum ad peccatum; unde adhuc talis ostentat se sermone et dicit adhuc se habere illud quod non habet nec etiam credit habere. Et, sicut dicit Anselmus, hic adhuc est motivum, scilicet illud quod ipse intendit aliis imprimere; unde, licet non se talem aestimet qualem se esse ostendit, vult tamen apparere talis, et hoc movet ipsum.
ARTICULUS II
Utrum debeant poni plures species superbiae quam istae quatuor.
1. Nos videmus quod una species superbiae determinatur penes bonum quod homo non habet, scilicet tertia species, aliae autem tres determinantur penes bonum. Sicut ergo sunt plures species secundum positionem boni, ita debent esse plures secundum defectum boni vel quare non?
2. Item, contingit esse speciem superbiae in comparatione ad malum quod homo defendit, sicut cum homo excusat se de peccato suo, hoc
est peccatum superbiae; et malum dividitur contra bonum; ergo haec species superbiae dividetur contra illas quae sunt ex parte boni; et ipsa non est aliqua illarum quatuor; ergo sunt quinque species. — Quod autem huiusmodi excusatio peccati sit superbia, patet per Augustinum, XIV De civitate Dei, cap. 14, ubi dicit: "Est peior damnabiliorquesuperbia, qua etiam in peccatis manifestissuffugium excusationis exquiritur, sicut illi primi homines, quorum et illa dixit: "Serpens seduxit me, et manducavi", et ille dixit: "Mulier, quam dedisti mihi, haec mihi dedit de ligno, et comedi"". Vult ergo dicere quod excusando se de peccato et referendo in Deum, peccabant peccato superbiae; dicere autem quod Deus sit causa mali nihil aliud est dicere quam quod Deus non. est causa boni vel principalis causa boni ; unde videtur haec species differre ab aliis.
3. Item, I Ioan. 2, 16: "Omne quod est in mundo aut est concupiscentia carnis aut concupiscentia oculorum aut superbia vitae". Possum ergo dicere de unoquoque peccato quod est vel "concupiscentia carnis vel" etc.; sed possum hoc dicere de multis aliis peccatis ab iis quatuor quae assignat Gregorius ; ergo non tantum habet superbia has species.
4. Item, filia convenit in natura cum matre; ergo filiae superbiae conveniunt in natura cum superbia; ergo plures sunt eius species quam istae quatuor.
5. Item, superbia est, qua homo deordinatur quantum ad Deum et quantum ad hominem; homo autem se habet ad hominem in triplici gradu: vel sicut superior vel sicut par vel sicut inferior; tres primae species superbiae deordinant hominem ad Deum, quarta deordinat hominem ad hominem parem et inferiorem; cum ergo inobedientia sit superbia respectu superioris, quia deordinat hominem respectu hominis superioris, et non sit aliqua illarum quatuor, ergo est quinta species eius, qua deordinatur homo respectu hominis superioris.
6. Item, ingratitudo est species superbiae, et differt ab illis quatuor; ergo plures sunt species quam illae quatuor. — Quod autem ingratitudo sit species superbiae, sic ostenditur: Hieronymus: "Quid tam superbum quam ingratum videri, adversus eius voluntatem vivere, de quo vivere accepisti, illius praecepta despicere, qui ideo quidimperat ut causas habeat remunerandi?" Ex hac auctoritate videtur quod ingratitudo sit superbiae species. — Minor patet, scilicet quod non sit aliqua illarum quatuor, quoniam ingratitudo dicitur quando aliquis non refert gratias de beneficio; sed talis bene scit quod habet beneficium a Deo et non a se; ergo non est superbus quantum ad primum modum superbiae. Item, talis bene scit quod non habet pro suis meritis; praeterea, talis non iactat se de eo quod non habet; item, talis non vult singulariter videri prae aliis. Unde neutrum illorum quatuor ponit de se ipsa ingratitudo; ergo, si est species superbiae, relinquitur quod est differens ab illis quatuor, et sic plures sunt species superbiae quam quatuor.
[Ad obiecta.]: 1. Ad primo obiectum dicendum quod penes defectum boni cum apparentia non debent accipi plures species sicut penes positionem boni. Defectus enim ille boni notatur universaliter: unde unicam dicit remotionem; positio vero boni secundum plures modos dici potest, sicut supra dictum est ; propter quod plures ex illa parte sumuntur differentiae.
2. Ad secundum vero dicendum quod excusatio peccati non est species superbiae, sed dispositio consequens superbiam, sicut accusatio peccati comes est humilitatis. Excusatio vero nascitur ex specie superbiae, qua aliquis attribuit sibi quod non habet: vult enim se ostendere innocentem, cum non sit. Quod autem dicitur "excusatio peccati peior damnabiliorque superbia", hoc non est quia sit essentialiter superbia, sed' quia consequitur superbiam; et dicitur damnabilior, quia tollit ipsam poenitentiam, per quam est remedium peccati.
