IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, C. 11
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, C. 11
DE OPPOSITIONE SUPERBIAE.
ARTICULUS I.
Cui opponatur superbia.
Videtur enim quod opponatur caritati, 1. per hoc quod dicitur super illud Psalmi: "Non detin commotionem pedem tuum", Glossa: "Sicut ad proficiendum non movet pedem nisi caritas, ita ad cadendum nonnisi superbia. Caritas enim adcelsitudinem provehit, superbia vero elatos in ruinam vergit". Cum ergo effectus sint oppositi, erunt causae oppositae; ergo caritas et superbia inter se opponuntur.
Quod autem humilitas opponatur, a. patet ex definitione quam ponit Bernardus: "Humilitas enimest contemptus propriae excellentiae". Contemptus autem et appetitus opponuntur; ergo superbia et humilitas opponuntur.
b. Item, Chrysostomus: "Nihil ita evertitsuperbiam sicut humilitas". Ergo nihil opponitur superbiae quantum humilitas.
c. Item, Augustinus, in libro De libero arbitrio: "Cui se diabolus ad imitationem superbiae praebuerat, ei se Dominus ad imitationem humilitatis praebuit". Et hoc fuit remedium contra superbiam; ergo humilitas est opposita superbiae.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod dupliciter dicitur opponi aliquid superbiae: vel per se et formaliter, et secundum hoc humilitas dicitur opposita superbiae: non enim simul sunt nata esse in vi irascibili; vel potest sumi oppositio ratione finis, et secundum hoc, cum caritas ponat summum bonum pro tine et ad ipsum ordinet, superbia vero primo deordinet, ponendo se pro tine, ex illa parte caritas superbiae opponetur, maxime secundum illum motum qui est in Deum. Et hoc modo intelligitur illa auctoritas quod "caritas movet ad proficiendum, superbia vero ad cadendum".
ARTICULUS II
Utrum superbia nascatur ex suo opposito.
Quod non, videtur. 1. Oppositum enim natum est destruere suum oppositum, non inducere ; ergo, cum illud, quod nascitur ex alio, per ipsum inducatur, non nascitur superbia ex suo opposito.
2. Item, per simile ostenditur in aliis vitiis et virtutibus sibi oppositis: gula enim non nascitur ex sobrietate nec luxuria ex castitate et ita de aliis; ergo non nascetur superbia ex suo opposito.
Contra. a. Augustinus, in libro De natura et gratia: "Sola superbia in recte factis cavenda est". Ratio autem est, quia ex illis aliquando originem ducit; cum ergo homo de humilitate aliquando extollatur, superbia aliquando de suo opposito nascitur.
b. Item, Augustinus, in eodem libro: "Ubilaetatus fuerit homo in aliquo bono opere se superasse superbiam, ex ipsa laetitia caput erigit et dicit: ecce, ego vivo! Quidtriumphas? Et ideo vivo, quia triumphas". Ergo superbia ex sui victoria aliquando originem ducit, et ita ex suo opposito.
c. Item, I Mach. 6, 46: "Occidit eum et cecidit in terra super eum et mortuus est": "Quid per Eleazarum, qui, elephantem interficiens, occubuit, nisi persona arrogantium designatur, qui, dum volunt aliquid fortiter gerere, et tamennon supplici animo, sed erecto, insuis conatibus devicti, prosternuntur?" Ex quo accipi potest quod superbia aliquando, cum vincitur, consequenter et ipsa vincit, et ita ex suo opposito nascitur: victoria enim vitii opponitur ipsi vitio.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod superbia originem ducit occasionaliter aliquando ex suo opposito vel ex opposito alterius peccati, sed non essentialiter. Essentialiter autem dicitur originem ducere ex ipsa delectatione inordinata, qua homo in se ipso et non in Domino laetatur de victoria vitiorum. Hic enim periculosum est laetari nisi in Domino; tunc autem erit securum laetari de victoria vitiorum, cum extrema umbra ex ipso tamquam ex meridie absorbebitur, de qua dicitur in Psalmo: "Educet quasi lumen iudicium tuum et iustitiam tuum tamquam meridiem".
2. Ad secundum vero dicendum quod non est simile de hoc peccato et de aliis. "Cetera enim vitia tantum in male tactis valent", sicut dicit Augustinus, "sola autem superbia etiam in recte a factis est cavenda". Et cum sit sermo ibi de superbia, includitur ibi inanis gloria, et ideo dicit Augustinus: "Admonemur ne dona Dei nostrae potestati tribuendo et nos extollendo gravius pereamus quam si nihil boni operaremur".
ARTICULUS III.
Utrum superbia magis opponat se Deo quam aliud peccatum.
1. Dicit enim Hieronymus: "Cum cetera vitia fugiant a Deo, sola superbia se Deo opponit". Et ita videtur quod maior sit oppositio ad Deum ipsius superbiae quam alterius peccati.
2. Item, superbia vindicat sibi quod Dei est, alia vero peccata non vindicant; ergo magis opponitur superbia Deo quam aliud peccatum. — Quod autem superbia vindicet sibi quod Dei est, habetur ab Augustino, in libro De doctrina christiana.
Contra. a. In omni peccato mortali praeponitur commutabile bonum incommutabili; ergo, cum unumquodque genus peccati appetat proprium bonum commutabile, alia peccata aeque opponentur Deo sicut superbia.
b. Item, dicit Anselmus quod "propria voluntas est causa omnis peccati" ; sed sequi propriam voluntatem est usurpare quod proprium est Dei; si ergo in alio peccato est aeque propria voluntas sicut in superbia, omne peccatum mortale aeque Deo opponetur.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod opponi Deo dicitur dupliciter: communiter et proprie. Communiter omne peccatum Deo opponitur, quia bonum commutabile bono incommutabili praeponitur. Proprie autem dicitur opponi superbia per quamdam similitudinem, sicut si rex aliquis devicisset exercitum sui adversarii, et adhuc ipse adversarius staret in bello, sic est de superbia, cum vincuntur tentationes aliorum peccatorum, et ita fugiunt a Deo peccata, superbia adhuc resistit, quia ex ipsa ablatione vitiorum habet materiam tentationis, et hoc modo dicitur sola superbia Deo se opponere, ut non excludatur quin alia vitia se Deo opponant, sed quia ista se opponit, etiam aliis victis, sicut dictum est.
2. Ad secundum dicendum quod, licet superbia vindicet quod Dei est primum secundum intelligentiam, scilicet potentiam, nihilominus tamen et alia peccata vindicant. In auctoritate enim habetur quod "inest vitioso animo sibi tamquam debitum vindicare quod uni proprie Deo debetur". Unde per hoc datur intelligi quod non tantum hoc, est proprium superbiae. Et dicit Augustinus, in libro Confessionum, quod "sicut superbia vindicat sibi excellentiam, quod Dei est, ita ira vindicat sibivindictam, quae Deo convenit", et ita de aliis. Per quod habetur quod non solum superbiae est hoc, licet hoc ei magis attribuatur, quia regina est vitiorum.