IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, C. 3
QUID SIT MOTIVUM [N PECCATO SUPERBIAE.
Quod enim aliquod sit, videtur per simile in aliis. a. In luxuria enim naturaliter motivum est conservatio speciei, in gula conservatio sui et ita de aliis. Erit ergo aliquid in superbia naturaliter motivum; illud non videtur esse nisi appetitus potentiae sive eius quod est praeesse: hoc enim videtur esse quod naturaliter primo appetat anima. Cum enim assimiletur homo summae Trinitati, cui fit appropriatio potentiae, sapientiae et bonitatis, sicut homo habet naturalem appetitum ad sapientiam et ad bonitatem, ita habet naturalem appetitum potentiae, et hoc per prius, cum potentia prius sit intellectu sapientia et bonitate.
b. Item, duo sunt actus: praeesse et deprimi sive humiliari; sed naturaliter fugit homo depressionem; ergo naturaliter appetit praeesse.
Contra. 1. Dicit Bernardus: "Quotiens praeessedesidero, totiens Deum meum praeire contendo". Sed contra naturam est velle praeire Deum; ergo non est naturale homini velle praeesse.
2. Similiter dicit Gregorius: "Quotiens praeesse conamur, totiens ad apostasiae crimen relabimur". Cum ergo contra naturam sit apostatare, contra naturam erit velle praeesse.
3. Item, Gregorius, super illud Gen. 9, 2: "Terror ac tremor vester sit supercuncta animalia terrae": "Homo non rationabilibus, sed irrationalibus praelatus est natura". Et iterum in eadem Glossa: "Contra naturam superbire est ab aequali velle timeri. Unde antiqui patres, non reges hominum, sed pastores gregum fuisse dicuntur". Et in eadem Glossa: "Si mens apud se ipsam descendit de vertice culminis, inveniet planitiem naturalis aequitatis, ut non praeesse gaudeat, sed prodesse". Ex iis omnibus colligitur quod appetitus praelationis non est homini naturalis.
4. Praeterea, si esset homini naturalis, quod autem est a natura permanebit in patria, remaneret praelatio in patria; sed sicut habetur I ad Cor. 15, 24: "Cessabit omnis praelatio qua homo praeest hominibus". Ergo non est naturalis; ergo nec appetitus eius est naturalis.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod aliter est loqui de potentia in se et aliter est loqui de potentia respectu subiectionis aliorum hominum. Si fiat sermo de potentia in se, erit appetitus potentiae naturalis, sicut sapientiae aut bonitatis. Si vero fiat sermo de potentia ad alios homines subiectos, secundum hoc aut est appetitus illius propter gloriam Dei et proximorum utilitatem, et secundum hoc potest esse appetitus rectus, ad quem inclinat ratio et natura aliquo modo; aut potest esse ipsius propter se, et sic est appetitus culpabilis nec habet inclinationem nisi naturae corruptae.
[Ad obiecta]: a—b, 1-2. Secundum hoc ergo respondendum est ad obiecta. Primae enim rationes concludunt de appetitu potentiae, qui quidem naturalis est; aliae vero rationes, quae videntur poni in contrarium, loquuntur de potentia in comparatione ad subiectionem hominum, sed hac potest esse propter se: et hoc modo intelliguntur auctoritates, quas ponunt Gregorius et Bernardus.
3-4. Illa vero ratio, quae sumitur ex auctoritate Gregorii, Gen. 9, 2, ad hoc tendit quod appetitus praelationis non sit secundum naturam primitus institutam; et similiter ultima ratio ad idem tendit, sed non ex hoc excluditur quin ex naturali ratione sit appetitus gloriae divinae vel utilitatis proximorum mediante praelatione.
b. Si vero obiciatur quod naturale sit homini velle praeesse, eo quod naturaliter fugit depressionem ipse homo - dicendum est quod est quaedam depressio ex merito culpae, et hanc naturaliter debet homo fugere; cui oppositum est exaltatio ex merito gratiae, et hanc exaltationem sive huiusmodi praeesse naturaliter appetit homo; sed haec differt a dominatione, qua homo homini dominatur: huiusmodi enim exaltatio erit in patria, ubi non erit exaltatio, qua homo praeerit homini.
II. Sed adhuc obicitur magis specialiter de motivo in peccato superbiae et quaeritur quid est per se motivum in superbia.
1. Augustinus, Super Genesim: "Angeli mali, sua potestate delectati, velut esset eis bonum, a communi bono deifico ad propria defluxerunt et habentes elationis fastum pro excellentissima aeternitate, superbi effecti sunt". Ex hac auctoritate videtur quod aeternitas sit motivum in peccato superbiae, quoniam angelus in se ipso videbat substantiam immortalem et aeternam, et ipse, bonum hoc aeternitatis considerans in se ipso, elatus est et comparavit se Deo: hoc vult designare praedicta auctoritas; unde videtur quod specialiter aeternitas sit motivum.
2. Sed quod unitas sit motivum, videtur innuere Augustinus, in libro De gratia Novi Testamenti: "Ideo in unicornibussuperbi intelliguntur, quia superbia odit consortium, et, quantum in ipso est, solus cupit eminere omnis superbus", per hoc quod dicit Augustinus, in libro De vera religione: "Quid enim aliud in ea homo appetit nisi solus esse, si fieri posset, cum cuncta subiecta sunt, perversa scilicetimitatione omnipotentis Dei? Quemsi subditus imitaretur, secundum eius praecepta vivendo, per eam haberet subdita et cetera, nec ad tantam deformitatem veniretut bestiolam timeat qui vult hominibusimperare. Habetergo et superbiaquemdam unitatis appetitum et omnipotentiae, sed inrerum temporalium principatu, quae omnia transeunt tamquam umbra".
3. Praeterea, videtur aliud esse motivum ab iis duobus, per hoc quod dicit Augustinus, in libro De libero arbitrio, qui accipit illud I Ioan. 2, 16: "Omne, quod est in mundo, aut estconcupiscentia oculorum aut concupiscentiacarnis aut superbia vitae". Et vult ostendere quasi causam in iis tribus, dicens quod homo aut convertitur ad bonum proprium, et sic superbus dicitur, aut ad exterius bonum, et sic curiosus efficitur, aut ad inferius bonum, et sic voluptatis amator efficitur. Conversio ergo ad bonum proprium causa est superbiae.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod in auctoritate supra dicta Augustini, Super Genesim, non intelligitur quod aeternitas sit motivum, sed quod per peccatum suum angeli recesserunt ab aeternitate: aeternitas enim ibi accipitur pro Deo. Quod si acciperetur aeternitas pro motivo, non diceret motivum proprie, sed potestas excellentiae fuit ibi motivum, sicut in eadem auctoritate continetur.
2. Ad id vero quod secundo obicitur quod unitas esset motivum: dicendum quod unitas in sua generali ratione non est motivum, sed unitas in principatu rerum temporalium, sicut ibidem determinatur. Unitas autem principatus generaliter est motivum in peccato superbiae, sive sit in angelis sive in hominibus.
3. Ad tertium dicendum quod in libro De libero arbitrio non loquitur de superbia prout est speciale peccatum, sed prout tertium est in illa divisione I Ioan. 2, 16: "Omne quod est in mundo" etc. Accipitur autem ibi "proprium bonum" ad differentiam exterioris boni, cuius est "concupiscentia oculorum", et interioris boni, cuius est "concupiscentia carnis". Proprium autem bonum dicitur interius bonum, cuius est primo appetitus ipsius spiritus, cum scilicet avertitur a supremo bono et delectatur in se.