3. Ad tertium dicendum quod, licet superbia vitae sit radix multorum peccatorum, non tamen quodlibet illorum iacit unam speciem superbiae, sed dicuntur nasci ex superbia, sicut est de invidia et de huiusmodi.
4. Ad quartum dicendum quod, licet filia in rebus naturalibus sit eiusdem speciei cum matre, per similitudinem autem accipiatur in peccatis, non tamen dicuntur huiusmodi peccata esse eiusdem speciei cum superbia matre, ut unumquodque illorum dicatur superbia, sed dicitur tilia per quamdam conformitatem causalitatis, a qua immediate nascitur.
5. Ad quintum dicendum' quod inobedientia non est species superbiae formalis, immo nascitur ex ea. Inobedientia enim sumitur penes nolle subesse voluntati alterius vel praecepto, superbia vero sumitur penes velle praeesse. Sic ergo inobedientia consequitur ad superbiam et non est species superbiae. — Ad hoc autem quod obicitur quod respectu paris vel inferioris sumitur species superbiae, respectu vero superioris hominis non: dicendum est quod homo constitutus est in medio inter Deum et alias creaturas, homo vero homini par est natura; iniuria ergo, qua homo iniuriatur per superbiam, vel est respectu Dei vel respectu hominis paris. Respectu autem Dei, cum vindicat sibi quod Dei est, scilicet superioritatem vel dominationem; unde dicit Augustinus, in libro De doctrina christiana: "Inest vitioso animo id magis appetere et tamquam debitum vindicare, quod uni proprie debetur Deo". Similiter iniuriatur homini, cum affectat ei libidinose dominari qui est ei par natura; unde dicit Augustinus: "Cum homo eis, qui pares sunt sibi naturaliter, hoc est hominibus, dominari affectat, intolerabilis omnino superbia est". Sic ergo species superbiae altero duorum modorum accipitur.
6. Ad sextum vero dicendum quod ingratitudo non est essentialiter superbia, sed consequitur ad eam: ingratus enim dicitur qui non reddit gratias de beneficio accepto; unde quasi principium boni se reputat. Et ita ad primam speciem superbiae reducitur, eo quod non retorquet beneficium in illum a quo recepit.
ARTICULUS III
De comparatione istarum specierum secundum quantitatem peccati.
Ostenditur autem 1. quod quarta species superbiae sit maius peccatum inter alias, quoniam Iob 32, 7, super illud: "Sperabam quod aetasprolixior loqueretur", dicit Gregorius de quarta specie superbiae: "Haec quarta species vicinius proximat diabolo, qui prae angelis esse voluit". Haec ergo species est magis proxima peccato diaboli; sed maximo peccato vitiatur diabolus; ergo haec species est maximum peccatum inter alias. — Contra. Videtur prima species esse maius peccatum quam ista, quia illa species maius peccatum est quae magis iniuriatur Deo; sed prima species magis iniuriatur Deo quam quarta; ergo est maius peccatum. — Minor patet, quoniam iniuria quae fit Deo immediate, maior est quam illa quae fit Deo mediate; sed prima species Deo iniuriatur immediate, quia, cum aliquis dicit se esse principium boni quod habet, haec iniuria immediate redundat in Deum ; sed quarta species Deo iniuriatur mediate, scilicet Deo in homine. Cum enim aliquis, "despectis singulis, singulariter vult videri", ipse primo iniuriatur homini et per hominem Deo; sed, cum aliquis negat bonum esse a Deo et ponit se illud habere a se, talis immediate iniuriatur Deo, et sic maius peccatum est prima species quam quarta.
2. Quod autem tertia species sit maius peccatum, videtur, quia quanto aliquod peccatum plus habet de motivo, tanto plus habet de pronitate; et quanto plus habet de pronitate, tanto plus habet de excusatione; et quanto plus habet de excusatione, tanto minus peccatum est; ergo quanto plus habet de motivo, tanto minus est, et e contrario, quanto minus de motivo, tanto maius peccatum est. Sed iactantia, quae est tertia species superbiae, minus habet de motivo inter alias; ergo est maius peccatum. — Minor patet, quoniam aliae species oriuntur ex bono quod homo habet, haec autem non oritur ex bono quod homo habeat, sed quod non habet; plus autem excusationis est et plus habet de motivo ille qui extollitur de bono quod habet quam ille qui extollitur de bono quod non habet.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod peccatum diaboli duplicem habuit comparationem: unam, qua iniuriabatur Deo, et ex illa parte dicitur maximum peccatum; ex alia parte, qua voluit praeesse angelis indebito modo, et ex illa parte assimilatur quarta species in homine, quae est praesumptio singularitatis, peccato diaboli. Unde non ex hoc sequitur quod quarta species superbiae sit maius peccatum aliis speciebus: non enim appropinquat ex illa parte peccato diaboli, ex qua parte dicitur maximum.
2. Ad illud quod obicitur de iactantia, scilicet tertia specie, dicendum est quod duo sunt in illo peccato, scilicet motivum ad peccatum et iniuria Dei. Licet ergo plus habeat de motivo et ita plus excusationis qui extollitur de bono quod habet quam qui extollitur de bono quod non habet, et ita quod hoc sit minus peccatum, tamen ex parte iniuriae plus iniuriatur Deo qui se negat bonum habere a Deo quod habet ab ipso, quam ille qui iactat se habere aliquod bonum quod non habet, et ideo in prima specie superbiae est maius peccatum quam in tertia.
ARTICULUS IV.
De comparatione aliorum divisionum superbiae.
Quarto quaeritur de comparatione aliarum divisionum secundum Anselmum et Bernardum respectu illius divisionis quam ponit Gregorius.
PROBLEMA I.
De divisione superbiae quam ponit Anselmus.
Et primo de illa quam ponit Anselmus. Dividit autem Anselmus exaltationem, quam ponit loco superbiae, sic: "Exaltatio quaedam est in opinione, quaedam in voluntate, quaedam in sermone, quaedam in operatione". Quaeritur ergo de iis primo in se, deinde in comparatione.
Ad quod sic: a. Dicit Anselmus quod exaltatio, quae est in opere, est mala, exaltatio, quae est in opinione, pessima. Ergo, secundum ipsum, maius peccatum est quantum ad exaltationem in opinione quam quantum ad exaltationem in opere.
Contra. 1. Super illud Iob 3, 11: "Quare non in vulva mortuus sum?" Gregorius: "Quatuor modis fit peccatum in corde et quatuor modisconsummatur in opere. In cordefit suggestio, inde delectatio, post consensus, inde defensio. In opere vero prius latens culpa agitur, post autem hominisine pudore aperitur, deinde in consuetudinem ducitur, post falsa spe vel desperatione nutritur". Cum ergo consummatio peccati sit in opere, maius est peccatum perpetratum in opere quam in opinione sive cogitatione; exaltatio ergo maius in opere quam in opinione; ergo peccatum maius peccato.
2. Item, peccatum in opere ponit peccatum in voluntate et opinione ante se ; ergo maius est peccatum exaltatio in opere quam exaltatio in opinione.
3. Item, ex illa parte determinatur virtus et vitium tantum, ex qua parte determinatur bonum vel malum; sed hoc est ex parte affectus, non ex parte intellectus; opinio autem est ex parte intellectus; ergo ex parte ipsius non determinabitur maius peccatum quam ex parte operis; non ergo maius peccatum est exaltatio in opinione quam exaltatio in opere.
II. Deinde quaeritur de comparatione divisionis secundum Anselmum ad illam quae est secundum Gregorium, penes quid utraque divisio accipiatur et qualiter una se habeat ad aliam, cum utraque sufficiens videatur.
[Solutio]: I. Ad quod dicendum quod exaltatio in opinione est maius peccatum, secundum acceptionem Anselmi, quam exaltatio in opere. Exaltatio enim in opinione est, quando aliquis opinatur vel aestimat se esse dignum aliquo magno honore et in hac aestimatione sic delectatur. Exaltatio vero in voluntate est, quando quis non aestimat se esse dignum aliquo honore, vult tamen illum habere, tamene non procurat opere vel sermone, et ita delectatur in voluntate. Exaltatio vero in sermone est, quando aliquis non aestimat se esse dignum aliquo honore nec vult ipsum habere nec laborat opere ad obtinendum, nihilominus magnificat se in sermone. Exaltatio vero in opere est, quando non aestimat se esse dignum honore aliquo nec vult ipsum nec magnificat se sermone, tamen facit aliqua opera, ex quibus magnus habeatur. Haec ergo ultima exaltatio, secundum Anselmum, minima est in genere huius peccati; exaltatio vero, quae est in opinione, pessima; ratio autem est, quia plus habet de vano, in quo delectatur.
Ad obiecta autem respondendum 1. quod illud quod dicit Gregorius peccatum in opere esse maius quam peccatum in cogitatione sive in corde, hoc est, quia ponit ante se illa peccata quae dicuntur peccata cordis: secundum gradus enim assignantur peccata enumerata a Gregorio, sicut supra potest videri.
3. Ad id vero quod obicitur quod penes opinionem non debeat attendi peccatum, quia neque bonum neque malum attenditur secundum illam: dicendum est quod penes opinionem non attenditur peccatum nisi materialiter, formaliter vero in voluntate. Quando enim aliquis aestimat se dignum honore, ex hac aestimatione consequitur superbia in affectu; unde materia sive occasio superbiendi ex intellectu sumitur, complementum vero ex parte voluntatis.
II. Ad aliud dicendum quod differentiae istae, quibus dividit Anselmus superbiam, sunt materiales differentiae; alia enim est materia superbiendi ex parte opinionis, alia ex parte voluntatis, alia ex parte operis, alia ex parte sermonis. Differentiae autem supra dictae, quas ponit Gregorius, sunt formales differentiae ipsius superbiae, non materiales, et hoc, quia determinantur secundum differentes appetitus excellentiae. Et, licet utraque divisio sit sufficiens, nulla tamen species in una divisione coaequatur speciei in alia, sed sunt excedentes et excessae. Divisio autem Gregorii plus attenditur secundum differentias rerum, divisio autem Anselmi secundum differentias nostrorum actuum comparatione ad res. Actus enim, noster aut est interior aut est exterior: interior aut ex parte cognitivae aut ex parte affectivae, exterior vero aut ex parte sermonis aut ex parte operis sive ex parte ostensivae vel ex parte operativae. Propter quod "quatuor erunt differentiae simplices" ipsius exaltationis, plures vero possunt esse compositae. Dicit enim quod "sex sunt duplicia, quatuor vero triplicia, unum vero quadruplex", et ita in universo erunt "quindecimgenera exaltationis".
PROBLEMA II
De divisione superbiae quam ponit Bernardus.
Deinde dicendum est de speciebus superbiae, quas ponit Bernardus, in se et in comparatione ad illas quas ponit Gregorius. Ponuntur autem duae, scilicet superbia caeca et superbia vana, et dicit quod "superbia caeca potest dici contumacia, superbia vero vana vanitas". "Contra vero caecam superbiam" dicit esse speciem humilitatis, qua quis novit "sentire de se humiliter; contra vanam vero species humilitatis, quanon consentit homo aliter sentientibus".
1. Dicit enim Bernardus: "Ex una fallitur oculus rationis, ex altera male afficitur appetitus voluntatis". Videntur ergo secundum has vires differre.
2. Hoc etiam ex ipsis nominibus videtur colligi. Caecitas enim ad rationem videtur pertinere, vanitas vero ad delectationem, quae est voluntatis.
Sed obicitur in contrarium. a. Secundum hoc enim non esset utraque superbia in affectu, et ita non esset peccatum, cum peccatum omne sit in voluntate.
b. Praeterea, non essent species superbiae: species enim ponit essentiam generis; "superbia autem est appetitus propriae excellentiae", sicut ab eodem definitur; ergo appetitus utrique convenit; et appetitus est in voluntate; ergo utraque est in voluntate; non ergo una tantum in ratione.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod, licet una dicatur rationis, altera voluntatis per quamdam appropriationem, nihilominus tamen utraque, secundum quod est peccatum, est in voluntate. Sicut enim dicit, "una est qua in se, non in Domino, gloriatur; altera est qua suis magis quam Dei laudibus d delectatur", et ita utraque respicit voluntatem. Sed una illarum dicitur caeca, et dicitur esse rationis propter hoc quod non recta aestimatio antecedit pravam delectationem: aestimat enim vel esse bonum quod non est vel a se esse quod est, in quorum utroque est perversae rationis iudicium. Per hoc ergo patere potest quod, prout sunt species superbiae, non distinguuntur in hoc quod una est rationis et altera voluntatis, sed in hoc quod una sic prave delectatur, altera vero alio modo.
1. Cum hae enim sint duae species et ibi quatuor, videtur quod reduci debeant illae quatuor ad istas duas.
2. Praeterea, omnis species superbiae, assignata a Gregorio, vel est in qua quis delectatur magis in se quam in Deo de eo quod est vel de eo quod non est; ergo quatuor species assignatae a Gregorio sub una specie huius divisionis continentur.
3. Similiter potest dici de alia specie qua aliquis existimans bonum esse quod non est vel a se esse quod est, in se, non in Domino, gloriatur: haec enim similiter continet species assignatas a Gregorio. Sed hoc quo modo potest esse, cum sint diversae species, quarum neutra est sub altera?
[Solutio]: Ad quod dicendum quod penes aliud et aliud sumuntur species in hac divisione et in illa. In hac enim divisione attenditur differentia specierum penes hoc quod una est, in qua homo delectatur in se, non in Deo; altera vero in hoc quod magis delectatur in se quam in Deo. Divisio vero Gregorii attenditur secundum differentias causarum delectationum: causa enim delectationis vel est in eo quod est vel in eo quod non est. In eo vero quod est, aut absolute aut in comparatione ad alium hominem. Si vero absolute, hoc potest esse secundum duas differentias: vel quod totaliter bonum sita se vel quoad rationem merendi. Et sic secundum differentias istarum causarum attenduntur illae quatuor species.